E. Durando

Cartario dei monasteri
di Grazzano, Vezzolano, Crea e Pontestura

Pinerolo 1908

/60/

LIV.

Il signor Salamone di Chieri, canonico di Vezzolano e priore di Santa Maria di Crea, dà a coltura a Guglielmo di Chiusa, di Cerreto, terre in Cardalona (3 agosto 1272).

Fonti. — A. orig. in Arch. St. Tor., Ab. Crea, m. I.

(S.T.) Anno dominice Jncarnacionis. Millesimo ducentesimo lxxij. Jndicione xv. die mercurii tercio Jntrante mense augusti. presentibus testibus Jnfrascriptis. dominus Sal(l)amonus de Cherio Canonicus vezol(l)ani. atque prior. rector et minister Ecclesie sancte Marie de Creda. presente et consenciente domino henrico turrello Canonico eiusdem Ecclesie vezollani nomine vice et (h)utililate dicte Ecclesie de Creda. per duas claues quas Jn suas manus tenebat Jnuestiuit Jnphiteosim nomine atque (in) recte teneture et laborerij perpetualiter per se suosque heredes Guillelmum de closa de Cerreto loci Cardallonie. suo nomine et fratris sui petri. de peciis. xvij. Jnter terram et pratum Juris predicte ecclesie de Creda. id quod sunt super totum. Jacent Jn posse territorio et Jurisdicione Cardallonie et pontis sturie. Prima quarum peciarum terre Jacet vbi dicitur Jn Albareto Cui coheret via pubrica (sic). Jacobus de bordonescho. loci Cardallonie cum omnibus eorum (sic) consortis. Jacobus lauagnus de serralonga et Girardus schamuzonus de fornelliis pro uxore sua flore. secunda pecia terre Jacet desuper Cantonum [de] fornelliis. Cui coheret via pubrica a(d) duabus partibus dictus Guillelmus de closa una cum fratre suo petro. et dictus Girardus schamuzonus. tercia pecia Jacet vbi dicitur Al compeng Cui coheret sturia dictus Girardus schamuzonus et Guillelmus qui dicitur qualgeto de serralonga. quarta pecia Jacet Jbidem Cui coheret dominus vercellus pellestortis de Cardallonia. petrus de Allino de fornelliis et stura. v pecia Jacet ibidem Cui coheret Rainerius pilgiollius de ponciano. heredes condam Jacobi bixollij de serralonga a(d) duabus partibus et stura. vi pecia Jacet vbi dicitur vltra laonum Cui coheret vercellus /61/ fil(l)ius condam henrici roe de fornelliis. Oto de la caua de serralonga. Cunradus quallia eiusdem loci et dictus laonus vij pecia Jacet desubter Ecclesiam sancti storti et est pratum Cui coheret Agnesina filia condam Cunradi de closa de Cerreto ad duabus partibus. dicta ecclesia sancti Storti et Ecclesia de Creda. viij pecia terre Jacet ad rit[t]amen Cerreti Cui coheret Germanus bo de Cerreto. heredes condam Guillelmi lantelmi de Cardallonia. Ecclesia de Creda et stura. viiij pecia iacet vbi dicitur Jn serra de Col. Cui coheret dicta Ecclesia de Creda. dominus Asclerius de Casurcio pro vxore sua domina hel(l)ena. dictus vercellus de roa et via pubrica. x. pecia terre Jacet in Cerreto desuptus vi(l)neam ipsius Guillelmi et petri fratres (sic) Cui coheret Ecclesia de Creda a(d) duabus partibus et suprascripti Guillelmus et petrus fratres. xj pecia Jacet vbi dicitur ad Calnaualiis (sic) Cerreti Cui coheret dicta Ecclesia de Creda suprascripti fratres Guillelmus et petrus et Germanus damihatius vna cum fratre suo Fazono. xij pecia Jacet vbi dicitur ad Canaualliis Cardallonie Cui coheret strata. Guillelmus qui dicitur barberius de serralonga pro vxore sua Alaxina et nem(h)us delle cessiis de Cardallonia. xiij pecia terre Jacet vbi dicitur Jn Ronchis Cui coheret suprascriptus Guillelmus de closa. Jacobus spinacius notarius Cardallonie. vna cum Girardo eius genero et quedam Riana. xiiij pecia terre Jacet Jbidem Cui coheret Jacobus quidem fallopa de Cardallonia. vna cum oberto rocio eiusdem loci. Cunradus cauasonza vna cum fratribus suis oberto et Guillelmo et Collobrius. xv. pecia Jacet ad uadum Cardallonie vltra sturam Cui coheret dominus Rainerius de Castelleto qui habitat in serralonga. heredes condam Oglerii et Balgioni