E. Durando

Cartario del monastero di Rocca delle Donne

Pinerolo 1908

/161/

XLIII.

Il signor Giovanni Graseverto di Moncrivello lega al monastero della Rocca due parti della sua proprietà in Cantavenna ed in Gabiano (9 agosto 1228).

Fonti. — A. orig. in BRT, Perg. sec. XIII, n. 118.

(S.T.) Anno dominice incarnacionis millesimo ducentesimo xxviij. indicione prima die martis viiij intrante mensis A[u]gusti dominus Johannes greseuertus de montecaprello Jnfirmitate Jacens sane tamen mentis existens ut ex probatione verborum liquide ap[p]arebat volens facere testamentum per nuncupationem siue nuncupatiuum et bona sua disponere et ordinare pro Remedio anime sue Reperitur ipsum Johannem fecisse infrascriptum legatum ut infra legitur Jtem legauit seu ordinauit pro Remedio anime sue ecclesie siue monasterio sancte marie de roca site ultra paudum duas partes de toto suo poderio quod habet seu visus est habere et tenere in loco et curte et territorio de cantauena et in eius poderio et totum poderium quod habet et visus est habere et tenere in toto poderio loco curte et territorio gabiani et omnia Jura que in ipso poderio habebat tali modo et tenore quod ipsa ecclesia et monasterium predicta omnia habeat et teneat et possideat cum omni [h]onore et districtu sine contradicione alicuius persone et hec omnia voluit et precepit dictus dominus Johannes greseuertus quod valeant Jure testamenti nuncupatiui uel Jure condici[l]orum uel epistole seu cuiuslibet alterius vltime voluntatis prout melius valere posset et de Jure sortat effectum. Altum (sic) in domo dicti Johannis de greseuerto coram testibus Rogatis et vocatis domino Ranerio Gottie de montecaprello Jacobus cantuarius de Castro /162/ et petro merçario de montecaprello et vbertinus yuresus et petrus yuresus et martinus de capo et Robaldino de campagia omnes de montecaprello et Johannes guayna de ciliano et Johannolius de eodem loco

(S.T.) ego petrus de domino nepote notarius Jnterfui(t) et scripsi(t)

Torna su ↑