Manoscritto Sélestat 22

Il testo comincia al foglio 8 senza titolo, con una bella iniziale miniata, e termina all’inizio del foglio 12. Non vi è divisione in paragrafi; in questa trascrizione ho adottato, tranne in un punto, quella proposta dalla trad. di Charles Munier, in Livre des miracles de Sainte Foy - 1094-1994 ed. Les Amis de la Bibliothéque Humaniste de Sélestat 1994.

Per i criteri con cui è stata realizzata questa trascrizione, si veda l’avvertimento in testa alla Passio.

[8 ro]

[Translatio]

Tempore igitur Diocliciani et Maximiani romulei regni sceptra regentium, tanta rabies tirannidis eorum in Christianos furuit, ut per omnes terminos imperii illorum, scilicet a mari orientali usque ad occidentale, a Daciano sceleratisimo ab edictu ipsorum directo per singulas civitates persecutio fidelium crudeliter exerceretur. Accidit ergo ea tempestate ut idem profanus preses ad occiduas oras transiens, Agennum urbem ingrederetur. Dumque ferox Christicolarum questio facto ms. fieret corr. fuisset fieret, nobilis virgo genere, sed generosior sanctitate, Dei ancilla Fides eiusdem loci incola, pollutis sceleratissimi tortoribus manibus primum illata est. Quam cum ad simulachra compellere non prevaleret, post cratem ignita prunarumque, ms. ambustionem corr. com- combustionem cum Caprasio, Primo atque Feliciano ceterisque compluribus spiculatoris gladio martyrium feliciter consummavit. De eorum vero martyrum corporibus parvus adhuc Christi grex sollicitus, clam pro metu dire gentilitatis sacros artus glossa: membra artus colligens cum diligentissima cura non condecenti in loco sepulturę sepulture tradidit.

Post multa autem annorum curricula, omni gentilium furore remoto, quidam vir sanctus cui nomen Dulcidius ad pontificatus dignitatem provectus, omnibus post habitis ęcclesiam ecclesiam extra murum eiusdem urbis ad septentrionale clima in suburbio construxit, eandemque sub sacrę sacre virginis veneratione cęlesti celesti sponso consecravit, sanctorumque corpora celitus previsionem somni ammonitus, ab inculto et minus religioso loco cum summo condigni honoris officio ad locum Domino dicatum transferre non distulit, ipsaque ab invicem seiunxit. Beatissimamamque Fidem virginem, quę que cęteros ceteros in palma victorię victorie precellit, in basilica eadem cum maxima honorificentia ms. mauseolo mausoleo precioso marmore exciso commendavit, in quo ut gestę geste rei usque hodie prodit veritas literarum anaglipha, titulum passionis eius sub fastigio brevitatis inscripturis est. Sanctum vero Caprasium infra muros urbis ad ęcclesiam ecclesiam ibidem fundatam detulit, eumque consimili honore in sarcofago item marmoreo diligentissima deposuit.

Ceperat vero prelibata Christi sponsa et martir Qui e subito dopo il nome compare in maiuscoletto e evidenziato in rosso; in tutto il resto del testo è in caratteri normali con l’iniziale minuscola Fides tantis miraculorum signis prefulgere, ut cęcos cecos illuminaret, surdis auditum redderet, energuminos curaret et omnia infirmitatum genera a variis languidis depelleret. Tanta vero claritate virtutis eadem virgo Fides a Domino coronata fuit, quod ilico fama eius non tantummodo per finitimas civitates et regiones intonuit, sed etiam per totum orbem, ipsa filia cęli celi et virgo sacratissima ab omni gente longe lateque famosissima atque gloriosissima predicabatur. Post aliquantulum ergo temporis, devotus populorum concursus ad tumulum illius frequenter confluebat, plurimaque multitudo [8 vo] diverse egrotantium circum quaque deferebatur, per quos ipsa maxima martir a Deo glorificata erat, ut omnis sanitate recepta lęti leti et incolomes magnalia Dei virginisque annunciantes inde regrederentur.

