E. Durando

Cartario dei monasteri
di Grazzano, Vezzolano, Crea e Pontestura

Pinerolo 1908

/43/

XXXIX.

Giobbe di Pontestura e Vercella, sua moglie, danno i loro beni alle chiese di Sant’Agata di Pontestura e di [Santa Croce] di Mortara; ed il castellano di Pontestura, a nome di Bonifacio marchese di Monferrato, conferma tale donazione (17 novembre 1232).

Fonti. — A orig. in Arch. Camer., l. cit.

(S.T.) Anno domini millesimo ducentesimo triceximo secundo Jndicione quinta die mercurii xv kalendas decembris. Jopus de ponte sturie et Vercella uxor eius uno alteri consenciente fecerunt puram ac meram et inreuocabilem donacionem ad presens inter uiuos pro remedio animarum suarum de uniuersis suis bonis mobilibus et immobilibus et specialiter predicta Vercella de dote sua que est librarum lxij papiensium secundum quod continetur in carta dotis que facta fuit a Rufino notario in anno currente millesimo ducentesimo Jndicione tercia die vltimo Julii. Jn manibus domini Jacobi prioris ecclesie sancte agate de ponte sturie et canonici mortariensis ecclesie recipientis nomine predicte ecclesie de mortario et predicte ecclesie Sancte agate. sese et omnia bona sua in manibus eius dedicando et omnia bona sua predictis ecclesiis concedendo. constituentes sese omnia bona sua realia et personalia possidere nomine predictarum ecclesiarum. dantes licentiam dicto priori et aliis ministris dictarum ecclesiarum ap[p]rendendi corporalem possessionem qua [h]ora uoluerint. Jnsuper dicta Vercella dedit et cessit predictis ecclesiis quicquid iuris habebat reale et personale occasione sue dotis in bonis predicti viri sui. Jnsuper Cunradus balbus Castellanus pontis sturie et specialis notarius domini Bonefatii montisferrati marchionis ad hoc constitutus secundum quod in alia carta a me ipso notario facta continetur ipsam donacionem actoritate domini marchionis confirmauit. et insuper dictum priorem nomine predictarum ecclesiarum de omni /44/ iure quod marchioni posset euenire iure uel consuetudine inuestiuit ex parte domini marchionis promit[t]endo quod dominus marchio per se et suos nuncios tacitus et contentus permanebit et in predictis bonis nichil de cetero ap[p]ellabit. Et pro predicta inuestitura et confirmacione fuit confessus dictus Cunradus recepisse a dicto Joppo et eius vxore Vercella ad utilitatem marchionis iamdicti libras sex denariorum papiensium renunciando exceptioni non numerate pecunie et omni alio legitimo et morum (sic) auxilio. Hec in castro pontis sturie Jn claustro ecclesie predicte Sancte Agate. Jnferfuerunt Rufinus lupus. Lefus de ponte. Canonicus de sturia. presbiter Otto de lanerio Rogati testes.

Et EGo Wermus Sacri palacii notarius interfui et hanc cartam scripsi (S.T.)

Torna su ↑

Torna su ↑