E. Durando

Cartario dei monasteri
di Grazzano, Vezzolano, Crea e Pontestura

Pinerolo 1908

/1/

I.

Aleramo, marchese, figlio di Guglielmo, conte, e Gerberga, figlia del re Berengario II, sua moglie, coi figli Oddone ed Anselmo, danno vari beni al monastero di Grazzano da loro fondato (agosto 961).

\

Fonti. — A. L’orig. manca. — B. Ediz. in Benvenuto San Giorgio, Cron. di Monferr., 10, ed. Torino, 1780.

In nomine domini Dei salvatoris nostri Iesu Christi. Berengarius et Adalbertus eius filius gratia Dei reges anno regni eorum Deo propitio undecimo mense augusti indictione quarta. Dum fragilis et caduca vita homo est in hoc sęculo dum vivit et recte loqui poterit iucundum erit si res suas disponat bono animo unde valeat servire altissimo Domino et acquirere felicitatis gaudium et premium sine fine mansurum. Et dum cogitat tremendum diem iudicii impios nefandam retributionem recipiendos et felices desiderabilem vocem audiendos previdimus nos Aledramus marchio filius Gulielmi comitis et Gilberga filia domini Berengarii regis et Anselmus seu Oddo germani viventes lege Salica ipsi namque iugales modo quo supra genitorum nostrorum (et) Anselmi seu Oddoni gratia nobis consentiente et subter confirmante de nostra facultate nobis sua pietate largita Christi fidelibus offerre ut per eorum sanctam intercessionem Deus nostri misereatur et per hoc ęternum memoriale ibi nos esse supernus iudex permittat ubi iusti sine fine regnabunt. Et manifesti sumus nos qui supra iugales et genitores pater et maternia seu filii et filiastri quia Deo miserante ante hos dies ædificavimus monasterium in propriis rebus nostris in loco et fundo Grazani infra castrum ipsius loci in honorem domini salvatoris et sanctę marię seu sancti Petri atque sanctę Christinę et nunc ibi abbatem ordinatum habemus et ex parte inibi fratrum monachorum ingressorum pro eorum sumptu et usu et stipendiis donamus cedimus et offerimus cortes tres domos contiles → Gloss. contiles iuris nostri quas habere visi sumus unam in suprascripto loco et fundo Grazani cum eiusdem castro inibi habentes aliam in loco et fundo Cisignani tertiam vero /2/ in loco et fundo Cardalone atque massaritias decemquatuor in loco et fundo Pautrengi unam in loco et fundo Godi duas in loco et fundo Penengi duas in loco et fundo Paciliani et unam in loco et fundo Melonese in loco ubi dicitur Mura nominative ipsum massaritium qui rectum et laboratum est per medium liberum modo simili quod nostri iuris est cum casis massaritiis seu servis et ancillis et omnibus rebus ad easdem cortes vel loca seu massaritia pertinentibus quę sunt suprascriptę omnes res super totum iugera centum ex omnibus quę supra mensurata et comprehensa leguntur in integrum eo videlicet ordine de predictis nostris rebus et familiis hanc facimus offersionem et in tali pretextu perpetuis temporibus firmam et stabilem (1) permanendam sicut hic per singula capitula insertum fuerit et nostra decrevit voluntas pro animę nostrę et quondam Gulielmi qui fuit filius et filiaster atque germanus noster seu parentum nostrorum mercede ita ut faciant ipsi abbates et monachi qui in pręsenti tempore in eodem loco sancto et venerabili monasterio militaverint vel qui pro tempore ibidem Deo famulari et servire voluerint regulariter ex frugibus prędictarum rerum et censu quod exinde annue exierit vel collectum fuerit ad eorum stipendia et sumptus seu usus deservientium tam de ipsis casis et rebus seu familiis quam de illis casis et rebus seu mobilibus et familia quam deinceps in antea nos in ipsum monasterium offerre habebimus. Nec liceat ullo tempore ipsas res immobiles per quodvis ingenium alienare sed in perpetuum sint ipsi fruges et redditus vel census in sumptum et stipendia ipsorum eorumque successorum abbatis