E. Durando

Cartario dei monasteri
di Grazzano, Vezzolano, Crea e Pontestura

Pinerolo 1908

/74/

LXV.

Anselmo Tacola, in pagamento di maltolto, cui fu condannato, /75/ cede a Bonifacio, priore di Sant’Agata di Pontestura, una vigna ivi (12 agosto 1281).

Fonti. — A. orig. in Arch. Camer., l. cit.

(S.T.) Anno. dominj. millesimo CClxxxj. Jndicione viiij martis xij mensis A[u]gusti Jn loco pontissturie. pro libris .x. papiensium quas tenebatur Anselmus tacul(l)a dare et soluere domino bonifacio prior. ecclesie sancte Aghate de pontesturie. nomine et uice Jpsius ecclesie occaxione vnius Judicati quod Judicauit condam Rufinus taculla eidem priori nomine et vice ipsius ecclesie pro mal(l)o ablato. pro quibus namque denariis dictus Anselmus taculla de pontesturie uendidit et tradidit atque donacionem fecit predicto domino bonifacio priori predicte ecclesie peciam vinee positam in poderio pontissturie ibi ubi dicitur Jn ual de prea boxara cui coheret dominus henricus de monteregio et paudus et dictus Anselmus et est per mensuram staria iiijor et minam. Omnia cum omnibus suprascripte vinee pertinentibus Jn Jntegrum Eo modo dictus dominus prior nomine et vice predicte ecclesie et successores dicte ecclesie dictam vineam habeant teneant firmiterque possideant per liberum Alodium cum accessibus ingressibus Jnferioribus et superioribus et cum omnibus suis Juribus et pertinenciis et proprietatibus Jn Jntegrum facientes quicquid facere uoluerint de predicta vinea sine contradicione et repeticionÄ™ ipsius Anselmi eorumque heredum et cum sua et eorum defensione Ab omni homine cum racione Jn duplo restitucione prout fuerit meliorata aut ualuerit Jn extimacione Jn consimili loco et si placitum aut bligam (sic) ei domino priori aut aliis successoribus predicte ecclesie ap[p]aruerit stare ante suis expensis dictus Anselmus restituere promisit. Confitendo se possidere dictus Anselmus predictam vineam nomine predicti prioris dando ei licenciam et auctoritatem Jntrandi corporalem possessionem quandocumque sibi placuerit bona sua ej Jnde pignori obligando habita et habenda renunciando omni legum auxilio et phori priuilegio et Jnde hanc cartam fieri precepit. testes Jnterfuere Obertus testor et Rollandus filius Oberti de Audis Ambo de pontesturie. Et ego petrus de romana notarius de pontesturie hanc cartam tradidi [et] Jussus Scripsi —

Torna su ↑