Massaja
Lettere

Vol. 5

/334/

1181

Al padre Giuseppe Calasanzio Vives y Tutó da Llevaneras OFMCap.
segretario del procuratore generale – Roma

[P. 2] A. R. P. Josepho Calasanctio a Llevaneras,

* Romæ, 13 Februarii 1887.

Pergrata habui, praedilecte Pater, quae mihi offerre voluisti utriusque Theologiæ, Iuris Canonici et Hermeneuticæ sacræ, nec non Mysticæ compendia in quibus plura et ardua docte, dilucide, pieque ad promptiorem tyronum et concionatorum utilitatem constrinxisti.

Mihi autem jamjam senescenti, cuique proinde plus oratio quam disquisitio prodest, ex operibus tuis longe perplacet Mariale quotidianum, quod veluti solidæ ac suavis erga B. M. V. devotionis Breviarium retineo.

Et quia accepisti gratiam Iaborandi, ut ajebat S. P. noster Franciscus, perge, diarissime Pater, perge fideliter ac devote. Te tuosque labores Dominus per B. V. Immaculatam benedicat, peramanter exopto.

Tuus Aff.mus Confrater
† Fr. G. Card. Massaja Capuccinus