E. Durando

Cartario dei monasteri
di Grazzano, Vezzolano, Crea e Pontestura

Pinerolo 1908

/25/

XXI.

Guglielmo e Giordano Longo, fratelli, vendono un prato a Pietro, priore di Santa Agata di Pontestura (5 marzo 1192).

Fonti. — A. orig. in Arch. Cam., l. c.

(S.T.) Anno domini m. c. xciio. v. die Jntrante mense martii Jndictione x. Placuit nobis Wilielmo longo et Jordani fratribus bona et spontanea uoluntate uendere et proprietario nomine tradere ecclesie beate Agathe de ponte petiam unam prati positam in plano cuius ab una parte possidet predicta ecclesia ab alia ubertus de monasterio ab alia Medallia. quod pratum sic de signatura, nos prefati fratres vendimus per nos et nostros heredes pretaxate ecclesie in perpetuum habere et usufruare sine omni nostra nostrorumque heredum lite et contradictione Recepimus autem nos fratres a domino petro priore predicte ecclesie finitum precium xvi solidorum denariorum papie[nsium] et imo obligamus nos et omnia nostra bona sub pena dupli ab omni homine legitime defendere. (H)actum in ponte coram presbitero Wermo et donideo ferrero et tebaldo de rosingo testibus.

(S.T.) Ego Scopulus sacri palatii notarius hanc cartam uenditionis scripsi et compleui.

Torna su ↑