et monachorum sine nostri parentumque nostrorum contradictione vel repetitione sine aliqua diminoratione vel invasione. Nam quod Deus avertat et fieri non concedimus si presul sancte Vercellensis ecclesię qui nunc pręest uel successores aut aliqua persona seu potestas ipsas cortes domos contiles cum dictis casis massaritiis et rebus cum omni fructu et eorum integritate et pertinentiis sicuti eas habendas contulimus quasi ad ordinandum vel regendum susceperit aut ex fragibus earum rerum vel censu quod annue dominus dederit vel aliquod servitium de ipsis familiis aliquam subtractionem vel diminorationem vel ipsorum abbatis et monachorum eorumque successorum facere quęsierint et si inibi aliunde abbatem mitfere voluerint non habeant potestatemi nisi per iussionem episcopi sancti Iohannis Baptistę Taurinensis ecclesie et de ipsis monachis de predicto monasterio quem maior pars elegerit. Et volumus ut ipsum monasterium in ordinatione episcopi ad episcopatum suprascriptę ecclesię Taurinensis sancti Iohannis Baptistę et consecrationem faciendam et chrisma dandum intersit et quod ipsum monasterium et ipse abbas et monachi qui ibi- /3/ dem sunt et in antea fuerint et Deo servierint ipsas cortes domos contiles cum casis massaritiis et omnibus rebus seu familiis ad eas pertinentibus seu castrum cum omni sua integritate et pertinentia in eisdem locis et fundis Grazani Cisignani Cardalone Pautrengi Godi Penengi Paciliani et Mure qualiter supra legitur et sunt comprehensę in integrum habeant. Tali videlicet ordine divina ordinatione volumus nos qui supra Aleramus marchio et Gilberga iugales et Anselmus seu Oddo germani. ut pro omni nativitate sancti Iohannis duas candelas offerant pro omni circulo annorum. Et si ipse episcopus aut sui successores exinde de ipso monasterio aliquid mutare voluerint aut in aliam manum manumittere iusserint nisi ut supra cum abbate et monachis componat auri optimi libras centum ad constitutum monasterium Et insuper ipsi monachi qui in ipso monasterio militaverint et Deo servierint pro Dei amore et eorum mercede quotidie unusquisque pro me Aledramo et suprascripto quondam Gulielmo qui fuit filius noster missam cantent et officium faciant Et tali ordine per cultellum festucam (2) et vasonem terrę atque ramum arboris a parte ipsius monasterii et abbatis seu monachi legitimam facimus traditionem et corporalem investituram et ita nos exinde privamus et foris facimus et eis eas cum omni sua integritate ad habendum et usufructuandum relinquimus. Si qui vero quod futurum non credimus aut si aliquis de heredibus ac proheredibus vel parentibus nostris seu quelibet opposita persona contra hanc nostram traditionem aut offersionem → Gloss. offersionem ire quandocumque tentaverit aut eam per quodvis ingenium infringere quęsierit solvat ipsi episcopo abbati seu monachis suisque successoribus vel ipsi monasterio mulctam quę est pęna auri optimi librarum centum argenti pondera quingenta medietatem prędicto episcopatui et medietatem prędicto monasterio. Si presentem nostram traditionem et offersionem aut factum irrumpere voluerint aut aliter facere nisi quod supra legitur et nostra fuerit voluntas cum Iuda traditore ante tribunal Christi eandem damnationem habeant. In cuius signum hoc pergamenum cum atramento de terra elevavimus Hanc paginam nos notarius et iudex dominorum regum tradidimus et scribere rogati fuimus quam subter confirmatam testibus obtuli roborandum Unde duę cartę offersionis uno tempore scripte sunt unam in eodem monasterio misimus aliam iam dicto episcopo sancti Iohannis Baptistę Taurinensis ecclesię dedimus.

Torna su ↑

[Nota a pag. 2]

(1) B : firmis et stabilibus Torna al testo ↑

[Nota a pag. 3]

(2) Forse manca: nodatam vuantonem Torna al testo ↑

Torna su ↑