Sita est ergo supradicta urbs in Gallia inferiori, quam preterfluit fluvius videlicet Garonna. Sed in trina Gallię Gallie divisione, hęc hec quidem tercia ad diferentiam duarum, Gallia Comata et Inferior cognomine vocantur. Est item eiusdem Gallicę Gallice provincię provincie monasterium quoddam, quod dicitur Conchas, in quibusdam convallibus statutum, undique preruptis montibus circumclusum, ad meridianum polum nemorositate opacum, duorum stadiorum spacio in longitudine extensum, quod in ambitu qualitatis loci ad instar conchę conche videtur formatum, indeque vocabuli originem traxisse eiusdem cognoscitur. Denique idipsum quondam ab exercitu Sarracenorum quando hostilibus armis ad omnem pene Ęuropam devasgtandam egressi sunt, funditus destructum est, ita ut regalia c[h]yrographa ad diocesim ipsius se habentia dispersa perirent. Evolutis quoque post aliquantulis annis, Karolo summo imperatore iubente, a ms. Ludovico corr. Ludowico Ludovico filio eius, qui patre adhuc vivente coronatus et in regno sublimatus est, cum privilegiis precepto illius iterum rescriptis, a fundamento honorificę honorifice restauratum est.

Habetur siquidem usqua nunc in eodem cenobio venerabilis monachorm congregatio, cuius antecessores arduę ardue religiositatis ms. more corr. amore more tenebantur, qui in successoribus ut adhuc patet cernentibus, cottidie bonarum virtutum augmentis studiose dilatatur. Hi tanti honoris viri dum sepius de suprataxatę suprataxate virginis prodigiis ad invicem sermonis conferrent, dextra interim suggestione excitati ex improviso causa consilii apud eos extitit, quonam modo eventus rei examinaretur, ut sanctissimę sanctissime martyris corpus in salutem patrię patrie ad eos transferretur. Ad consilium igitur accessito quodam monacho nomine Arinisclo, qui in parrochia eiusdem monasterii pro fratrum communi utilitate ad cuiusdam ęcclesię curam agendam constitutuis fuerat, qui in consilio providus, in prudentia strenuus et in omni morum habitudine erat preclarus. Cum quo tocius comoditatis viro omnem propositę proposite rei seriem disponentes, atque prout necessitas exigebat quomodo si fors concederet apte perficeretur artificentes, cum itineris duce post peractum consilium Agennum eum ms. direxerant corr. direxerunt direxerant.

Cum itaque talis secreti legatus illo pervenisset, mentemque in diversa versaret, ut res postulaverat cuncta secum sollerter perspexerat, sub peregrinique habitu ibidem degens ut ignotum decuit se suas cuncta cautebatur; et quantum ad rem pertinevit, modeste se occultare studivit, perpetuam stationem permanendi sub ms. septie corr. specie septie simplicitatis finxit, bonęque boneque conversationis veraciter studium omnibus prebuit. Qui vero dum talis exempli forma fulsisset, amabillimus exemplo subinde inquilinis pro visi- [9 ro] bili corporis castimonia extitit, eisque notus fieri et moribus et patria incepit. A clericis vero non solum in amicitiam, sed etiam in consortium receptus est. Cum rursus inter eos solito more omnigena virtute claruisset, callentisque ingenii exercitio floruisset, divinę divine legis amator, haud iners extitit, ubique proficuosus fuit, patientia et humilitate omnes antecellens per omnia omnibus obedivit. Et morum laudabili concordia cum cunctis pleniter complacuisset, post aliquot dies ad custoditorium eiusdem monasteri offitium assensu omnium non immerito promotus est.

Porro cum hoc ęcclesiasticum ecclesiasticum negotium rite ordinabiliterque tractaret, curamque illius decenter gereret, magis magisque in bonis operibus tam ipse faciendo quam alios docendo precederet, tamen eo minus archanum cuius causa aderat, ullis prosperis adversisve interceptum a pectoris sui antro non dilapsum est. Sed quia in brevi temporum intervallo ad hunc desiderabilem thesaurum adquirendum facultas opportune accedendi pro metu adversę adverse fortunę fortune non data est, effectum voti suspendit, manens inter fratres locum opportunitatis sub diuturno quoque tempore expectando.

