Massaja
Lettere

Vol. 5

/396/

1232

Dissertazione sulla Pasqua

[P. 77] Transitus maris Rubri habuit locum in plenilunio æquinoctio verno immediate sequenti. Post talem transitum Deus jussit Israelitis, ut mensis ille fuerit initium omnium mensium, et eris futurae populi sui. Cum autem postea præceperit ut primæ vesperæ Paschatis celebrarentur in vesperis die 14. dictæ Lunæ seu mensis primi, sequitur quod Pascha Hebræorum celebrari debuerit semper in die quinta decima Lunæ, primæ post æquinoctium, Pascha autem Christianorum, ne cum Hebræis conveniat, celebrari debet in Dominica talem diem 15. immediate sequenti ut præcepit Concilium Nicænum contra quartodicimanos hæreticos. Aequinoctium autem licet consistat in puncto indivisibili et invariabili quod incidit in die 21. Martii S. Benedicto dicata, relative tamen ad annum solarem, non erat olim invariabile, et revera variatum est, ita ut Concilium Nicænum [p. 78] prædictum ad tollendam differentiam æquinoctii naturalis cum æquinoctio civili decim diebus retardante, primam correctionem indixerit, auferendo a calculo dierum undecim dies, quam correctionem acceptarunt omnes Orientales. Cum autem tractu temporis iterum æquinoctium civile a naturali recessisset decem dies, Gregorius Papa XIII. anno 1882. [1582] secundam correctionem indixit iterum decem dies a calculo dierum auferendo, et ne postea iterum recederet sancivit, ut inde omnes centesimi anni excepto quarto centesimo, amplius bissextiles non essent. Hanc correctionem non acceptarunt orientales, ex qua fit, ut Latini in calculo non conveniant cum orientalibus, et æquinoctium civile, quod apud nos convenit cum naturali incidens in die 21. Martii, non sic apud orientales, apud quos æquinoctium civile incidit in die 1. Aprilis. Igitur ad inveniendam Pascham Latinam, quærenda est Dominica quæ immediate sequitur plenilunium immediate post diem 21. Martii incidens. Ad inveniendam vero Pascham orientalem quærenda est Dominica post plenilunium diem 1. Aprilis immediate sequens. Quando plenilunium habet locum in diebus quae currunt a 21. Martii usque ad 1. Aprilis pro Latinis est plenilunium Paschale, non vero pro orientalibus, quia /397/ ante æquinoctium eorum suppositum, et sic isti Lunam sequentem dicunt Lunam Paschalem, et Pascha Latina uno mense circiter orientalem Pascham antecedebit. Quando vero plenilunium primum post æquinoctium naturale sequitur diem primam Aprilis, tunc plenilunium illud, sive pro Latinis, sive pro orientalibus erit plenilunium Paschale.