E. Durando

Cartario del monastero di Rocca delle Donne

Pinerolo 1908

/180/

LIX.

Pietro Cortese, di Rocca, riceve frumento in prestito da Pietro del fu Enrico Bifolco, di Rocca, con promessa di restituzione (25 settembre 1270).

Fonti. — A. orig. in Arch. St. Tor., Paesi per A e B, Rocca delle Donne, R. 17.

/181/

(S.T.) Anno domini Jncarnationis millesimo ducentesimo lxx Jndicione xiii die veneris vi exeunte mense septembris. Confessus et contentus fuit petrus cortessus de rocha se mutuo de puro capitale recepisse et Imbuisse a petro filio condam henrici bubulci de rocha modios iij et starios vi frumenti ad starium cuçunenghi omni exceptioni renunciando non recepti frumenti quod frumentum dictus petrus cortessus eidem petro dare et soluere promisit hinc ad festum prosimi sancti eusebii latum et conductum ad rocham pulcrum sicum mundum bene mensuratum ad suprascriptam mensuram uel ualimentum quod ad plux ualuerit dum post terminum tenuerint cum dampnis et expensis et interesse inde datis et passis obligando ei inde omnia sua bona pignori habita et habenda omni fori priuilegio et omni Juri legum et decretorum renunciando et noue constitutioni renunciando actum ad granghiam cuçunengbi Jnterfuerunt testes henricus de roncayça et Villelmus de roncayça.

Et ego Johannes carellus notarius sacri palacii Jnterfui et hanc cartam tradidi et scripsi.

Torna su ↑