Interea dum anxia mens persepe laboraret, curaque intimi cordis cum ureret, quo ordine ad tam arduum opus perpetrandum aditum arriperet, quadam die orbitam annuam magnę magne festivitatis Apparitionis Dominicę, Dominice, sole revertente, post divina missarum peracta sollempnia, cum omnes ad communem refectionem sumendam sollempniter convenirent, ipse pro occasione custodiendę custodiende ecclesię, ecclesie, ne forte, ut fieri solet, in tanta lęticia leticia dies festi aliquid sinistri accideret, licentiam ad quęque queque monastica viris ministeria providenda obnixe ab omnibus postulaverat, qui hoc suo arbitrio uno ore unanimes concesserant et prudenter in hoc agere diiudicaverant. His vero in festiva mensa epulando diu commorantibus, ille autem, non in se sed in Domino confisus, poliandrum sanctę sancte virginis adire non hesitavit; sed quia lapis copertorius per sigillis ferreis, quibus ad subteriorem firmiter se tenuit lapidem, immobilis mansit, et erigi ab eo integer nequiverat, ex parte pedum collisus est, tumuloque partim aperto, sacratissimum corpus diligentissime collegit, indeque illud ms. venerabillime corr. venerabilissime venerabillime sublevans, saculo mundissimo ovans Deumque magnificans intulit. Post hęc hec scilicet nulli quieti deditus, noctis silentium prestolans, advocato itineris socio, recidivo tramite ad patriam lęto leto animo cum munere deifico veloci cursu ms. tetenderat corr. tetendit tetenderat.

Crastino autem die illucescente dum custos requisitus abfuisset, et monumentum visitatum vacuum corpore foret, et tam pretioso thesauro careret, facto etiam tumultu permaximo in plebe, omnes stupefacti concurrentes, casumque rei in alterutrum sciscitantes, quisve impetus esset magnanimiter ms. exploraverant corr. exploraverunt exploraverant, quem raptim ut in ardua re fieri solet fama vulgo dilatavit, et cuncto populo qui aderat, et per circuitum regionis illius notum fuerit. Ad sepulchrum [9 vo] ergo virginis universa civitas conveniens, sacrasque reliquias non repperiens, seque ab eis orbatam fine penitus cognoscens, immoderato dolore cordis omnis etas intrinsecus tacta fuit ita ut nulla solamina tantę tante mesticię mesticie in animis eorum sederent. Sed quamvis tanto merore sui infortunii coacti, tamen non inmemores faciendę faciende rei, quosdam ex equestri ordine commilitones ad iter preparaverunt, qui terga fugentium illud secretum sacramentum ferentium celeri properatione insequerentur. Multis enim obprobriis omnis eiusdem loci clerus, qui electione prefati monachis ad talispersonam honoris sublimandi causa fuerat, hanc culpam sibimet non minus improperabat quam a cętero cetero populo illi insultabatur, quod quendam alienigenam ex tam longinquo terrarum intervallo supervenientem sibi preficerint et tot indigenis ad hoc ministerium aptis post habitis, eum pretulissent. Post inifinitas autem verborum ambages, et abrepti thesauri plurimas lamentationes, inito ab omni plebe consilio, unanimiter quasi uno corde conspiraverunt ut si sors fugitivos et reduces daret, patibulo suspenderentur.

Missis itaque exploratoribus per viam quę que dicit ab Agenno in parte Conchacenses, Dei clementia pro defensione servorum suorum, ne lętale letale exitum incurrerent, volenter relicta ab ipsis insequentibus recta itineris linea, flumineque (g- ?) Garonna naviter quoque transmisso, ad fines ms. Uuasconię corr. Wasconię Wasconię Wasconie regionis festinanter transiere. Hi equidem, nutu Dei tam immensa cordis ignorantia dediti fuere, ut sicut feroci animo in aufugientes appropiando irruere estimavere, ita ab eis retrogrado tramite recedendo sese elongavere. Postquam autem in se reversi, illosque se a transitu sinistro et invanum laborasse noverant, nimia mesticia cordetenus perturbati, animo ingravato Agennum repedaverunt, et quomodo eis in via acciderit per ordinem palam omnibus recitaverunt. Habitatores namque urbis rursus super hoc casu commoti, iterato itinere post ms. fugalapsos fuga lapsos indagantes direxerunt, si forte concitato sonipede moram quam prius quasi per extasin fecerant, complere ullo conamine prevalerent.

