E. Durando

Cartario del monastero di Rocca delle Donne

Pinerolo 1908

/145/

XXXII.

Papa Innocenzo III delega [Lotario], vescovo di Vercelli, a ricevere colle necessarie riserve da Agnese di Monferrato la donazione del castello di Montebello al monastero di Rocca delle Donne (9 maggio 1206).

Fonti. — A. L’orig. manca. — B. Copia in Arch. Vatic., Registri di Inn. III, l. IX, 65, donde (B1) ediz. in Brequigny, Diplom., II, ii, 895, e (B2) ed. in Migne, Patrol. lat., CCXV, 882. — C. Reg. in Potthast, n. 2772.

Met. di publ. — Si riproduce B2, colle correzioni grafiche necessarie.

[Innocentius episcopus seruus seruorum dei venerabili fratri].. episcopo vercellensi [salutem et apostolicam benedictionem]. Exposita nobis dilecte in xpisto filie nobilis mulieris A[gnetis]. comitisse Montisferrati. significatio patefecit. quod cum dilectus filius nobilis vir B[onifacius]. marchio Montisferrati frater eius ad partes disponeret accedere transmarinas. pro quatuor millibus librarum papiensium quas ei reddere tenebatur. castrum sibi contulit Montisbelli. sicut apparere dicitur per publicum instrumentum. Cumque dicta mulier in monasterio sancte Marie de Rocha uitam proposuerit ducere regularem. predictum castrum eidem monasterio uult offerre. hac conditione adiecta. quod monasterium redditus percipiat. ac Romano pontifici fidelitates exhibeant homines dicti loci. [et] pro censu Nobis et successoribus nostris quinquaginta libre papiensium (1) offerantur. Si uero dilectus filius nobilis uir W[illelmus]. marchio nepos eius. predictam sibi uellet persoluere pecunie quantitatem. habeat castrum ipsum. et monasterium. ad quod predicta pecunia deuolueretur. nobis annuatim censum offerat competentem. Quia igitur etsi pium uideatur dicte mulieris propositum. a scandalo tamen quod inde posset facile suboriri nos conuenit abstinere. fraternitati tue. de qua plenam fiduciam obtinemus. hoc negotium duximus committendum. per apostolica tibi scripta mandantes. quatenus inquisita super his plenius ueritate. si absque graui nel testo gruui verificato in Migne l.cit. graui scandalo marchionis hec poterunt consum(m)ari. oblationem recipias uice nostra. et circa huiusmodi statuas que uideris statuenda. alioquin tocius negotii seriem nobis tuis litteris studeas /146/ intimare. ut per tuam relationem instructi. qualiter procedendum fuerit auctore domino. procedamus. Datum Rome. apud sanctum Petrum. vii. idus Maii. [pontificatus nostri] anno nono.

Torna su ↑

[Nota a pag. 145]

(1) B2: papienses Torna al testo ↑

Torna su ↑