E. Durando

Cartario del monastero di Rocca delle Donne

Pinerolo 1908

/177/

LVI.

Girardo Riccardo, di Rocca, e Bonina, sua moglie, prendono a mutuo danaro da Guglielmo Cortese con pegno dei loro beni (9 aprile 1256).

Fonti. — A. orig. in Arch. St. Tor., Paesi per A e B, Rocca delle Donne, R. 17.

(S.T.) Anno domini Jncarnacionis. Millesimo Ducentesimo lvi. Jndicione xiiij. die dominico viiij mensis aprilis. in la roca. coram filio yporici de carexana de palaçolio et Vercello filio rufini de maria. testibus inde rogatis. Jbidem confessus fuit Girardus sicardus de la roca et vxor eius bonina. se de puro capitale mutuo recepisse A Villelmo crotesso (sic) eiusdem loci solidos xx papiensium omni exceptioni renunciando nonrecepte pec(c)unie. pro quibus denariis suprascripti iugales eidem Villelmo pignori obligauerunt totam integram illam partem quam habebant in quodam sedimine Jacente in uil[l]a de roca. preter illam partem quam ab his iugalibus dominus girardus habet in pignore in dicto sedimine quod sedimen iacet in uil[l]a de roca. cui coherent via et bubulci. Tali modo quod a modo dictus Vilelmus et sui heredes et cui dederint nomine pignoris dictam partem illius sediminis habeat teneat firmiterque possideat et inde faciat in integrum cum omni godio quicquid uoluerit sine lite et contradicione suprascriptorum iugal(l)ium suorumque heredum cum eorum iugalium suorumque heredum defensione ab omni persona et personis pena dupli cum totis damnis et expensis et interesse restitutione (sic) et pro bis omnibus ut supra legitur obseruandis suprascripti iugales eidem Wermo (sic) pignori obligauerunt omnia sua bona habita et habenda omnibus auxiliis legum et decretorum et omni iuri quo se tueri possent renunciando. saluo tamen quod ipse Villellmus soluat priori condicia et racionem quam ipsi de predicta parte dare debebant manendo et denarium j. soluendo omni anno. dicti iugales ab xvj annis in antea qua [h]ora uoluerint.

Ego Vilielmus notarius rogatus fui et hanc cartam tradidi et scripsi.

Torna su ↑