E. Durando

Cartario del monastero di Rocca delle Donne

Pinerolo 1908

/134/

XVIII.

Papa Lucio III conferma la sentenza dell’arcivescovo di Milano nella causa fra il monastero della Rocca e Teobaldo di Tolosano per un debito (21 marzo [1184]).

Fonti. — A. L’orig. manca. — B. Ediz; in M. h. p., Ch., II, 1107, n. 1605. — C. Reg. in Jaffé-Löwenfeld, n. 15007.

Lucius episcopus seruus seruorum dei. dilectis filiis.. priori[e] et monialibus de roccha salutem et apostolicam benedictionem. Ea que in controuersiam deuenerunt. et concordia uel iudicio sunt sopita. ne in recidiue contentionis scrupulum relabantur conuenit scripti apostolici munimine roborari. Eapropter uestris iustis postulationibus grato concurrentes assensu. sententiam que lata fuit de mandato uenerabilis fratris nostri mediolanensis archiepiscopi super causa que inter uos et theobaldum de torosan (sic) de quodam debito et usuris. et quodam etiam instrumento fuit aliquandiu uentilata sicut eadem sententia rationabiliter lata est. et in scripto autentico continetur. auctoritate apostolica confirmamus et presentis scripti patrocinio communimus. statuentes ut nulli omnino hominum liceat hanc paginam nostre confirmationis infringere. uel ei ausu temerario contraire. si quis autem hoc attentare presumpserit indignationem omnipotentis dei et beatorum petri et pauli apostolorum eius se nouerit incursurum. Datum anagnie xii. kalendas aprilis.

Torna su ↑