Qui sane dum improba agilitate cupide iter agerent, quodam quippe illucescente die ms. contulit corr. contigeret contulit utrosque inopia fortune in loco Albenca proprio vocabulo nuncupato, ibidem vero sacri corporis vectorem cun socio sub frondoso residentem arboris tegmine causa respirationis repperiere. Ipsi enim vero ms. quam vis, corr. quamvis quamvis infixa oculorum acie cum intuerentur, ita tamen mira Dei fortitudo ms. adfuit corr. affuit adfuit, ut quem non modo compatriotam, quin etiam cives atque clientulum in dies domii conspexerant, et cui diatim consermocinaverant, quasi videntibus oculis excecati, neque staturam eius inspiciendo, neque vocis proprietatem audendo agnoverunt. Is ergo dum tamquam extraneus adtencius rogitaretur, si talis formę forme homo ut sibi notificaverant ei visus fuisset, se prorsus nusquam talem aliquem vidisse, verbis mendosis fides eis fecerat. De hac namque interrogatio- [10 ro] ne, idem vir Dei nimio timore perterritus, oppido se fessum supra id quod fuit fingens, fatigata membra veluti pro quiete ob hoc ne dinosceretur humo prostravit, consodalique relicto solitarius per Caturcenses fines cum sacris reliquiis iter carpsit.

Perfugę Perfuge autem Caturcum civitatem intrantes, sub unius diei spatio inibi mansere, omnibus modis huius rei vestigia persicaci industria investigantes, si fortuitu aliqua investigatio illis occurreret, quę que noticiam desideratę desiderate rei inferret, quatinus quam viam insisterent. Et quo perquirendo tenderent non ignorarent. Postremo igitur scrutando deficientes et frustra elaborare se sentientes, quid agendum quidve omittendum in hac re ambigua foret, solliciti conicientes, tandem super omnia Agennum recidivare proficuosius intra se elegerunt dicentes:

Revertamur ergo, forsitan in reditu obvium nobis habebimus, aut fatigatum in via inveniemus, quia vim tanti laboris ut nos in eundo periret sufferre non prevaluit, aut quod cercius creditur, licitum sibi pro virginis meritis abire non est, quę que a nobis aufferri et aliorsum transferri non patitur. Eo videlicet pacto remeantes, et cum aliter quam sperarent propositum eorum proveniret, saltim in omni exquisitione et spe sua frustrati, domum pervenerunt. Obtimates quoque Agennensium cum rumor tam invisus ab advenientibus missis relatus suis intonuerit auribus, quod sanctę sancte martiris corpus ulterius non recuperarent, post hanc molestissimam iacturam sibimet nil ulterius censuere, quam calamitatis suę sue casum silentio regere, ne sui infamia dedecoris proprii in populo divulgaretur, et culpa ipsius infortunii eorum imperitię imperitie atque ignavie reputaretur. Cum quidam felix hoc si dici fas sacrilegium est celare diu non posset, paulo post proditum est ubique locorum per latitudinem terrarum propalatum, fidelis autem supra taxatus vir pre formidine perfrequentium quos potius se hostiliter invadere quam ab eo recedere, instanter autumavit fugam anxius acceleravit, quo minus cruentas emulorum manus Dei miserationis clipeo protectus evadere sibi licuisset. ms. Obtigit corr. Con- Obtigit siquidem in una dierum cum vicum quendam Figiacum etiamo vocatum, assidua festinatione immaniter agitatus idem pertransiret, cecus, quidam cui iam pridie (?) divinitus in somnis revelatum fuerat, quod in eiusdem sacrę sacre virginis transmigratione illuminaretur, adventus corporis illius ut a Deo presagium hoc percepit, gnarus audacter idipsum lucem diei postulando petiit, et ut velamen quo obsitum fuit tetigit, repente oculorum lumen recepit. Sed non in hoc vero eadem maxima virgo tantum, quin etiam in aliis pluribus mirandisque signis in transitu a Domino sublimata est, quę que propter stili prolixitatem devitamus, et ut ita dicam plura per eam fierent, ut (?) terrore portitor (?) nocivo circumcinctus, quo adversantium in manus delituisset, sedula fuga ab omni loco preceps abiret. Is autem qui sanus affectus est [10 vo] ab ipso sacrarum reliquiarum vectore, qui tam thesauri damnum cum sui corporis pęna pena se incassum incurrere meruit, precipue rogatus est ne subito eum prodere vellet, et qualiter erga ipsum peractę peracte rei veritas sese haberet, ne quaquam diffamaret, quo ad usque ad propria pertenderet, ne forte alicuius iniurię iniurie offendiculum a quoque ? obponeretur. Sed et hic qui visus donum accepit pregaudio Deum virginemque laudans ac magnificans, facilis se flagitantis precibus annuit.