de pizano et strata. xvj pecia Jacet vbi dicitur Jn Riaciis Cui coheret Teobaldus de ecclesia de solunghello. dominus Oglerius de uiuarona et Carleuarius de pontesturie ab omnibus aliis partibus. xvij pecia Jacet vbi dicitur Jn vulpilgiare Cui coheret dictus Carleuarius a(d) duabus partibus quidam Riuulus qui uocatur Riacius et quedam prata qui dicuntur pratis larghis (sic) Siue predictis peciis terre et prati ibi al(l)ie sint coherencie nel testo sintcoherencie sint coherencie. omnia cum omnibus pertinentibus Jn Jntegrum Eo modo forma et pacto ipsum Guillelmum suo nomine et dicti petri fratria eius seu nomine et vice et (h)utilitate dicte Ecclesie Jnuestiuit quod ipsi fratres suique heredes seu cui dederint habeant teneant atque possideant et quicquid facere voluerint phiteos(s)im nomine atque teneture et laborerii. faciant sine omni contradicione dicti prioris et Canonici suorumque successorum et cum sua eorumque successorum. sub pena dupli dampnorum defenxione ab omni persona et personis cum racione sub eadem pena restitucionis. Saluo omni iure predicte Ecclesie Red[d]endo dictus Guillelmus et petrus fratres /62/ per sese suosque heredes perpetualiter nomine ficti annuatim semper ad sanctam mariam medii a[u]gusti. staria xxx pulcri. mundi et bene sichi frumenti ad mensuram Montiscalui. tractum (sic) Ecclesie de Creda cum omnibus dampnis et expensis (que) Jnde datis factis uel habitis pro predicto ficto requirendo et petendo. habendo ille qui duxerit fictum prandium secundum quod al(l)ii aportantes habere debent seu habere sunt consueti Pro quo ficto stariorum xxx frumenti dictus dominus Sal(l)amonus prior et rector presente dicto domino henrico canonico. nomine vice et (h)utilitate dicte ecclesie Cassauit et irritauit omne aliud fictum Siue sint denarij seu capones uel panes Atque essent tercium seu quartum uel aliquid aliud condicium et specialiter meeriza, sapariza, secriza, bouolcogna, spiarollias ? meeriza. sapariza. Secriza atque bouolcogna. uel spiarollias (sic) que uel quas Jnueniretur quod predicte terre et pratum hinc retro predicte Ecclesie dare et red[d]ere seu facere consueuerunt. Que (hec) omnia dictus dominus prior vna cum dicto canonico. nomine et vice et hutilitate dicte Ecclesie. preterquam dictum fictum stariorum xxx. frumenti voluerunt. statuerunt et ordinauerunt esse Jrrita. vana et cassa. atque nullius va(l)loris et pro Jnfecto penitus habeantur. Eo pacto Jnter eos tamen a[p]posito. quod si aliquo tempore contigerit quod propter guerram seu discrimina viarum ipsas terras et pratum laborare et col(l)ere non possent nec auderent. non teneantur dicti fratres nec sui heredes dicte Ecclesie red[d]ere predictum fictum. nisi secundum quod fecerint. partem pro parte dictum laborerium. Jn laude pro vna parte et rel(l)iqua bonorum hominum et legallium. Pro qua Jnuestitura et conzamento fuit confessus dictus dominus prior et canonicus. se a dicto Guillelmo suo nomine et fratris sui Petri recepisse et habuisse et Jn hutilitate dicte Ecclesie expendisse(nt) et specialiter in eorum Jndumentis solidos xiiij. denariorum bonorum astensium. Renunciando omni exceptioni non receptorum denariorum atque omni ecclesiastico uel clerical(l)i priuilegio seu decretorum subfragio eis uel dicte ecclesie competenti. bona dicte ecclesie pro sic at[t]endendis et obseruandis ipsi Guillelmo suo nomine et fratris sui pignori obligando habita et habenda et Jnde duas cartas vnius tenoris ut supra legitur fieri preceperunt. Jnterfuere testes. Jacobus qui dicitur bonatorta de fornelliis henrionus de la clohenda dicti loci qui habitant in ponciano et Costancius filius condam petri fisse de serralonga Jnde rogati. Actum Jn Claustrum (sic) predicte Ecclesie de Creda.

Et Girardus bellerius de ponciano sacri pal(l)acii notarius rogatus hanc cartam Scripsi.

Torna su ↑