E. Durando

Cartario del monastero di Rocca delle Donne

Pinerolo 1908

/122/

IX.

Giliafa dona alla Casa delle inferme al Po tutte le sue terre in Borgonuovo (19 marzo 1171).

Fonti. — A. orig. in BRT, Perg. sec. XII, n. 27 — B. Ediz. in M. h. p., Ch., II, 1025, n. 1536.

(S.T.) Anni domini millesimo centesimo septuagesimo unum. quartodecimo kalendas aprilis. indicione quarta. ego giliafa. ofertor (sic) et donatrix ad domum infirme (sic) que est iusta padum. presens presentibus disi. quisquis in sanctis ac uenerabilibus locis aliquid contulerit. iusta altoris uocem. in [h]oc seculo centuplum accipiet. insuper quod melius est. uitam pos[s]idebit eternam. ideo ego qui (sic) supra giliafa dono et of[f]ero pro anime mee mercedem idest omnem meam integram (meam) porcionem quam habere et tenere uisa sum in loco burgo nouo. sediminibus. /123/ teras arabiles et inarabiles. prata(s). gerba(s). omnia cum omnibus in integrum intus et extra. Quam autem suprascriptam meam porcionem predictarum rerum iuris mei superbis dicta una cum accessionibus suis. ab [h]ac die in eadem domo. dono cedo confero et per presentem cartulam of[f]ersionis ibidem [h]abendum faciendum exinde pars ipsius domo (sic) et cui pars ipsius domo dederint. iure proprietario nomine quidquid uoluerint sine omni mea et heredum meorum contradicione. actum fuit [h]oc iusta predicta[m] domum. interfuere testes prior ecclesie sancte marie de roca. oto de piazano. ardicio uilicus. petrus de pisino. ioan[n]es eius filius.

(S.T.) et ego ansaldus notarius sacri palacii. interfui et hanc cartula rogatus tradidi et scripsi

Torna su ↑