E. Durando

Cartario dei monasteri
di Grazzano, Vezzolano, Crea e Pontestura

Pinerolo 1908

/16/

XIII.

Bongiovanni del fu Guglielmo, di legge longobarda, vende a Raimondo, priore di Santa Maria di Crea, i suoi beni in Vivarona ed in Monte Mediano (5 novembre 1163).

Fonti. — A. orig. in Arch. Cam., l. c.

(S.T.) Anno ab incarnacione domini nostri Jhesu xpisti millesimo centesimo sexagesimotercio. quinto die intrante mense nouembris indicione undecima. Constat me bonumiohannem filium condam Vuilielmi qui lege uiuere fateor longobardorum accepisse ab ecclesia sancte marie de creta per dominum raimundum priorem et missum ęcclesie argenti denariorum bonorum papiensium noue monete libras quadraginta. finito precio pro omnibus rebus mihi pertinentibus in uiuarona et in eius territorio id sunt terre arabiles prata uineę cum areis suarum sedimina cum casis boschi ierbi colta et incolta aquaria pascaria. cum capella et cum toto honore mihi pertinente citra padum et ultra. Quam autem suprascriptam meam porcionem in predicto loco uiuarone mihi pertinente ut supra legitur ad hac die ecclesie que supra sancte marię per prefatum suum missum raimundum pro suprascripto precio uendo trado et mancipo. (et) nulli alii uenditam donatam alienatam uel traditam nisi predicte ecclesię et faciat exinde predicta æcclesia proprietario nomine quicquid uoluerit sine omni mea et heredum meorum contradicione Jtem sciendum est quod pro una pecia terre que iacet in curte uiuarone iusta uadum sturie ubi dicitur uadum cardalone quam ego qui supra bonusiohannes post decessum meum ordinauj pro anime mee mercede ecclesię sanctę marię de uiuarona aliam petiam terre que est mei iuris do cambium æcclesię sanctę marię de creta. que est de curte montis mediani et iacet ad locum ubi dicitur ad fontanam bertoni. cui coheret ex una parte terra heredum condam arduini. ex alia parte currit uia publica quicquid est uel inueniri potest mei iuris. Equidem spondeo atque promitto me ego quem supra bonumJohannem una cum meis heredibus æcclesię que supra sanctę marię de creta per prefatum suum missum suprascriptam uendicionem qualiter supra /17/ legitur in integrum ab omni homine defensare quod si defendere non potuero aut si minuere quesiero. tunc in duplum eandem uendicionem ut supra legitur ęcclesię restituemus sicuti pro tempore fuerit meliorata aut ualuerit sub estimacione in consimili loco. Hanc enim cartulam uendicionis pagine alberti notarii tradidi et scribere rogaui. Jn qua subter confirmans testisbusque sic testisbusque obtulit roborandam. Actum in uilla de ponte feliciter. Signum manus boniiohannis qui hanc cartulam uendicionis fieri rogauit et suprascriptum precium accepit ut supra. Signa manuum Wilielmi pristini. Walfredi de ponzano. presbiter Wilielmus de serralonga. presbiter willielmus de cardalona. Widonis de serralonga Oberti rubei montismediani. Wilielmini de cusignano. vuilielmi balbi. Anselmi de uallexella. Nicolai de goazolio. Walfredi de serra. testium.

(S.T.) Ego albertus notarius sacri palacii rogatus interfui tradidi compleui et dedi.

Eodem die et in presentia predictorum testium prefatus bonusiohannes donacionem et offersionem fecit iamdicte ecclesię sanctę marię de creta per prefatum raimundum suum missum uidelicet de uiginti libris denariorum bonorum papiensium noue monete pro redemptione anime sue. et prefata ecclesia per suum missum conuenit ipsi bonoiohanni medietatem dare de hoc quod exierit de terra ipsa uiuarone et medietatem uini et totum fenum et fructus arborum tantum in uita sua. Jtem uidelicet ipsemet bonusiohannes ordinauit iamdicte æcclesię sanctę marię de creta omnes alias suas res quas habet in monte mediano et in eius territorio uel ubicumque habet si subitanea mors preraperet. testes supradicti. et ego isdem albertus notarius sacri palacii rogatus scripsi hoc breve.

Torna su ↑