Hoc namue conloquio finito servus Christi quam cęlerrime celerrime potis fuit, ad iam supramemoratum locum scilicet Conchas iter intentus omni nisu peregit, qui haud longo terrarum intervallo, sed quasi duodenis usualibus miliariis ab eodem vico avulsus est. Omnis autem monachorum Conchacensium chorus cum idem sacramentis allator incitati eorum adpropinquaret, audita videlicet adventatione ipsius, procul in cursum eius spaciabantur, et congrua processione sanctissimę sanctissime martiri cum cętera cetera fidelium turma obviantes, cruce, turibulis aromatum odore redolentibus, cętęrisque ceterisque diutius obsequiis virgo sacratissima, honore digrissimo, corde iocundissimo menteque benigna ab omni populo suscepta est. Postea quoque preconiorum muniis rite religioseque peractis cum hymnis letaniarumque canticis una cum universo credentum cętu cetu redierunt, beatissimęque beatissimeque virginis corpus cum summa honorificentie gloria in templum sub titulo Sancti ac Summi Salvatoris Iehsu Christi specialiter dedicatum intulerunt, et cum maxima cautela in loco decentissimo sub diligentissima custodia XVIIII kalendarum februariarum die venerabiliter statuerant. Eodem quippe tempore Karolo minore, Francorum rege imperante, quem suę sue ditionis principes inique adversus cominantes, a solio regio deiecerunt, et Ottoni Aquitaniorum duci coronam regni inposuerunt, et illum pro eo regnare elegerunt.

Supradictum vero translationis diem devotissima Christi plebs pro virginis veneratione eternaliter sibi celeberrimum et in omni verę vere fidei leticia precipuum elegit, quem annua observantia innumerabilis terrę terre illius chistianitas, ex tunc usque modo in Dei laudibus totoque spiritali tripudio omnigenisque deifici cultus ornamentis, divinorumque ciborum deliciis, nec non secularium rerum copiis ornant atque festivum recolunt. Ab illo ergo die usque hodie quam plurima populorum multitudo ad limina prefati templi pro sanctę sancte Martiris reliquiis visitandis, creberrime undique convenerunt ita ut difficulter nisi propriis optantibus (?) pateat, alicui credibile memoratu sit, qualitetr obstipantibus falangibus adveniunt et redeunt, quos dum (?) nec interdum apte quantitas monasterii quamvis nimię nimie magnitudinis instructura sit capere sufficit, ibidem lucubrantias nocturnas ex more cum luminariis exercentes post orationum divinorumque misteriorum expletiones, cum gaudio ad propria remeant.

Cum igitur ms. enim corr. igitur pium [11 ro] et mite monachorum ovile, tam populosum turbarum frequentium accessum pre servitutis Christi instantia sanctique Patris Bendicti traditione sufferre non oporteret, ipsique pro gravi molestia et inquetatione popularium crebrum favorem ducerent, in diebus quoque Stephani Arvernensium venerabilis presulis qui et unius ex sollertissimis viris erat, ipso consulente atque sumopere instigante, maximę maxime pulchritudinis basilica ipsi monasterio adiuncta, a fundamento post paululum temporis contructa est, in qua sacrę sacre Virginis corpus tumulationi commendaretur, quo facilior aditus cunctis illuc confluentibus illudque visentibus assidue pateret.

Oratorii igitur huius edificio, prenaria machinatione architecti consummato atque legitima beneditione archimandritę archimandrite consecratum, primatibus equidem sapientibusque terrę terre illius in unum convenientibus, ex omni sanctę sancte regulę regule caterva cęterique ceterique concilii multitudine simpliciores dignoresque elegerunt, quo dociles atque idonei forent ad sanctam Christi martirem a loco submovendam, ad ecclesiamque noviter edificatam cum summa humilitate, cordisque sinceritate deferendam. His quoque sublimis meriti viris sollicito animo ad almificum corpus accedentibus, atque omni conamine religionis, illud sulblevare incipientibus, supremi opificis Christi mirificatione asistente, tanto pondere fixum permansit, ut admonitis cuiusdam modum inmobilis persisteret. Illi profecto non sat condigne hoc sacramentum attigisse reverentes, in ieniuniorum orationumque afflictione constituti, iterumque aggredientes nec ita operis inceptio ad votum provenit. Ad ultimum vero adhuc culpę culpe fragilitatis eorum, quod non ad effectum perduxissent reputantes, diuturnę diuturne rursus parsimonię parsimonie macerationi dediti fuerunt, tercioque probaverunt, sed minime labor in actu peragende rei proficiebat. Ne autem tot famosi atque ardui nominis huiusce monasterii virínsuli (?) sive eorum scientia inepta a quo quam deputaretur, neu casu super hac protervia si tercium aditum transcenderent ex qualibet parte plecterentur, sacrificium idem ad prelibatum locum deportari ulterius temptare sese penitus desierunt.

