E. Durando

Cartario del monastero di Rocca delle Donne

Pinerolo 1908

/137/

XXII.

Giovanni dà garanzia sui proprii beni per la dote di sua moglie Agnese (15 aprile 1187).

Fonti. — A. orig. in BRT, Perg. sec. XII, n. 32.

(S.T.) Anni domini m.Clxxxvij. xv dies mense aprilis Manifestum est ioan[n]es accepis[s]e Jn dotem a uobis agnosia uiginti libras unde ipse ioan[n]e[s] obligauit ei nomine sue dotis tantum de sua sustancia rerum mobilium et Jnmobilium tam quod nunc habet aut in antea aquisierit concessum sit ei Eo modo quod si ipsa agnosia suprauixerit ipsi uiro suo et heredes eius soluerint suprascriptos denarios omnes Jnfra annum unum a die mortis suprascripti uiri sui tunc hec cartula sit uacua et si non soluerint ut supra legitur tunc hec cartula Jn suo robore permanead et ab uno mense prosimo (sic) post suprascriptum annum licead ipsi agnosie in suprascriptas res intrare. ipsas bona fide uendere usque ad suprascriptos denarios [h]abendos. factum fuit [h]oc Jn loco de la roca Jnterfuerunt testes alberto caual Criuellus alcherius oto de la roca da fontane petrus brauo

Ego ansaldus notarius rogatus Jnterfui et hanc cartam tradidi et scri[p]si.

Torna su ↑