Gregorio XV

Inscrutabili Divinae

Magnum Bullarium Romanum
Augustae Taurinorum editum
Tomus XII
Sumptibus
A. Vecco et sociorum
Success. Sebastiani Franco et filiorum
M DCCC LXVII

/690a/

LX.

Erectio Congregationis de Propaganda Fide.

Gregorius Papa XV,
servus servorum Dei,
ad perpetuam rei memoriam.

Exordium Inscrutabili divinae providentiae arcano ad Christi Ecclesiae regenda gubernacula, nullis nostris meritis, a Spiritu Sancto vocati, praecipuas nostri pastoralis muneris partes esse intelligimus sedulo in vigilandi et quantum nobis ex alto conceditur intentis studiis adnitendi, ut oves miserabiliter errantes, ad Christi ovile adducantur ac Dominum gregis agnoscant et pastorem. Quo scilicet, divinā adspirante gratiā, desinant per infelicia pascua infidelitatis et haeresum vagari, et aquā mortiferā pestilentiae potari, sed in loco pascuae verae fidei ac salutaris doctrinae collocentur, et adducantur ad vitae fontes aquarum. Et vero quis non intelligit, omnem nostram sollicitudinem desiderare, omnemque conatum a nobis exigere opus adductionis animarum ad Ecclesiam Christi? Quippe quod tanti fecerit Deus mundi salutem, ut ipsum Unigenitum suum daret, Unigenitum illum, qui cum esset splendor gloriae et figura substantiae eius, portans omnia verbo virtutis suae, exinanivit semetipsum, formam servi accipiens, factus obediens usque ad mortem, mortem autem crucis; ut suā nimiā charitate servos, et malos servos, Dominus redimeret pretio Sanguinis sui. Inaestimabilis huius charitatis imitatores esse profecto omnes debent, qui christiano nomine fideliter gloriantur, et membra Christi effecti sunt, ut eius verbi factores sint, non auditores tantum: nam et per sanctum Apostolum suum monet: Estote imitatores Dei, sicut filii charissimi, et ambulate in dilectione, sicut Christus dilexit nos, et tradidit semetipsum pro nobis. Quod si haec /691a/ ad unumquemque christianorum scripta sunt, quanto magis ad eos, qui in sortem et militiam Christi vocati, positi sunt episcopi regere Ecclesiam suam? Quibus saepe per prophetas suos gravibus verbis comminatur, si pascentes semetipsos gregem non pascunt, et quod crassum est occidentes infirmum non consolidant, aegrotum non sanant, confractum non alligant, abiectum non reducunt, perditum non quaerunt. Quae profecto voces, ut omnes ecclesiarum rectores valide sollicitos habere debent, licet in partem sollicitudinis sint vocati, ita multo vehementius nos urgent, qui in plenitudinem electi, non solum universo gregi, sed etiam pastoribus praepositi sumus. Quocirca quod apostolis omnibus a Domino mandabatur, ut praedicarent evangelium omni creaturae, principaliter Petro incumbebat, qui omnibus praestabat praerogativa principatus, et cui soli iniunctum fuerat a Domino, ut pasceret oves suas. Quapropter et uni Petro vas illud, quasi linteum, ostenditur quatuor initiis de caelo submitti in terram, in quo erant omnia quadrupedia et serpentia terrae et volatilia caeli, quodque illa vox sequuta est, surge Petre, occide, et manduca, ut praefiguraretur Petri et successorum eius munus ex quatuor mundi partibus homines variā impietate insipientes congregandi quo eos quasi occidendo, hoc est, veteri vitā exuendo, et exutos manducando, idest in sua membra, qui visibile erat caput Ecclesiae, convertendo, etiam membra Christi redderet, invisibilis Ecclesiae capitis; atque ita adipiscerentur participationem generationis Christi, eam que adepti, quae Christi sunt saperent, quae Christi sunt operarentur, ac demum per gratiam Spiritus Sancti eius in aeterna pascua trasferrentur (1), potandi torrente in exhausto voluptatis Dei. Quantum vero his /691b/ calamitosis temporibus excreverit errantium et dispersarum ovium numerus, qui Ecclesiam sanctam eius catholicam, Christi ovile, vel nunquam cognoverunt, vel cognitam Satanae dolis deseruerunt, sine lacrymis commemorari non potest. Si enim mentis nostrae aciem convertimus ad innumerabilem populorum multitudinem, iam tot seculis Agarenorum impurissimā dementiā captam, insanique erroris ac mendacii tenebris obcaecatam, miseratione commoventur viscera nostra, cernentes, tam multis ac variis caelestibus donis olim celebres nationes per ignorantiae et pestilentis persuasionis stuporem humanitatem in bestiarum naturam fere mutasse, atque ad aeterna incendia diabolo et angelis eius parata ali ac propagari. Et licet inter eas aliquae sint gentes, in iustitiā (2) detentae, quae Christi nomen invocant; tamen ita antiquarum haeresum veneno sunt infectae, ut sinceram veritatem paucissimae agnoscant, ac fere omnes, in multis nedum in uno peccantes, factae sint omnium reae. Ubi vero, peccatis nostris facientibus, inimicus homo super bonum semen in septemtrionalibus partibus seminavit haeresum zizania, ita dira contagia grassata sunt, ut animas innumerabiles iamdiu perdiderit, ac provincias, et regna Christo per summam iniuriam erepta, suae tyrannidi mancipaverit.

