E. Durando

Cartario del monastero di Rocca delle Donne

Pinerolo 1908

/190/

LXVII.

Rufino Tasca, di Rocca, dà i suoi beni a garanzia della dote della moglie Germana, pagatagli da Berengario di Miraglia (12 gennaio 1287).

Fonti. — A. orig. in Arch. St. Tor., Paesi per A e B, Rocca delle Donne, R. 17.

(S.T.) Anno domiuini sic ? domiuini M. Docentesimo lxxxvij. Jndicione xv. die dominico xij Jntrante mensis Janoarii. Coram testibos Jnfrascriptis Confessus fuit Rufinus tasca de Rocca se nomine dotis et Jn dotem habuisse et recepisse a Guilelmo belengerio de miralia nomine filie sue Germane et predicti Rufini uxoris libras x. bonorum denariorum papiensis monete. exceptioni non numerate peconie et non recepte dotis et omni alii exceptioni et Juri renonciando. Ad quam dotem conseruandam et restituendam si casus et condictio dicte dotis Restitutionis de Jure occorreret dictos Rufinos obligauit nomine pignoris dicto Guillelmo nomine quo sopra omnia sua bona mobilia et Jmmobilia habita et habenda. Tali modo quod si dicta Germana uel eius heredes perueneri[n]t ad id quod de Jure deuenerit aut cui dederint dictam dotem uel habens causam ab eis venerit ad id quod de Jure petere possint dictam dotem tum liceat eis sibi libera auctoritate Jntrare in possessionem corporalem dictorum bonorum ipsa bona habere totaliter et possidere vendere uel obligare seu Justo precio Retinere Illa que sibi magis placuerint donec peruenerint ad Jntegram solucionem dicte dotis Com eorum defensione dicti Rofini suoromque heredum et sine eorum contradicione secundum Jus ypotecarum Racione dotis et [faciendo] /191/ consuetudinem et fictum Jn monasterio de Rocca Jnterfuerunt testes uocati et Rogati Boninus de l[’]umbra et henricus carellus de serra.

Ego Antonius de goaçolio notarius sacri palacii Jnterfui et hanc cartam Rogatus tradidi et scripsi.

Torna su ↑