Acta Sanctorum

Parisii et Romæ 1868

Dies Sexta Octobris

Questa versione comprende un Prologo e un Inno finale che non compaiono nel testo Sélestat.

La numerazione dei paragrafi è diversa da quella che ho adottato per trascrivere il ms. Sélestat.

/294/

Translatio Altera S. Fidis Virg. et Mart.
ad Monasterium Conchense,
Auctore anonymoa

Ex veteri Ms. reginæ Sueciæ in pergameno, signato num. 744.

C Prologus.

Anonymus, licet inter Sanctorum biographos Magnificus et perpes Rex cælorum, sicut ante mundi exordium Patris inextricabilis sapientiæ monarchia solus omnium creaturarum finem una cum initio, dum adhuc non essent, mirifice prospexit, non secus Christosb suos posthæc futuros elegit, qui propositum sanctitatis a primis cunabulis assumpsere, qui et sola theoricac interioris hominis oculo intuentes, adeo privilegio fidei præpolluere et in constantia agonis incœpti fixi perstitere, ut tyrannica jussa gentiliumque vafra lenocinia insuperque omnia tormentorum genera aspernantes, ad idola vana et damnosa a cervicosis persecutoribus, mortem minitantibus, inflecti blande aspereve nequivere; sed potius pro nomine Jesu, propugnatoris eorum, agonistæd fortissimi in hujus peregrinationis prælio perseveravere, et cum insigni trophæo ad patriam redeuntes, militiæ peractæ bravia a Domino suo receperunt. Quorum victoriæ mentio ut penes terrigenas, veluti cælicolas, solemnis constaret, pari providentia // D idem mirabilis Dispositor, exordii expers, succiduos fideles, librariosque Philochristose deesse renuit, qui eorum egregium triumphum et palmam martyrii, sive miracula, litteris traderent, quas sequacibus suis ad themataf recte vivendi et prærogativam doctrinæ reliquerunt.

[2] corr. ÖH Inter quos tam præclari negotii viros <s>unus quidem ego ex modernisg rudis, omniumque infimus, se minimum et indisertum esse, sciat, nec in numero tantorum scilicet habendus, et, licet nullius sophismatis stemate vel virore fulcitush, tamen benevolentiæ profusius, quam possibilitatis gratia, coactus, unius Christi virginis martyrisque, nomine Fidei, quæ etiam tam opere, quam vocamine Fidei nobilis* supple fuit *, translationem stilo prætitulare præsumo: et ne forte aridioris ingenii culpa attrita attonitusi, paulo tardius accedo, verumtamen, opitulatione contemplativa aspirante, pro viribus ordiendo scribere eandem aggrediar; pro viribus, inquam, non ad comparationem, utpote illustrium, qui trigerik immani in pelagus voluminum tam innumerabilium, carbasis sinuosis flatibus Austri extensis, in altum tanti freti protendere non metuunt, quos nec Boreæ efferi spiramina, execrabiliter flantia, infestant, nec minaces fluctus tumidi maris terrificant. E

[3] tamen Translationem S. Fidis rudi stilo scribere aggreditur. Sed quo animus tendit rapido ventorum cursu, ut velox sagittal celeumatam exercendo antevolans? Quin imo parvo lembulon littus contis tangens, velis carens, proprioque sudore navaliis remigans, minores undas tutius sulco, sicque paulatim prodeundo ad iam prædestinatam metam, tum demum fatigatus quandoque perstringoo. Itidem hic Opus lector artificiosum ne quærites, non facetæ urbanitatis locutionem, non rhetorum eloquentiæ profunditatem, sed arctius vacillantis ingenii paupertatem adesse cognoscas, qui, ut superius prætexui, amplius benignitatis quam auctoritatis causa, exercitio huic implicitus* forte suppl. fui *. Præter hæc tamen, summo cooperante Opifice, ipsaque Dei pietate magistra, opemque rorante, ad vota spontanea pervenire usque desidero, eaque persolvere, prout pollicitus sum, non recusabo.

Torna su ↑

Annotata.

a. Consule, quæ de hujus anonymi ætate et fide disputavimus in Commentario a num. 34. F Torna al testo ↑

b. Unctos seu chrismate salutis in Baptismo, seu Chrismate Confirmationis, ac, ut verbo uno dicam, Christianos anonymus hic significat. Torna al testo ↑

c. Videtur anonymus hac voce indicare voluisse res divinas, factasve a Deo mysteriorum revelationes; quo sensu tamen hanc vocem alibi non reperi. Torna al testo ↑

d. Id est, pugiles seu athletæ pro Christi nomine. Eadem voce utitur Arnobius in Psalmum 93: Quæso te, agonista fortissime, indica mihi, quo ordine hostium impetus evasisti. Torna al testo ↑

e. Seu Christi amantes scriptores, qui martyrum certamina litteris commendarent. Torna al testo ↑

f. Thema hic pro norma seu exemplo sumitur. Torna al testo ↑

g. Cum hic auctor post annum Christi 1020, uti num. 35 in Commentario diximus, Opus suum conscripsisse videatur, modernum Martyrii S. Fidis scriptorem merito sese vocavit. Torna al testo ↑

h. Sophism hic pro rhetorica et elegantiori dictione, stema vero pro schemate, fulcitus autem, antiquatum participium, pro fultus adhiberi videntur. Sic apud S. Augustinum lib. 2 de Doctrina Christiana sermo, non captiosus, sed tamen /295/ A abundantius, quam gravitatem decet, ornamenta consectans, sophisticus dicitur. Videas quoque apud Cangium in Lexico stema pro schemate. Itaque, si bene anonymum nostrum capio, indicat, se elegantis dictionis exemplar, quod imitaretur, ante oculos non habuisse, cum Translationis historiam conscripturus erat. Torna al testo ↑

i. Videntur hic voces quædam deesse, quæ sensum compleant; vel fortassis pro ne legendum est nec, ut sensus ejus sit, et nec ob eloquentiæ imperitiam tardius ad hoc Opus accedo, sed pro viribus scribere aggredior etc. Torna al testo ↑

k. Trigeri immani, id est, triremi magna. Sic Ariulfus de Miraculis S. Richardi cap. 3: Fuit quædam trigeris magna et fortis, quæ plena hominibus armatis cursu veloci tendebat properare in Hierusalem. Torna al testo ↑

l. Sagitta, inquit Cangius in Lexico, navigii species ... dicta, quod velox sit. Adhibetur in charta Guillelmi II, regis Siciliæ, in Bullario Casinensi tom. 2, pag. 191: “Concedimus etiam prætaxato monasterio liberam potestatem semper habendi quinque sagittas in portu Panormi et mari, B eidem civitati adjacenti.” Plura vide de hoc navigii genere apud laudatum Cangium. Torna al testo ↑

m. Celeumata pro celeusmata, quæ vox Græca est, significans cantum nautarum, quem in prosperis præsertim concinebant, de quo vide Cangium in Lexico. Torna al testo ↑

n. Lembulus est scapha exigua, quæ conto seu longa pertica protrudi, vel remis agi solet. Torna al testo ↑

o. Quid sibi velit allegorico hoc sermone anonymus, mox verbis propriis exponit, dum ait, sermonis sublimioris elegantiam in hac sua lucubratione a lectore quærendam non esse; quod verissime ab eo dictum fuisse, nemo non judicabit. Torna al testo ↑