E. Durando

Cartario del monastero di Rocca delle Donne

Pinerolo 1908

/166/

XLVII.

Sandra del fu Ottone di Fabello di Rocca cede a Germano Barberio di Sancanetto ogni sua ragione sull’eredità paterna (11 ottobre 1237).

Fonti. — A. orig. in Arch. St. Tor., Paesi per A e B, Rocca delle Donne, R. 17.

(S.T.) Anno dominice Jncarnacionis Milleximo ducentesimo trigesimoseptimo. Jndicione vndecima die dominico vndecimo mensis octubris. Xandra filia condam Ottonis de fabello de rocha fecit pacem et finem et refutacionem et pactum de non petendo in manibus germani barberii de sancaneto de omni eo et quantocumque ipsum germanum appellare posset occasione bonorum condam ipsius Ottonis de fabello patris sui siue pro poderio quod condam idem Otto de fabello consueuerat habere in la rocha uel quod paterna hereditate uel aliquo alio modo [ei pertinebat seu pertinere uidebatur] promit[t]entes super hanc pacem et finem et refutacionem omni tempore stare tacita et contenta /167/ et quod contra non veniet in toto vel in parte per se uel aliam submissam personam et si contra veniret per se uel aliam submissam personam promisit restituere omnia dampna et omnes expensas in quibus pernenerit obligando omnia sua bona et sic inrauit corporaliter a[d] sancta dei enangelia at[t]endere et obseruare et non contravenire. Jnsuper renunciauit omni testium probacioni et hanc pacem et finem fecit illa Xandra consensu et parabola et uoluntate Sibille sororis sue. Actum in strata in ciuitate Vercellarum Jnterfuerunt testes Manfredus nanus. calegarius et Johannes de sancta fide. (S.T.) Ego Jacobus de alaino notarius Jnterfui et scripsi.

Torna su ↑