Gregorius erigit Congregationem nonnullorum cardinalium § 1. Quamobrem, etsi a felicis recordationis Romanis Pontificibus praedecessoribus nostris, pastorali vigilantiā, ope, studio et industriā elaboratum fuerit, ne tam multae messi deessent operarii, et negociatio haec sancta non negligeretur; nihilominus nos, ut maiori cum vigilantia, curā et fervore opus prosequi possimus, et in posterum successores nostri possint, nonnullorum venerabilium fratrum nostrorum S. R. E. cardinalium peculiari sollicitudini /692a/ negotium committendum duximus, prout tenore praesentium committimus et demandamus.

Quolibet mense semel coram pontifice, bis inter ipsos praecipit conregari. § 2. Volentes, ut in unum congregati, adhibitis etiam aliquot Romanae Curiae praelatis et religiosis viris, ac secretario, prout nos hac primā vice eos adhiberi voluimus et nominavimus, in commune consulant, tantaeque rei nobiscum invigilent, ac tam sancto et divinae maiestati maxime grato operi, quanto melius fieri poterit, incumbant. Quod ut commodius praestari possit, semel coram nobis ac bis saltem in domo antiquioris eorum, quolibet mense congregentur, omniaque et singula negotia, ad fidem in universo mundo propagandam pertinentia, cognoscant et tractent, et graviora, quae in praedictā domo congregati tractaverint, ad nos referant: alia vero per seipsos decidant et expediant pro eorum prudentia.

Facultates concedit ea gerendi, quae missionibus necessaria videbuntur. § 3. Missionibus omnibus ad praedicandum et docendum evangelium et catholicam doctrinam superintendant, ministros necessarios constituant et mutent. Nos enim eis, tam praemissa, quam omnia et singula alia desuper necessaria et opportuna, etiam si talia fuerint, quae specialem, specificam et expressam requirant mentionem, faciendi, gerendi, tractandi, agendi et exequendi, plenam, liberam et amplam facultatem, auctoritatem et potestatem, apostolicā auctoritate, earumdem tenore praesentium, concedimus et impertimur.

Redditusque administrandi eidem Con­grega­tioni ex apostolica camera attribuendos. § 4. Ut vero res tanti momenti, in quam magnos sumptus fieri necesse est, per temporalium cum spiritualibus felicem commutationem, nullo retardata impedimento, facilius et celerius procedat, ultra ea, quae ex arcā nostrā privatā suppeditari iam mandavimus, et piorum fidelium liberali tale collata sunt, et in posterum non defutura subsidia in Domino confidimus, cum nostrum et huius sanctae Sedis proprium sit negotium, certos huic operi redditus /692b/ ex camerā nostrā apostolicā in perpetuum attribuemus, eorumque administrationem iisdem cardinalibus committemus, prout in aliis nostris expediendis litteris plenius continebitur.

