E. Durando

Cartario del monastero di Rocca delle Donne

Pinerolo 1908

/154/

XXXVIII.

Federico II, imperatore, prende sotto la sua protezione il monastero della Rocca e ne conferma i possessi (25 novembre 1220).

Fonti — A. L’orig. manca. — B. Copia autentica in BRT, Perg. sec. XIII rotolo n. 143. — C. Reg. in Böhmer-Ficker, n. 1226.

Osservaz. — Nello stesso rotolo è la conferma di questo diploma fatta da Enrico [VII], re dei Romani, in data Milano, « xvij kalendas februarii » 1311, anno terzo del suo regno, in cui è ripetuto tutto il privilegio imperiale, edita (compreso l’inserto diploma federiciano) in Bonaini, Acta Henrici VII, 1128 (an. 1311, ian.  17).

Met. di publ. — Si riproduce B.

Fredericus diuina fauente clementia secundus Romanorum Jmperator et semper Augustus Decet Jmperialem mansuetudinem loca religiosa benigne protegere ipsorumque utilitatibus fauore beniuolo prouidere. ut per id dignum a deo meritum consequatur cuius sunt obsequia deputata Jdeoque vniuersis Jmperii nostri fidelibus tam presentis etatis quam future posteritatis. [per] presens scriptum uolumus esse notum quod nos diuine pietatis intuitu et pro nostra nostrorumque parentum inclite recordationis salute. Monasterium de la Rocca vercellensis diocesis sub Jmperiali protectione nostra recepimus. cum.. priorissa. sororibus et fratribus ibidem domino famulantibus et omnibus bonis suis. Confirmantes eisdem locum ipsum in quo sunt diuino obsequio mancipate cum pertinentiis suis. Domum de Goazolio cum pertinentiis suis. Domum de marençana cum pertinentiis suis. Domum de cucengo cum pertinentiis suis. Braiam de matasco. Braiam de stafila. Vliuerium Jnsulam cum pertinentiis suis. possessiones quas habent Jn castellano. Possessiones de Caueçalli et omnia bona que nunc iuste possident et in antea rationabiliter sunt prestante domino possessure. Statuimus igitur et Jmperiali edicto sancimus. quatinus nulla omnino persona alta uel humilis ecclesiastica uel secularis Commune ciuitatis aut loci predictum monasterium seu loca ipsius inuadere perturbare /155/ aliquatenus uel molestare presumat nec collectas exactiones angarias uel perangarias eis imponere uel ab eis audeat extorquere. Si quis hoc autem umquam attemptare presumpserit et requisitus ab eis uel imperio contempserit emendare indignationem primo nostre majestatis incurrat. Triplum refundat. banno Jmperiali subiaceat. quod absque satisfactione debita nullatenus remittatur. necnon et pro pena temeritatis sue viginti libras puri auri componat. medietatem camere nostre partem reliquam passis Jniuriam persoluendam. Ad huius autem protectionis et confirmationis nostre memoriam ac robur perpetuo ualituram paginam presentem conscribi et majestatis nostre sigillo iussimus communiri. Datum in Castris Rome apud Montem Malum. Anno dominice Jncarnationis m.cco. Vices(s)imo Septimo kalendas Decembris viiij Jndicione. Regni domini Frederici Jllustrissimi Romanorum Jmperatoris Anno viij Jmperii uero primo.

Torna su ↑