E. Durando

Cartario del monastero di Rocca delle Donne

Pinerolo 1908

/139/

XXV.

Bartolomeo, giudice imperiale, per comando della contessa Agnese e di Bonifacio, marchese di Monferrato, sentenzia fra Salico ed il monastero della Rocca (20 settembre 1194).

Fonti. — A. L’orig. manca. — B. Ediz. in M. h. p., Ch., II, 1163, n. 1665.

Met. di publ. — Si riproduce B.

(S.T.) (1) Anno domini millesimo centesimo nonagesimoquarto. xx. die septembris. indictione xii. controneusia uertebatur inter prioram monasterii de rocca ab una parte et salicum ab alia parte de prato et nemore posito iusta flumen paudi in territorio de rocca. et dicitur ibi cornus rapidus. quod pratum et nemus salicus dicebat. quod priora Stefana dedit ei pro ficto annuali. quod dabat salicus omni anno monasterio. et secunda priora alda nomine dicebat. quod prima priora cum ratione non potuit prenominatum pratum et terram cum nemore dare salico pro tali ficto. quia res erat sterilis. quod probauit priora septem testibus. quod tunc ualebat uiginti libras et plus. et non fuit datum illud pratum et nemus cum Consilio aliarum sororum. et fratrum domus monasterii. unde bartolomeus iudex imperatoris frederici. et consiliarius in [h]ac causa domine comitisse agnetis ex precepto bonifatii marchionis montisferrati. uisis allegationibus et attestationibus utrinsque partis. uisis etiam rationibus iuris. condempnauit salicum de prato iamdicto et nemore. et a modo in antea relinquet ex toto priore. et absoluit prioram. et hoc anno debet salicus priore tertiam partem usufructus priore prati et nemoris. et in perpetuum dimittat salicus. et relinquat ecclesie beate marie. Data est hec sententia iusta ecclesiam beate marie coram wilielmo de piaçano. et musa iudice. et alberto brusciaschi. et criuella. et holrico testibus presentibus.

Ego scopulus sacri palatii notarius hanc sententiam scribere rogatus scripsi et compleui.

Torna su ↑

[Nota a pag. 139]

(1) B: manca. Torna al testo ↑

Torna su ↑