E. Durando

Cartario dei monasteri
di Grazzano, Vezzolano, Crea e Pontestura

Pinerolo 1908

/15/

XII.

Federico I imperatore, riceve sotto la sua protezione Andrea, prevosto di Santa Maria di Vezzolano, e la sua chiesa, e ne conferma i possessi (12 gennaio 1159).

Fonti. — A. orig. in Arch. St. Tor., Ab. Vezz., m. I, n. 4. — B. Ediz. in Manuel, 301, doc. 3.

Met. di publ. — Si riproduce A, senza tener conto di B.

Jn nomine sancte et indiuidue trinitatis. Fredericus diuina fauente clementia Romanorum imperator augustus (1). Sicut non falso credimus inter homines et in operibus fidelium semper caritas inuenire potest aliquid quo crescat. unde et salubres animarum fructus perueniant et acceptabile deo munus de thesauro bone conscientie offeratur Eapropter karitati uniuersorum fidelium ytalici Regni notum esse nolumus quod ęternę Retributionis intuitu. et pia peticione Venerabilis Andree prepositi locum eius qui uezolanum dicituR. et eiusdem loci ecclesiam in honore beate marie virginis consecratam. ipsum quoque prepositum Andream et ceteros omnes fratres eius filios. seruos et ancillas et uniuersam familiam ad predictum locum pertinentem. nec non et possessiones eiusdem ecclesie quas iuste possedit et hodie possidet. et in posterum legitime acquirere poterit sub nostram imperialem tuitionem recepimus. Preterea quascumque possessiones in Vercellensi. uel Taurinensi uel Astensi. uel YpoRiensi episcopatu supradicta ecclesia iuste possidet uel adhuc possessura est cum aliis rebus et possessionibus ac reliquis utilitatibus. auctoritate nostra salua per omnia Jmperiali iusticia ei confirmamus. precipientes et modis omnibus prohibentes vt nullus Archiepiscopus. Episcopus. Marchio Comes Vicecomes nulla Ciuitas. Captanens. nulla unquam persona magna uel parua possessiones predictę ęcclesię inquietare turbare uel in aliquo diminuere presumat et nulla potestas fodrum aliquod uel exactionem aliquam de terris uel hominibus eiusdem loci exigere audeat. preter nostram imperialem maiestatem Si uero aliquis liber homo diuina compunctus inspiratione de allodio suo uel de rebus propriis aliquid eidem ęcclesię conferre uoluerit aut uendere intenderit. saluo iure nostro liberam in hoc habeat facultatem Quicumque autem huius nostri precepti violator esse presumpserit optimi auri libras. c. se compositurum sciat. medietatem camere nostre et medietatem preposito et fratribus supramemoratis

/16/ Signum Domini Frederici Romanorum imperatoris jnuictissimi. (M)

Ego Reinaldus sacri palacii cancellarius recognoui. Acta sunt hec Anno dominice incarnacionis. mo co. l. viiiino. Jndictione viia. Regnante domino frederico Romanorum Jmperatore Gloriosissimo Anno Regni eius vii. Jmperii uero. iiiito. Data apud Taurinum pridie idus Januarii.

Torna su ↑

[Nota a pag. 15]

(1) Il maiuscoletto è in lettere lunghe in A. Torna al testo ↑

Torna su ↑