Cronaca di Figeac

Si propone qui la trascrizione di questo breve testo da: Stephani Baluzii Tutelensis Miscellanea... Tomus IV. Lucæ 1764 pp. 1-2.
Si tratta probabilmente della risposta alla → Cronaca di Conques

Questa Cronaca mira a retrodatare di un secolo la fondazione di Figeac, attribuendola non a Pipino, figlio di Ludovico il Pio, che fu d’Aquitania dall’817 all’838, ma al padre di Carlo Magno, Pipino detto il Breve, re dei Franchi dal 751 al 768. Questo porta probabilmente a duplicare i nomi di alcuni abati, portando al IX secolo alcuni personaggi del X, approfittando anche di frequenti omonimie nelle liste sia dei re e dei signori laici, sia dei vescovi.

/1a/

Historia monasterii Figiacensis
in Dioecesi Cadurcensi

Autore incognito, sed vetusto.

Abbatiam Ex Lib. II. Miscel. Balunii pag. 298. igitur Fiacensem antiquitus in honore sancti Salvatoris constructam, & ab ipso omnipotente Domino per semetipsum mirabiliter consecratam, a Pippino vero Rege nobiliter perfectam, a Karolo quoque Imperatore thesauris & reliquiis honoratam, a plurimis etiam Abbatibus jam gubernatam, Aigmarus venerabilis vitæ Abbas pene destructam renovavit, & a tertio anno Ludovici Augusti usque ad quintum filii ejus Lotharii, triginta scilicet & duobus annis, regulariter tenuit. Hic primum Fiacensis Clericus, postmodum a Paschali Papa apud Romam in monachum & Abbatem benedictus, eo quod in supradicto monasterio qui sembra mancare qualcosa nullus remansisset monachus, eundem locum honoribus, thesauris, ac ædificiis plurimis decoravit: inter quæ etiam Crucifixi vultus magnas duas fecit imagines, utrasque opere argentario undique formatas, auro lapidibusque pretiosis adornatas; quarum majorem Fiaco posuit, minorem vero Conchis, ut per hoc cunctis claresceret locorum istorum quis cui præesse debuisset. Nam & eundem locum quandiu vixit tenuit. Obiit autem temporibus Raimundi Tolosani Comitis & Stephani Episcopi Caturcensis anno ab incarnatione Domini octingentesimo quinquagesimo secundo, Indictione decima quinta; sepultusque est in Fiaco, in cimiterio beatæ Mariæ. Hic vero Raimundus supradictus Comes primus per sacramentum fidelitatem Fiacensi Abbati juravit; & iste Stephanus, tam ipsius quam omnium proborum rogatu & consilio, post sedem suam primatum cunctarum Caturcensium Ecclesiarum Fiacensi monasterio dedit & secundam sedem esse constituit.

Post hunc Abbatem Girardus cognomento regularis Fiacensem suscepit abbatiam tempore supradicti Regis: qui licet parum, tamen quandiu vixit, Conchensem Ecclesiam tenuit. Isto vero mortuo & in podio sanctæ Mariæ Fiaco sepulto, Radulfus ejusdem loci monachus curam pastoralem suscepit, & Karoli Regis filii Ludovici decimo septimo anno ministerium suum implens, & ipse Conchas rexit, /1b/ sepultusque Fiaco quiescit. Hic de honore Fiacensis monasterii tantum distribuisse invenitur ut uni soli, scilicet seniori Calmotensi, sexaginta Ecclesias cum quingentis mansis dederit, eo tantum tenore ut ex eis nulli alio loco donationem faceret, & cum necessitas posceret, solo jussu, absque lucro alio temporali, bella Abbatis & suorum præliaretur.

Huic successit Adalardus, qui in monachatu & abbatia in describendis libris fuit studiosissimus; ideoque in multorum voluminum initio & fine invenitur attitulatus. Hic temporibus Karoli Calvi & fratris eius Lotharii extitit; & ipse Conchensem locum regens, sepultus Fiaco quiescit.

Se questo Geraldo del IX secolo è, come appare probabile, la ripetizione anticipata di un abate del secolo successivo, allora qui abbiamo la versione di Figeac del tormentato abbaziato di Ugo di Conques, al tempo dei vescovi-abati di Clermont. Hunc secutus est Geraldus, in construendis edificiis & in ampliando ac vestiendo honore strenuissimus, Karoli stulti Regis temporibus. Hic, inter alia quae gessit, Hugonem monachum Fiacensem & hortolanum, abstinentia & labore corpus proprium affligentem; quasi in arctiori loco Conchas transmisit, Prioremque esse præcepit. Dum vero quadam die ipse Geraldus Conchas maneret, familia ipsius loci post vim acerrimam contentionem famulos Abbatis cæsos in tantam iram ipsius succendit, ut mane clamore audito dixerit se nunquam amplius eundem locum visurum. Itaque sociis ab eodem loco mox ut ascendit aspiciens retro fequentibus se dixit: Quam stultus est qui tam spatiosum tamque delectabilem locum habet sicud est Fiacus, & tam asperrimum atque vallibus concavum quærit sicut est hic locus. Merito talia debent ei accidere. Cognita vero Prior irati Abbatis discessione, cum aliquibus fratribus eum subsecutus Fiaco reperit, & cum sua satisfactione justitiam suorum ad libitum præmisit. Abbas autem, quia jam præ senectute delipiscebat, non solum illius satisfactionem, sed & suorum admonitionem audire contempsit; hoc solum dicens, nunquam se amplius Conchas visurum, stultumque esse Fiacum habentem & Conchas requirentem, fine alia ratione & consilio abire permisit.

