E. Durando

Cartario dei monasteri
di Grazzano, Vezzolano, Crea e Pontestura

Pinerolo 1908

/32/

XXX.

Federico II, re dei Romani, prende sotto la sua protezione la Canonica di Santa Croce di Mortara e ne conferma i privilegi (28 agosto 1219).

Fonti. — A. L’orig. manca. — B. Copia semplice sec. xvi in Arch. St. Tor., Benefizi di qua dai monti, m. XIX. Mortara.

Jn nomine sancte et indiuidue trinitaris amen. Fredericus secundus. diuina fauente clementia romanorum rex semper augustus et rex Sicilie in perpetuum Quamquam regali magnificentia ad omnes ecclesias nostre defensionis aciem extendere teneamur. earum tamen in quibus sacre obseruatur ordo religionis nobisque et regno unica et speciali dilectione inherere censentur paci et tranquillitati uolumus propensius imminere et circa ipsarum commodum curam et operam impendere diligenter Quapropter ad vniuersorum regni fidelium tam presentis etatis quam successure posteritatis noticiam uolumus peruenire. quod nos. ob spem et meritum eterne retributionis ad preces et postulationem dilecti fidelis nostri Palmerij prepositi canonice sancte Crucis de mortario canonicam ipsam. quam benignitatis nostris brachijs arctius amplexamur cum omnibus ecclesiis eidem canonice subiectis. ac cum uniuersis rebus. quas iuste detinet ac personis in predicta canonica et suis ecclesiis deo seruientibus atque cum uniuersis hominibus ipsius canonice et ipsarum ecclesiarum ubique existentibus et familiis suis. Sequentes uestigia predecessorum nostrorum in specialem et omnimodam maiestatis nostre recepimus tuitionem Confirmantes eis omnes possessiones quas inpresentiarum iuste possident uel in posterum domino concedente legitime et iusto acquisitionis titulo poterunt adipisci. Quarum quasdam propriis duximus uocabulis exprimendas. Jn primis quicquid in curte Mortarii iuste habet cum pertinentiis suis in qua sita est predicta canonica. quicquid iuste habet in curte Oleuali. Cereti. Nicorui. Albonesii. Cozij. Sancti Angeli. Cergnai et Curtem Barone. Curtem silue Regis. Curtem Gemiti et curtem Tilieti cum suis pertinentiis. Concedimus quoque et confirmamus iamdicte canonice et suis fratribus ius piscandi in flumine publico quod Augonia nuncupatur et aliis fluminibus quantum extenduntur /33/ Demum etiam permittimus et plenam ipsi canonice et suis ecclesiis damus facultatem ut possint extrahere et deriuare aquas de quolibet flumine publico ad usum et utilitatem suam Preterea concedimus ut in perpetuum predicta canonica possit ducere molas et omnes alias res per episcopatus Augustensem. yporegiensem et vercellensem et aliarum ciuitatum lombardie et districta ipsarum siue locorum et personarum libere et absque ullo exactionis onere et prestatione Et ut ipsa canonica et sue ecclesie libere possint ducere ubique granum vinum. carnes ligna lanam et omnes alias res suas quocumque uoluerint sine aliqua prestatione et turbatione. Et quod non cogantur ab aliqua persona seculari siue a communi alicuius ciuitatis uel loci ducere alicubi res suas contra eorum uoluntates. non obstante aliquo statuto ordinamento uel consuetudine alicuius ciuitatis persone uel loci. Ad hec regali maiestate commutationem iuste factam inter canonicam suprascriptam et sepulcrum de cerreto de quibusdam possessionibus Ce[r]reti et aliorum locorum et concessiones predicte canonice iuste factas a communibus yporiensi et uercellensi et sententias inde latas pro ipsa canonica confirmamus et robore firmitatis premunimus. Jnsuper quoque statuimus decernimus prohibemus ne aliquis locus uel persona debeat uel audeat pascua predicte canonice et suarum ecclesiarum ubicumque sint pasculari uel uti neque suas aquas piscari sine eorum licentia et uoluntate. Ad hec uolumus ad omnium regni nostri noticiam peruenire quod nos Mortariensi preposito sacramentum calumnie indulgemus. ut eo non prestito liceat ei causas suas suarumque ecclesiarum tractare. Jnsuper ex innata nobis benignitate vniuersas concessiones et indulgentias olim a predecessoribus nostris felicis memorie Frederico. Henrico. Ottone romanorum imperatoribus predicte Canonice et suis ecclesiis legitime factas confirmamus. Concedentes quoque prelibate canonice et suis ecclesiis ne res et possessiones earum citra spacium lxxx annorum prescribantur. Statuimus itaque et regali districte precipientes edicto sancimus ut nulla omnino persona humilis uel alta. secularis uel ecclesiastica hanc nostre concessionis indulgentie prohibitionis et confirmationis diualem paginam → Gloss. diualem paginam infrangere aut sepedicte canonice et suarum ecclesiarum fratres in possessionibus suis et iuribus aliquo perturbationis modo audeat perturbare. Quod si quis ausu temerario facere presumpserit regali banno se nouerit innodatum Et in penam transgressionis sue compositione centum librarum auri examinati feriatur. quarum medietatem fisco nostro. reliquam partem passis iniuriam decernimus persoluendam. Quod ut uerius credatur et inconuulsum obseruetur presentem exinde cartulam conscriptam sigilli nostri impressione iussimus communiri saluo tamen /34/ in predictis omnibus iure imperij. Huius rei testes fuerunt. Fulcus papiensis episcopus. Johannes bergamensis episcopus. Guilielmus cumanus episcopus. Jacobus Taurinensis episcopus Regalis curie vicarius. Oldebertus nouariensis episcopus. Hugo episcopus vercellensis. Abbas sancti Galli. Abbas morbacensis. Guilelmus marchio montisferrati. Anselmus de iustengo marescalcus curie et plures alii. Ego Conradus Metensis et spirensis episcopus vice domini Sigifredi maguntinensis Archiepiscopi totius Germanie Archicancellarii vidi et recognoui. Datum apud Agano (1) Mo cco xixo. quinto kalendas septembris indicione septima Feliciter.

Torna su ↑

[Nota a pag. 34]

(1) Sic in B ; ma certo Hagenouiam (Hagenau), dove si sa che Federico II era in quei giorni. Torna al testo ↑

Torna su ↑