Deinceps videlicet inceptum suum ms. inlicitum corr. ill- illicitum et a Dei nutu vetitum sibi cognoscentes, iuxta predicti Sancti Salvatoris Domini nostri altaris latus posterius, ex omni rutilantis auri gemmarumque choruscantium pompa mirificę mirifice machinę machine thecam fabricare conati sunt, sub qua dignissima virgo obsigillata feliciter in Christo quiescit, ibidemque haud dubio ut superius retulimus ab innumera- [11 vo] bili populo frequentatur. Quę Que equidem a Deo multipliciter hoc in loco a Domino per meritorum insigna mirificatur, ut salutaris illius opera in cunctis languidis diversisque malis afflictis ostendantur, taliterque celtius glorificata cotidie de virtute scandi in virtutem.

Huius namque prudentissimę prudentissime virginis egregia gesta atque prodigia, eo quo dft~ (?) multimoda summotenusque perstringi nequeunt, non hic afferenda assumimus, quin potius idcirco quod scripta sunt, omnino pretermittimus. Sed si quispiam avidus volumina scrutator est, qui horum notamina adipisci gliscat glossa: cupiat gliscat, codicem miraculorum perlegat. Quę Que ligula glossa: lingua ligula lector amande, omne pondus elegantię elegantie sufficit sat condigne promere, martiris Christi tam inclitę? inclite? Quisve efficax philosophus mille modis carminum expediet ad integrum laudes eius meritorum? Cedat nempe achademicum suę sue virtuti potens studium. Nam omnis ars sophistica non pręvalet prevalet exprimere culmen eius glorię. glorie. O per omnia virgo beata, paradysi incola, angelorum socia, quę que in carne posita pectore anhelanti Christum fuisti! quę que fortiter pugnando bellicoseque triumphando hostem devicisti, triumphumque nobile semper astra revexisti, et quem sitiens desiderasti eundem sponsium accepisti. O felix huius margaritę margarite meritum, et o ms. magnum corr. dignum magnum atque inestimabile iam dictum miraculum, cuius anima Dei Filium amplecti meruit in cęlis, celis, huius reliquię reliquie aliunde aducctę (?), adducte domum suo nomini specialiter adsignatam possidere cupiebat in terris! Ut misticum hoc non vacaret, quia sicut sponsa in aula siderea sponso cęlesti celesti vincta est in excelsis, ita in eius habitaculo sibi copularetur in imis, quo dilecta dilectum nusquam desereret, neque ullus locus dilectionis eorum vacuus constaret. Salve inclita filia Syon, Fides o alma, [H]ierusalem supernę superne alumna, inter ms. coreas corr. choreas; choruscans sic choreas choruscans virginum, ceu rosa et lilium. O dies veneranda, dies colenda, dies predicanda! quę que talem florem in huius mundi protulit lucem. O nimium felix tellus Conchacensis, talis gemmę gemme adornata pignore, talisque lucernę lucerne ms. quę corr. canc. quę que resplendens fulmine! plaude, et gaude, compta tali lumine, quod fulget super ethera, ceu sol inter sidera. O decus sublime polorum, corona martirum, lampas virginum, facie renitens formosa, ut stella lucidissima. De talamo regis procedens decora, ut admodum rutilans aurora. Letare puella generosissima, pulchritudo enim tua meruit amatorem Christum verum solem, cuius splendor et speciositas cęli celi superat fulgorem, omnemque estuantis diei serenitatem. Ipsi quoque [12 ro] ingenito Filioque eius unigenito cum Pneumate Paraclito, honor doxaque compar per immortalia secula seculorum. Amen.