Hac igitur accepta occasione, qui eatenus Abbatibus Fiacensibus, utpote suis, cunctis scilicet supradictis, & ante irruptionem barbarorum, Anastasio, Iohanni, & Stephano, ac aliis quampluribus subjacuerant, convalescentes viribus, substantiis, & numero /2a/ istum Hugonem loco Abbatis, quandiu vixit tenuerunt, & deinceps a Fiacensibus separati, absque capite legitimo esse cœperunt.

Post hæc vero mortuo jam Geraldo & Fiaco sepulto, Fiacenes more solito Abbatem legttimum elegerunt Domnum Calstonem, ipsius loci monachum probissimum; qui a Benedicto Papa Romæ benedictus, sui monasterii ædificator extitit devotus, & inter cætera librum de cantu sc. fecit optimum secundum morem. Romanum Raimundus Aureliacensem Abbatem Fiaco describere fecit; in cujus initio, in capite versuum & fine quos de cantu isdem scriptor fecit, sic de eo testatur: Calsto sui nomen solito testatur in actu. Hic etiam capellam mirifico opere infra murum cæpit ædificare, sicut in columnis ipsius Ecclesiæ continetur, ac usque ad dimidium perfecit. Sed & monasterium Fontense in honore sanctæ Mariæ semper virginis construxit, facta donatione a Ramnulfo Fiaco nobilissimo ipsius loci domino, & a Benedicto Papa ac Stephano Cararcensi Episcopo...... scripto, monachosque Fiacenses ad servitium Dei faciendum ibidem constituit. Fuit autem tempore minoris Lotherii Regis, mortuusque est ac sepultus Fiaco anno ab incarnatione Domini nongentesimo septuagesimo quarto, Indictione secunda, Epacta vicesima quinta, Concurrente iii.

Post istum accepit regimen abbatis Adacius temporibus supradicti Regis Lotharii & Ludovici, qui Blandinam accepit uxorem, proprii monasterii & ipse studiosissimus ædificator. Hic construxit membrum Ecclesiæ ante sanctum S. Bibiani Episcopi Sansonensis corpus servatur in Ecclesia Figiacense * Bibianum, sicut testantur versus in superliminare portæ ipsius descripti; mortuusque est ac sepultus, Romam pergens, apud sanctum Ægidium anno ab incarnatione Domini nongentesimo octuagesimo octavo, Inditione prima, Epacta nulla, Concurrente vii.

Huic nimirum successit Geraldus, multorum operum perfector strenuissimus, Hugonis atque Roberti Regum temporibus; mortuusque est anno nono supradicti Roberti Regis, et Fiaco sepultus.

Istum secutus est, tempore prædicti Regis Roberti, Abbas Rogerius; qui cum multum honorem monasterii dederit Militibus, lignum crucis fecit ex auro & lapidibus; pergensque Hierosolymis, ultra non est reversus. Sub tali igitur spe prædicti loci monachis manentibus, quibusdam dicentibus quod /2b/ adhuc reversurus esset Rogerius, aliis vero quia jam esset mortuus, contigit ut Adalgerii, qui ex Salmario Fiacensi abbatiam Conchensem dato magno pretio fuerat adeptus, sub occasione sepeliendi cujusdam probissimi fratris Fiacensis cognomento Rosad Barpardi veniret Fiaco; completoque officio misit manum ad marsupium, & comparavit abatiæ ministerium, non tamen de consilio omnium, ideoque in proximo debitum accepit retributionis præmium. Nam dum per abbatiam ambulare vellet, & cum quodam fratre ipsius monasterii Lautardo apud Fiscellam primum hospitium suscepisset, mox ut ingressus ed paratum sibi solarium, pede lapso crureque fracto, qui equitando venerat, rediit in vanum. Sic itaque Adalgerius turpi charactere notatus, vix post aliquot menses aliquo modo recuperatus, Conchas reversus, Fiaco non comparuit ulterius.

Mox igitur fratres Fiacenses, illo adhuc vivente, Abbatem elegerunt nobilissimum Lautardum, ipsius monasterii monachum nutritum; qui cum diu abbatiam Fiacensem tempore Ainrici Regis rexisset, novissime consilio omnium & Conchensem locum more suorum prædecessorum suscepit regendum; & utraque loca tenens per triennium, quorundam, ut fertur, malitia intirmatus, apud Conchas diem clausit ultimum. Et iste ex Fiacensibus Conchensem locum moderno tempore tenuit, ibique sepultus quiescit.

Huic Willermus Fiaco successit, qui in expugnandis inimicis diu victoriosus extitit. Hic de simonia accusatus, quæ pestis jam per ultimum Papam Leonem fuerat declarata, & per Gregorium VII. ejus successorem valde insecuta, quamvis invitus abbatiam dimisit, & pastori legitimo introducendo locum vacuum reliquit. Monachi vero Fiacenses Abbatem legitimum Domnum Hugonem Cluniensem eligentes, admonuerunt Conchenses ut abiecto suo simontaco, more solito subderentur illorum Abbati legitimo. At illi indignati, non solum non sunt emendati, sed multa facientes, plurima mendacia invenientes, caput in caudam caudamque in caput erigere conates, in tantum sunt peiorati ut more Judæ osculo tradi & a proprio monasterio Fiacenses ejici fecerint, & Airardum Fiacensem Abbatem, cui subditi auctoritate apostolica fuerant, coutra totius Christianitatis ritus a se projecerunt.