E. Durando

Cartario dei monasteri
di Grazzano, Vezzolano, Crea e Pontestura

Pinerolo 1908

/51/

XLVII.

Innocenzo IV commette all’abate di Grazzano di far prestare obbedienza dal prevosto, arcidiacono e capitolo di Torino all’abate di San Genuario, eletto vescovo di detta città, con dare al medesimo ogni assistenza per la ricuperazione del castello di Rivoli (1 giugno 1245).

Fonti. — A. orig. in Arch. St. Tot., Arcivesc. Tor., m. I da ord. — B. Ediz. in M. h. p. ch., I, 1376, n. 927.

Met. di publ. — Si riproduce A, senza tener conto di B.

Jnnocentius episcopus seruus seruorum Dei. Dilecto filio.. abbati de Grazano Vercellensis diocesis salutem et apostolicam benedictionem. Si Archidiaconus.. Prepositus et Capitulum taurinenses discretionis spiritu regerentur. et usi forent Consilio sapienti. si diligentius aduertissent quod reluctari mandatis apostolicis quod ex superbientis elatione procedit. officiat et non prosit. non utique ipsi mandata nostra quibus obediendi necessitas ingeritur non reluctandi uis aliqua uel potestas reliquissent contemptui set eis potius humiliter paruissent. Ex parte siquidem dilecti filii.. Electi taurinensis fuit propositum coram nobis quod cum olim dilectus filius G[regorius] de Montelongo subdiaconus et notarius noster apostolice sedis legatus. ipsum /52/ nostri auctoritate mandati Taurinensi ecclesie pastoris solatio destitute prefecisset in Episcopum et Pastorem nosque postmodum quod ab eodem legato factum extitit gratum et ratum habentes et id auctoritate apostolica ex certa scientia confirmantes Capitulo et Clero Ciuitatis et diocesis taurinensis nostris dedissemus literis in mandatis. ut eidem Electo tamquam patri et pastori animarum suarum plene ac humiliter intendentes ac exhibentes ei obedientiam et reuerentiam debitam et deuotam suscipiendo deuote eius salubria monita et mandata ac inuiolabiliter obseruando de prouentibus Episcopatus perceptis tempore uacationis ipsius ecclesie eidem Electo plenarie satisfacere procurarent.. preposito Bugellense Vercellensis diocesis super hoc executore concesso dicti Capitulum ad superbiam obfirmato calcaneo nostris et executoris ipsius mandatis penitus uilipensis id efficere contumaciter contempserunt. propter quod dictus prepositus in ipsos et quosdam eorum nominatim excommunicationis sentenciam exigente iusticia promulgauit. qua dampnaliter uilipensa quamquam fuerit solempniter publicata diuina celebrare seu uerius quantum in eis prophanare in animarum suarum periculum et aliorum scandalum ueriti non fuerunt eorum aliquibus quasi in reprobum sensum datis ne castrum Ripolarum ad Episcopatum pertinens Taurinensem iuxta mandatum nostrum eidem restitueretur Electo temere presumentibus impedire. Propter quod nos demum eisdem Capitulo nostris dedimus literis in uirtute obedientie districtius in preceptis ut prefato Electo obedientiam et reuerentiam prout a nobis in mandatis receperant exhibentes quod ei castrum cum iuribus et pertinentiis suis restitueretur predictum et exhiberentur ipsi fidelitatis ab eiusdem castri habitatoribus iuramenta darent opem et operam efficacem. iuramento ab eis et detentoribus ipsius castri prestito non obstante. quibus premissorum aliquod indurata ceruice non curanfibus adimplere.. Prepositus ecclesie de Vezolano uercellensis nel testo diccesis diocesis prout a nobis receperat in mandatis ipsos beneficiis suis priuans. mandauit eos excommunicatos publice nuntiari tamdiu et ab omnibus ar[c]tius euitari donec cum ipsius literis rei seriem continentibus. ad sedem accederent apostolicam absoluendi. Ceterum cum Archidiaconus prepositus et quidam de Capitulo supradicto timore diuino uel pene formidine non correcti sententiam huiusmodi presumptione dampnabili contempnentes ac ipsa detinentes beneficia uiolenter. et diuina celebrare uel potius prophanare non metuunt in animarum suarum periculum ipsius preiudicium et scandalum plurimorum. idem Electus nobis humiliter supplicauit. ut in hac parte sibi et taurinensi ecclesie prouidentes ac obuiantes maliciis predictorum prefatas sententias confirmare, de benignitate /53/ solita dignaremur. Ne uero de sua proteruia glorientur aut eis excessus temerarii uel rebellionis temeritas fructus ferant. discretioni tue per apostolica scripta mandamus quatenus predictis Archidiacono preposito et aliis supradictis in uirtute obedientie districte iniungas. ut non obstante aliquo ap[p]ellationis obliectu sic obliectu eidem Electo obedientiam et reuerantiam exhibentes circa recuperationem castri predicti opem et operam tribuant efficacem. ac de predictis prouentibus et ceteris iuribus episcopalibus sibi plenariam satisfactionem impendant iuxta priorum continentiam literarum. Quod si nec sic mandatis apostolicis curauerint obedire tu eos excommunicatos ac priuatos dignitatibus et beneficiis suis publice nuntians unius mensis terminum peremptorium infra quem suis priuati nel testo bsneficiis beneficiis et dignitatibus nostro se conspectui personaliter representent recepturi pro meritis non differas assignare. Datum Lugduni kalendas iunii. pontificatus nostri anno Secundo.

Torna su ↑