E. Durando

Cartario del monastero di Rocca delle Donne

Pinerolo 1908

/182/

LXI.

Enrico Vaza vende a Rufino Callegari, con diritto di riscatto entro due anni, terra in Fabello (14 marzo 1276).

Fonti. — A. orig. in Arch. St. Tor., Paesi per A e B, Rocca delle Donne, R. 17.

(S.T.) Anno domini Jncarnacionis millesimo ducentesimo. lxxvj Jndicione iiij. die sabati xiiij Jntrante mensis marcii. confessus et contentus fuit henricus qui dicitur uaca se recepisse et habuisse a rufino caleario solidos x papiensium pro quibus dicitur [quod] ipse henricus eidem Rufino fecit vendicionem de pecia. j. terre et Jacet ubi dicitur ad fabellum choeret ei via ab una parte et asteçanus de rocha ab alia et ubertus calearius ab alia parte. Tali modo quod a modo predictus Rufinus predictam terram habeat teneat firmiterque possideat et faciat Jnde Jure proprio cum omnibus pertinenciis suis quidquid facere uoluerit sine contradicione suprascripti henrici suisque heredibus (sic) et cum eius defensione ab omni persona et personis cum dampnis et expensis et interesse obligando ei Jnde omnia sua bona pignori. omni fori priuilegio et omni Juri legum et decretorum renunciando. Eo saluo quod ipse Rufinus eidem henrico promisit predictam terram red[d]ere a[d] duos annos Jn antea qua hora et die uoluerit pro eodem precio solidorum x papiensium. Jnterfuerunt testes vercellus cucus et henricus filius uercelli de asençano et Johannes filius condam Vercelli galli. Et ego Johannes carellus notarius sacri palacii Jnterfui et hanc cartam tradidi et scripsi.

Torna su ↑