E. Durando

Cartario dei monasteri
di Grazzano, Vezzolano, Crea e Pontestura

Pinerolo 1908

/46/

XLII.

Berta, contessa di Monferrato, col consenso del figlio Bonifacio, marchese di Monferrato, conferma alla chiesa di Santa Maria di Crea i diritti e le terre già di Ascherio di Casorzo (22 agosto 1235).

Fonti. — orig. in Arch. St. Tor., Abazia di Crea, m. I.

(S.T.) Anno domini M. CC. xxxv. Jndicione viii die Mercurii x Exeunte Augusti Jn palatio Montisbelli. Domina Berta Comitissa montisferrati pro se [et] per parabolam et voluntatem Domini Bonefatii filii suj et Montisferrati Marchionis Dedit et Cessit fratri Rolando Canonico veçulani Omne Jus et omnes raciones siue consuetudines que et quas dictus dominus Marchio uel dicta domina comitissa habet uel habere possent siue consueti fuerunt habere per sese uel per suos antecessores Jn hominibus siue domjbus uel terris qui et que fuerunt condam Asclerii de Casurtio et date siue dati a dicta domina comitissa Jn cambio condam domino Guidoni priori ecclesie sancte marie de creta sicut in Jnstrumento facto a Wermo notario continetur Jncarnatio eius est m. cc. xxiij Jndicione xj die veneris quarto Jdus februarij Tali modo quod dictus frater Rolandus nomine predicte ecclesie Sancte marie de creta per se et per priorem qui nunc est uel de cetero erit Jn predicta ecclesia omni tempore habea(n)t et detinea(n)t predictas res et homines cum omni honore et districtu et Comitatu /47/ et faciant exjnde de predictis rebus et hominibus quicquid facere uoluerint sine contradictione dicti dominj Marchionis et Comitisse suorumque heredum nuntiorum ac successorum et cum sua et eorum defensione ab omni homine Cum dampnis et expensis et salariis. Et hoc totum dicta domina Comitissa dedit dicto fratri Rolando nomine predicte ecclesie tam in fodro quam in banno per alodium siue in aliquo alio Jn quo dictum Jus debeat esse uel dominus Marchio prefatus et domina Comitissa habere deberent uel vs(s)i et consueti erant habere et Jnde omnia sua bona ei nomine predicte ecclesie pignori obligagauerunt et Jnde hanc cartam fierj dicta comitissa precepit. Jnterfuerunt testes Mussus de ruacanina et bonusJohannes de valle et Amedeus filius quondam Jermani Waschi de montebello Jnde rogati.

Ego Wermus Notarius Sacri palatii Jnterfui et Jussu dicte Domine comitisse hanc cartam scripsi.

Torna su ↑