E. Durando

Cartario dei monasteri
di Grazzano, Vezzolano, Crea e Pontestura

Pinerolo 1908

/62/

LV.

Il signor Salamone di Chieri, canonico di Vezzolano e priore di /63/ Santa Maria di Crea, affitta a Giacomo della Piscina di Forneglio terre in Cardalona (26 febbraio 1273).

Fonti. — A. orig. in Arch. St. Tor., Ab. Crea, m. I.

(S.T.) Anno dominice Jncarnacionis millesimo ducentesimo lxxiij. Jndicione prima. die dominico tercio exeunte mensis februarij. Presentibus testibus Jnfrascriptis. dominus Sal(l)amonus de Cherio Canonicus vezol(l)ani atque prior. rector et minister Ecclesie sancte Marie de Creda per quoddam lignum. quem Jn sua manu tenebat. nomine vice et (h)utilitate dicte Ecclesie de Creda Jnuestiuit Jacobum de la pixina de fornelliis loci Cardellonie. ad fictum annuatim perpetualiter pro se suisque heredibus predicte Ecclesie prestando et red[d]endo de tribus peciis terre atque vna(m) prati et vna(m) nemoris. id quod sunt super totum. Juris predicte ecclesie. Jacent in posse Cardallonie. prima quarum Jacet ubi dicitur Allauaza Cui coheret via pubrica ab. j. parte. Riuul(l)us ab alia. petrus Bertollelus de fornelliis ab alia parte et Jacobus de Rarachenina de mombello pro vxore sua Agnes ab alia parte. secunda pecia Jacet ubi dicitur Allaplea Cui coheret via publica ab. j. parte et dictus Jacobus ab omnibus aliis partibus. tercia pecia Jacet ubi dicitur ad Rezonum Cui coheret via publica ab. j. parte. Riuullus ab alia parte. vercellus de Roa de fornelliis ab al(l)ia parte. et dictus Jacobus ab alia parte. Pecia prati Jacet ubi dicitur Alla uignaza Cui coheret dicta Ecclesia de Creda ab. j. parte. dictus Jacobus de la pixina ab alia parte et Jacobus qui dicitur bonatorta de fornelliis ad duabus partibus. pecia Nem(h)oris Jacet ubi dicitur Alla plea Cui coheret Ecclesia sancti Stephani et Eustorgii de serralonga. vna cum dicto Jacobo de la pixina et dicto Jacobo qui dicitur bonatorta ab. j. parte. via publica ab alia parte et illi de Cuniolio ab alia parte. Siue predictis peciis terre seu prati et nem(h)oris ibi al(l)ie sint coberencie omnia cum omnibus pertinentibus Jn Jntegrum Eo modo seu forma et pacto ipsum Jacobum nomine. vice et (h)utilitate dicte Ecclesie inuestiuit quod ipse Jacobus suique heredes seu cui dederit. habeat. teneat firmiterque possideat seu quicquid facere voluerit faciat nomine teneture et laborerii. ad fictum annuatim perpetualiter dicte Ecclesie dando seu red[d]endo et prestando Sine omni contradicione dicti domini Sal(l)amonis prioris et rectoris dicte Ecclesie. suorumque successorum et cum sua eorumque successorum defenxione ab omni homine cum racione. Saluo tamen semper omni Jure dicte Ecclesie Red[d]endo dictus Jacobus de la pixina pro se suisque heredibus annuatim nomine ficti predicte Ecclesie de Creda staria quinque pulcri mundi et bene sichi frumenti ad mensuram Montiscalui. semper /64/ ad sanctam mariam de medio a[u]gusto. tractum (sic) predicte Ecclesie cum omnibus dampnis et expensis Jure Jnde datis factis uel habitis pro predicto ficto requirendo Habendo ille qui duxerit fictum ibi ad comedendum et potandum prout alij qui ducunt fictum grani habent et habere debent. seu habere consueuerunt. pro quo ficto sil(l)icet stariis. v. frumenti dictus dominus Sal(l)amonus prior et rector et minister dicte Ecclesie de Creda. nomine vice et (h)utilitate ipsius Ecclesie Jbidem ad presens. Jn presencia mei notarii et testium Jnfrascriptorum Cassauit et irritauit omne tercium seu quartum atque omnia condiccia siue sint capones. seu meeriza. Sechariza. Sapariza. boschariza. bouolcogna. spiarollias uel torta. seu al(l)iqua al(l)ia condic(c)ia quas et que predicte terre seu pratum et Nem(h)us dare seu facere et red[d]ere predicte Ecclesie consueuerant hinc retro uel consueuerunt. Saluo omne alliud fictum quod eidem Ecclesie debebat dare et redere. Que (hec) omnia condic(c)ia dictus dominus prior nomine vice et (h)utilitate dicte Ecclesie. vol(l)uit. statuit et ordinauit quod ab hodie. Jn antea sint et esse debeant Jrrita. cassa. vana atque nullius val(l)oris et pro Jnfectis penitus habeantur. preterquam istud fictum uel al(l)iud quod ipsa Ecclesia ab eodem Jacobo habere debeat. Renunciando dictus dominus prior omni Ecclesiastico uel clerical(l)i priuilegio seu decretorum subfragio sibi uel dicte Ecclesie competenti et ipse Jacobus renunciauit omni legum auxil(l)io et omni testium probacioni. bona dicte Ecclesie pro sic at[t]endendis dictus dominus prior eidem Jacobo pignori obligauit habita et habenda et ipse Jacobus eidem domino priori. nomine dicte Ecclesie pro predicto ficto dando et redendo prenominatas pecias terre. prati et nem(h)oris tantum pignori obligauit et (non) nichil aliud nisi illam teneturam et laborerium prenominatum. et Jnde per omnia ut supra legitur duas cartas vnius tenoris fieri preceperunt. Jnterfuere testes Rol(l)andus de cerreto loci Castelleti. petrus eius filius clericus Ecclesie sancti Eusebij de perno loci eiusdem et Jacobus fil(l)ius condam Rainerij zapucij de Cas(s)al(l)ino eiusdem loci Jnde rogati. Actum in fornelliis loci Cardallonie.

Et ego Girardus Bellerius de ponzano sacri palacii notarius rogatus hanc cartam Scripsi..

Torna su ↑