E. Durando

Cartario dei monasteri
di Grazzano, Vezzolano, Crea e Pontestura

Pinerolo 1908

/29/

XXVII.

Ottone [IV] imperatore, riceve sotto la sua protezione la chiesa di Santa Maria di Vezzolano e Giacomo suo prevosto, ne conferma i possessi e le dà facoltà di ricevere donazioni (2 giugno 1210).

Fonti. — A. L’orig. manca. — B. Copia inserta in diploma orig. di Enrico VII, dato in Asti il 22 novembre 1310, in Arch. St. Tor., Ab. Vezz., m. I, n. 11. — C. Ediz. di tutto il diploma di Enrico VII in Manuel, Vezz., 319, doc. 10.

Met. di publ. — Si riproduce B, senza tener conto di C.

Jn nomine sancte et indiuidue trinitatis. Otto quartus diuina fauente clementia Romanorum imperator et semper Augustus. Sicut non falso credimus inter homines et in operibus fidelium semper caritas inuenire potest aliquid quo crescat. vnde et salubres animarum fructus proueniant et acceptabile Deo munus de thesauro bone conscientie offeratur. Eapropter caritati vniuersorum fidelium Jtalici Regni notum esse volumus quod eterne retribucionis intuitu et pia peticione /30/ venerabilis prepositi Jacobi locum eius qui Vezolanum dicitur et eiusdem loci ecclesiam in honore beate Marie Virginis consecratam. Jpsum quidem prepositum Jacobum et ceteros omnes fratres eius et filios seruos etiam et ancillas et vniuersam familiam ad predictum locum pertinentem. necnon et possessiones eiusdem ecclesie quas iuste possiderit et hodie possidet et in posterum legitime acquirere poterit sub nostram imperialem tuitionem recepimus. Preterea quascumque possessiones in Vercellensi uel Taurinensi uel Astensi episcopatu uel Yporiensi supradicta ecclesia iuste possiderit uel adhuc possessura est cum aliis rebus et possessionibus ac reliquis utilitatibus auctoritate nostra salua per omnia imperiali iusticia ei confirmamus precipientes et modis omnibus prohibentes vt nullus Archiepiscopus. Episcopus. Marchio. Comes Vicecomes nulla Ciuitas. Capitaneus. nulla unquam persona magna uel parua possessiones predicte ecclesie inquietare diripere uel in aliquo diminuere presumat et nulla potestas fodrum aliquod uel exactionem aliquam de terris uel hominibus eiusdem loci exigere audeat preter nostram imperialem maiestatem. Si uero aliquis liber homo diuina compunctus ispiratione de allodio suo uel feudo maiore. domino consenciente. uel de rebus propriis aliquid eidem ecclesie conferre uoluerit aut vendere intenderit. saluo iure nostro. liberam in hoc habeat facultatem. Quicumque autem huius nostri precepti violator esse presumpserit optimi auri libras centum se compositurum sciat medietatem Camere nostre et medietatem preposito et fratribus supramemorate ecclesie. Signum domini Ottonis quarti Romanorum Jmperatoris inuictissimi. Ego Corradus Spirensis ecclesie episcopus Jmperialis aule cancellarius vice domini Thome Coloniensis archiepiscopi Jtalie archicancellarii recognoui. huius rei testes fuerunt. Jacobus taurinensis episcopus. Guido astensis episcopus. Thomas maurianensis comes. Wilielmus marchio Montisferrati. Acta sunt hec anno dominice incarnationis millesimo ducentesimo decimo Jndicione decimatertia regnante domino Ottone Quarto Romanorum Jmperatore glorioso. Anno regni eius decimotertio. Jmperii uero primo. Datum apud Taurinum per manum Walterii protonotarii vi. nonas iunii.

Torna su ↑