E. Durando

Cartario del monastero di Rocca delle Donne

Pinerolo 1908

/144/

XXXI.

Amedeo del fu Bonaldo ed Alasia, sua moglie, vendono ad Alda, priora della Rocca, una terra in Stafila (22 aprile 1205).

Fonti. — A. orig. in BRT, Perg. sec. XIII, n. 106. — B, Ediz. in M. h. p., Ch., II. 1245. 1726.

(S.T.) Anno dominice Jncarnationis Millesimo. cc.v. Jndicione octaua decimo Kalendas madii. Coram testibus infrascriptis. Amedeus qui quondam fuit filius bonaldi atque alasiam uxorem suam (sic) per se et per suos eredes fecerunt cartam uendicionis sub dupla defensione Nomine et uice Sancte marie de rocca ad utilitatem ipsius cenobii Jn manibus domine Alde priorisse eiusdem monasterii et domine cesarie. atque domine ponce et bellie et domine romane et purpuris et domine asente et virle et fratris Robe atque vuilielmi conuersi prenominati monasterii. Nominatiue de una pecia terre et nemoris que iacet in stafila consenciente otto pouulo. Cui coeret uersus orientem ardicio. ab alia parte uersus occidentem otto pouulus. a tercia parte prenominata priorissa cum accessu et ingressu quantum infra suas coerencias inueniri potuerit in hac persistat uendicione et dato saluo tamen iure domini marchionis. Jta ut ab [h]odie in antea ipsa domina alda cum suis successoribus habeat et teneat suprascriptam terram sine contradicione ipsorum uenditorum suorumque [h]eredum. Jnsuper promiserunt ipsi Jugales hanc uendicionem firmam tenere defendere et guarentare sicut pro tempore fuerit meliorata aud (sic) ualuerit sub estimacione in consimili loco in pena dupli et sic iurauit amedeus per se et per uxorem suam hanc uendicionem attendere et obseruare renunciando iuri [y]potecarum et omnibus legum auxiliis qujbus se tueri possit et pro ipsa uendicione et dato accepisse manifestauit amedeus a domina prioria libras octo papiensium. finito precio dicendo sic quod /145/ non erat uendita nec alienata alicui nisi predicte priorie et sui conuentui. quia sic inter eos conuenit. Actum in parlatorio de roca. Jnterfuerunt testes Sacerdos petrus capellanus. Milo de roca. Nicolaus. Oto cle(e)ricus. Martinus (S.T.) Ego Girardus aule imperialis Notarius Jnterfui et iussu utriusque partis hanc cartam scripsi.

Torna su ↑