E. Durando

Cartario del monastero di Rocca delle Donne

Pinerolo 1908

/155/

XXXIX.

Papa Onorio III conferma al monastero di (La) Chaise-Dieu ed al suo abate Armando i suoi possessi e dipendenze, fra cui il monastero della Rocca, nel Monferrato (26 luglio 1224).

Fonti. — A. L’orig. manca. — B. Copia autentica del notaio Giovanni Cappa, di (La) Chaise-Dieu, in data 17 ottobre 1316, in BRT, Perg. sec. XIII, n. 44. — C. Ediz. in M. h. p., Ch., II, 1321, n. 1785.

Honorius episcopus seruus seruorum dei dilectis filiis Armando Abbati monasterij Casedei eiusque fratribus tam presentibus quam futuris regulariter substituendis. Jn perpetuum. Cum omnibus catholice ecclesie filijs ex iniuncto nobis a deo Apostolatus officio debitores existimus. illis tamen locis atque personis propensiori nos euenit caritatis studio imminere. quos in uere religionis habitu omnipotenti deo cognoscimus militare. Et ad sedem apostolicam noscuntur specialius pertinere. Dignum namque et honestati conueniens esse cognoscitur ut qui ad ecclesiarum regimen disponente domino sumus assumpti eas et a prauorum hominum nequicia tueremur et beati petri atque sacrosancte romane ecclesie patrocinio muniamus Eapropter dilecti in Domino filii uestris Justis postulationibus clementer annuimus et predecessorum nostrorum felicis memorie leonis noni. Alexandri. Vrbani. pascalis. Calixti. Eugenij. Adriani. Alexandri et Lucij. Romanorum pontificum uestigiis inherentes. monasterium beati Rotberti in quo diuino mancipati estis obsequio sub beati petri et nostra protectione suscepimus. Et presentis scripti priuilegio communimus Statuentes ut quascumque possessiones quecumque bona Jdem /156/ monasterium inpresenciarum Juste ac canonico possidet aut in futurum concessione pontificum. largitione regum uel principum. oblatione fidelium seu aliis Justis modis prestante domino poteris adipisci. firma uobis uestrisque successoribus et illibata permaneant. Jn quibus hec propriis duximus exprimenda uocabulis. Locum ipsum in quo prefatum monasterium situm est cum omnibus pertinenciis suis. Abbaciam sancti sicarij Barcolmontis. Abbaciam sancti michaelis Galliacensis et cetera (sic) vsque ad clausulam que sequitur. monasterium sanctimonialium de camps cum omnibus ecclesiis decimis et pertinenciis suis. monasterium sanctimonialium de Rocca in monteferrato cum capellis decimis et pertinenciis suis. Ecclesiam de aseraco cum omnibus decimis et pertinenciis suis. et cetera vsque ad clausulam que sequitur ante Datum. Si qua igitur in futurum Ecclesiastica secularisue persona hanc nostre constitutionis paginam sciens contra eam temere uenire temptauerit secundo tercioue commonita. nisi reatum suum congrua satisfactione correxerit. potestatis honorisque sui careat dignitate. Reamque se diuino Judicio existere de perpetua iniquitate cognoscat. Et a sacratissimo corpore ac sanguine dei et domini nostri redemptoris nostri ihesu xpisti aliena fiat. atque in extremo examine districte ulcioni subiaceat. Cunctis autem eidem loco sua Jura seruantibus sit pax domini nostri ihesu xpisti quatinus et hic fructum bone actionis percipiant et apud districtum Judicem premia eterne pacis inueniant. Amen. Amen. Amen. Datum Signie per manum magistri Gluidonis domini pape capellani. vii. kalendas augusti. Jndicione xi. Jncarnacionis dominice Anno Millesimo. ducentesimo xxoiiij. Pontificatus vero domini honorij pape tercij Anno octauo.

Torna su ↑