E. Durando

Cartario dei monasteri
di Grazzano, Vezzolano, Crea e Pontestura

Pinerolo 1908

/49/

XLV.

Guglielmo, priore di Santa Maria di Crea, dà in retta tenitura a Vercello di Preaglio terre in Vivarona, con obbligo di costruirvi una casa (30 agosto 1240).

Fonti. — A. orig. in Arch. Camer., l. cit.

(S.T.) Anno natiuitatis domini Millesimo ducentesimo xl. Jndicione xiii. Jn Marenzana. die iouis ij. exeunte angusto. Dominus Wermus prior ecclesie sancte marie de creda per consensum presbiteri amedei canonici vezolani nomine ipsius ecclesie Jnuesiuit uercellum de prealo nomine recte teneture de quinque peciis terre et. j. bosci. Juris predicte ecclesie id quod sunt Jn territorio viuarone. Quarum prima Jacet ad mallolium. cui coheret idem Vercellus. via et ecclesia. Secunda iacet ad puteum. coheret ei idem vercellus. via. et carleuarii. Tertia iacet in serra que est sedimen. de qua debet habere pro sedimine sicut est consignatum. cui coheret idem vercellus. via et carleuarij. quarta Jacet in ualle. coheret ei idem vercellus. via et carleuarij. Quinta Jacet ad senterium. coheret ei brexanus de viuarona. via et carleuarij. boscus Jacet in cannea. coheret ei idem brexanus. dictus vercellus et via. Eo modo quod ipse vercellus suique heredes de cetero habeant et teneant ad rectam teneturam Jn Jntegrum cum omnibus suis pertinentiis Et faciant ex nunc inde nomine recte teneture quicquid uoluerint sicut debet fieri de recta tenetura sine omni contradicione dicti prioris suorumque in predicta ecclesia successorum Reddendo ipsi ecclesie uel suo certo nuntio tercium de toto godimento /50/ de minuto et grosso quod fuerit in eisdem quinque peciis terre et annuatim pro ficto staria. iiij. pulcri frumenti mundi et sici. ad mensuram pontissturie conducti ad domum marenzane. et ij. panes et. ij. capones in festo sancti stepnani. habendo pastum. j. et ipse prior uel aliquis eius successor non debet requirere ipsum vercellum neque suos heredes de fodro nec de talia. Quam autem inuestituram dictus prior per se suosque successores in predicta ecclesia per stipulationem ipsi vercello firmam et illibatam in perpetuum tenere et obseruare et non contrauenire promisit et ei ab omni homine defendere cum racione expensis dicte ecclesie. et inde obligauit ei omnia bona dicte ecclesie pignori. Et dictus vercellus per stipulationem promisit et concessit dicto priori nomine eiusdem ecclesie nominate edificare domum super ipsa tenetura et facere residentiam in ipsa et facere homenescum → Gloss. homenescum rectori predicte ecclesie cum fuerit requisitus. Et insuper dictus prior retinuit in se nomine dicte ecclesie omnes arbores que sunt super predictis terris quas ipse vercellus bona fide debet custodire. saluare. scaluare. habendo tantum medietatem scaluium pro sua guardia et scaluatura et nihil aliud exceptis duabus ulmis que debent esse ipsius Vercelli. et exceptis. iiij. nucibus quas ipse vercellus debet custodire. saluare et tenere reddendo medietatem scaluium et nucum grunuarum dicte ecclesie. Et pro sic attendendo et obserseruando ut supra legitur dictus vercellus obligauit ipsi priori nomine dicte ecclesie omnia sua bona pignori. Pro qua inuestitura dictus prior fuit confessus se recepisse a dicto vercello nomine. profectu et hutilitate dicte ecclesie solidos. xx denariorum bonorum papiensium Renunciando exceptioni non tradite uel numerate pecunie. Et inde plures carte uno tenore fieri preceperunt. Jnterfuere testes inde rogati Brexanus de viuarona bonefacius de serragoxa.

Et EGO Bartolomeus notarius Jnterfui et rogatus hanc cartam tradidi et ScripSJ.

Torna su ↑