E. Durando

Cartario del monastero di Rocca delle Donne

Pinerolo 1908

/175/

LV.

Bonifacio, marchese di Monferrato, e Margherita, contessa, sua moglie, investono Elisa, priora della Rocca, delle alluvioni in riva al Po da Brusasco al capo dell’Oliveto (30 ottobre 1251).

/176/

Fonti. — A. L’orig. manca. — B. Copia autentica in BRT, Perg. sec. XIII, rotolo cit. n. 143.

Anno domini mocclj. Jndicione nona die lune tertio kalendas nouembris. Jn castro montisbelli. Testibus presentibus ad hoc uocatis et Jnde rogatis domino (1) de uercellis domino Rofino baçano de paciliano domino Amedeo capitaneo et domino bertramo canonico [vercellensi] Dominus bonefacius marchio et domina margarita comitissa eius uxor montisferrati per lignum quod ipse marchio sua manu tenebat Jnvestiuerunt dominam Elis prioriam monasterii sancte marie de rocca recipientem Jnuestituram nomine et a parte ipsius monasterii de vniuersis moltis → Gloss. moltis que sunt et pro temporibus erunt a bruxascho de subtus ad monasterium usque ed caput oliuerij desuper id monasterium iusta flumen padi citra et ultra cum omni honore districtu [Jurisdictione] atque Jure ipsorum marchionis et cometisse quem et quod Jn his moltis habebant et videbantur habere uel habere debebant pro remedio anime suorum. Eo modo et tenore quod ad modum (sic) Jn perpetuum dicta domina prioria et eius successores (sic) Jn predicto monasterio nomine ipsius monasterii et pro monasterio habeant teneant et possideant dictas moltas cum accessu et Jngressu superiori et Jnferiori et cum omnibus Juribus. honoribus districtibus contilibus et proprietatibus suis et eisdem moltis pertinentibus libere et absolute et faciant exinde quicquid facere voluerint. sine omni contradicione ipsorum marchionis et cometisse eorumque heredum. nunciorum et successorum. Constituendo se eas moltas nomine eiusdem priorie nomine ipsius monasterij atque eiusdem monasterij possidere. dando et concedendo eidem monasterio et ipsi priorie nomine ipsius licentiam sua auctoritate Jntrandi Jn possessionem ipsarum moltarum qua hora voluerit. promit[t]endo eidem priorie nomine prelocuto eas moltas ut supra ab omni persona et omnibus personis et collegio personarum defendere guarentare et disbrigare suis propriis sumptibus Et Jnsuper dando et concedendo eidem priorie nomine predicti monasterij omnia Jura realia et personalia. utilia et directa Et omnes actiones reales et personales utiles et directas que et quas ipsi marchio et comitissa habebant et videbantur habere Jn eis moltis siue Jus ad proprium occasione ipsarum Et Jnde hanc cartam per omnia suprascripta fieri preceperunt.

Ego Guillelmus de piaçano notarius sacri palacii Jnterfui et hanc cartam Jussu predictorum dominorum marchionis et comitisse scripsJ.

Torna su ↑

[Nota a pag. 176]

(1) Guasto irreparabile. Torna al testo ↑

Torna su ↑