Cardinales deputati. § 5. Cardinales autem, quos sancto huic negotio praeficimus, sunt qui sequuntur: Antonius Ostiensis Saulius, Odoardus Sabinensis Farnesius, Octavius Praenestinus, episcopi; Bandinus Franciscus sanctae Praxedis de Surdis, Maphaeus sancti Honuphrii Barberinus, Ioannes Garzias sanctorum Quatuor Coronatorum Millinus, Gaspar sanctae Crucis in Hierusalem Borgia, Robertus sancti Alexii Ubaldinus, Scipio sanctae Susannae, Petrus sancti Salvatoris in Lauro Valerius, Itelius Fridericus sancti Laurentii in Pane et Perna de Zolleren, Ludovicus sanctae Mariae Transpontinae Ludovisius, et Franciscus sancti Matthaei titulorum presbyteri cardinales; Sacratus nuncupati; praelati vero, dilecti filii Ioannes Baptista Vives in utrāque signaturā nostrā referendarius, et Ioannes Baptista Agucchius secretarius noster ac Sedis Apostolicae notarius, et Dominicus a Iesu Maria Ordinis Carmelitarum Discalceatorum professor et vicarius generalis, secretarius vero a nobis pariter deputatus dilectus filius Franciscus Ingolus presbyter Ravennas, utriusque iuris doctor.

Clausulae pro huius Constitutionis firmitate. § 6. Decernentes, praesentes litteras ac omnia et singula in eis contenta semper et perpetuo valida, firma et efficacia esse, ac ab omnibus et singulis, ad quos spectat et in futurum quomodolibet spectabit, firmiter et inviolabiliter perpetuo observari debere; sicque et non aliter, per quoscumque iudices ordinarios et delegatos, etiam causarum palatii apostolici audito res, ac S. R. E. cardinales, ubique iudicari et definiri debere, ac irritum et inane quicquid secus super his a quoquam, quavis auctoritate, scienter vel ignoranter, contigerit attentari.

/693a/ Clausulae derogatoriae. § 7. Non obstantibus quibusvis constitutionibus et ordinationibus apostolicis, privilegiis quoque, indultis et litteris apostolicis, quibusvis Ordinibus, congregationibus, societatibus et institutis, sub quibuscumque tenoribus et formis, ac cum quibusvis, etiam derogatoriarum derogatoriis, aliisque efficacioribus et insolitis clausulis ac irritantibus, et aliis decretis in genere vel in specie, ac alias in contrarium praemissorum quomodolibet concessis, confirmatis et innovatis. Quibus omnibus et singulis, eorum omnium tenores praesentibus (1) pro plene et sufficienter expressis et ad verbum insertis habentes, illis alias in suo robore permansuris, hac vice dumtaxat specialiter et expresse derogamus, celerisque contrariis quibuscumque.

Clausulae poenales. § 8. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostrorum commissionis, demandationis, voluntatum, decretorum, concessionis, impartitionis et derogationis infringere, vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attentare praesumpserit, indignationem omnipotentis Dei, ac beatorum Petri et Pauli apostolorum eius, se noverit incursurum.

Datum Romae, apud sanctam Mariam Maiorem, anno Incarnationis Dominicae MDCXXII, decimo kalendas iulii, pontificatus nostri anno II.

Dat. die 22 iunii 1622, pontif. an. II.

V. Dat.

Felicianus Paulus.
S. de Ursinis.

Registr. in Secr. Brev.

[Note a pag. 691]

1 Edit. Main. legit transferentur (R. T.). [Torna al testo ]

2 Forsan legendum in iniustitia (R. T.). [Torna al testo ]

[Note a pag. 693]

1 Male edit. Main. legit tenoribus praesentium (R. T.). [Torna al testo ]