E. Durando

Cartario dei monasteri
di Grazzano, Vezzolano, Crea e Pontestura

Pinerolo 1908

/24/

XX.

Bonifacio, marchese di Monferrato, conferma alla chiesa di Santa Agata di Pontestura i beni in Morano donatile dal padre suo marchese Guglielmo, già tenuti da Guglielmo di Camino (2 ottobre 1191).

Fonti. — A. Orig., con larghi tratti laceri e corrosi, in Arch. Cam., l. c.

(S.T.) Anno domini m. c. xcj. ij die mensis optubris. Jndictione viiij Placuit mihi Bonifatio marchioni Montisferrati. (1) pro remedio anime mee meorumque parentum confirmare et concedere ecclesie beate Agathe pontis sturee quicquid olim a patre meo Marchioni (sic) Wilielmo traditum [fuit et] concessum in uilla morani [et in] tota eius curte [sicut est] ab ipso factum siljcet sedimina cum domibus et terris arabilibus et pratis nemoribus aquariis pascuis cultis et incultis diuisis et Jndiuisis una cum finibus et terminis accessionibus et usibus aquarumque ductibus cum omni iure et pertinentibus earum et adiacentiis et quicquid antedictus marchio Wilielmus tenuit in omnibus prenominatis locis iuste uel iniuste dono et concedo pretaxate [ecclesie] ego Marchio bonifatius cum omni potestate districto omnique honor[e sicut] prenominatus Wilielmus de camino tenebat et pro remedio anime sue omnes una cum marchione Wilielmo tradidit prefate ecclesie quas omnes res et cultores earum ab omni homine legitime defensare promitto sicut olim pater meus Wilielmus promisit et impono sub pena du(b)pli ab omni defendere homine et in defensione et tutela mea manutenere. et hec omnia supradicta sunt tradita per manum petri prioris supramemorate ecclesie. Hactum in ponte [sturie in ecclesia] beate Agathe coram presbitero Wermo eiusdem ecclesie et tebald[o de rosingo ardi]cione gambarutti. (2) Otto monico Arnaldo de solingello testibus.

(S.T.) Ego Scopulus sacri palatii notarius omnia supradicta a marchione bonifatio scribere rogatus scripsi et compleui et dedi.

Torna su ↑

[Note a pag. 24]

(1) Lo spaziato è in sopralinea. Torna al testo ↑

(2) Cfr. per questi due nomi i docc. xxi e xxii. Torna al testo ↑

Torna su ↑