Acta Sanctorum

Parisii et Romæ 1868

Dies Sexta Octobris

Translatio Altera S. Fidis Virg. et Mart.
ad Monasterium Conchense

/295a/

Caput I.

S. Fidis Sociorumque martyrium, sepultura, ac dein corporum inventio et elevatio: patrata Aginni a S. Fide miracula: Conchensis cœnobii situs: C Arinisdi, Conchensis monachi, artes ad auferendum S. Fidis corpus.

Cum S. Fidis Sociorumque martyrum corpora Tempore igitur Diocletiani et Maximiania Romulei regni sceptra regentium tanta rabies tyrannidis eorum in Christianos furuit, ut per omnes terminos imperii illorum, scilicet a mari Orientali usque ad Occidentale, a Dacianob sceleratissimo, ab edictu ipsorum directo, per singulas civitates persecutio fidelium crudeliter exerceretur. Accidit ergo ea tempestate, ut idem prophanus præses ad Occiduas oras transiens, Agennum urbem ingrederetur; dumque ferox Christicolarum quæstio facta fieret* l. fuisset *, generosissima virgo genere, sed generosior sanctitate, Dei ancilla, Fides, ejusdem loci incola, pollutis scelestissimi tortoris manibus primum allata est; quam cum ad simulacra compellere non prævaleret, post cratem ignitam prunarumque ambustionem cum Caprasio, Primo atque Felicianoc /295b/ [D] cæterisque compluribus spiculatoris gladio martyrium feliciter consummavit.

5 Aginni sepulta, ac dein inventa elevataque fuissent, De eorum vero Martyrum corporibus, parvulus adhuc mitis Christi grex, sollicitus, clam præ metu diræ gentilitatis sacrosanctum [corpus] colligens cum diligentissima cura, non condecenti in loco sepulturæ tradiditd. Post multa autem annorum curricula omni gentilium furore remoto, quidam vir sanctus, cui nomen Dulcidiuse, ad pontificatus dignitatem provectus, omnibus posthabitis, ecclesiam foris murumf ejusdem urbis ad Septentrionale clima in suburbio construxit, eandemque sub sacræ Virginis veneratione cælesti Sponso consecravit. Sanctorum quoque corpora cælitus per visionem somni admonitus ab inculto et minus religioso loco cum summo condigni honoris officio ad locum, Domino dicatum, transferre non distulit, ipsaque ab invicem sejunxit, beatissimam namque virginem Fidem, quæ cæteros in palma victoriæ præcellit, in basilicam eamdem cum maxima honorificentia mausoleo precioso, marmore exciso, E commendavit, in quo, ut gestæ rei usque hodie prodit veritas, litterarum anaglypha* supple et vel forte leg. anaglypho opere * titulus passionis ejus sub fastigio brevitatis inscriptus est; sanctum vero Caprasium intra muros urbis ad ecclesiam ibidem fundatam detulit, eumque consimili honore in sarcophago, item marmoreo, diligentissime deposuitg.

6 et ad S. Fidis mausoleum miracula multa patrarentur, Cœperat enim prælibata Christi sponsa et martyr Fides tantis miraculorum signis præfulgere, ut cæcos illuminaret, surdis auditum redderet, energumenos curaret, et omnia infirmitatum genera a variis languidis depelleret. Tanta vero claritate eadem regina virtutis Fides a Domino coronata, illico fama ejus non tantummodo per finitimas civitates et regiones intonuit, sed etiam per quadrilateras mundi plagas ipsa filia cæli et virgo sacratissima Fides ab omni gente longe lateque famosissima atque gloriosissima, per virtutum insignia prædicabaturh. Post aliquantulum ergo temporis devotus populorum concursus ad tumulum illius frequenter confluebat, plurimaque diverse ægrotantium multitudo circumquaque deferebatur, per quos ipsa maxima Martyr F mirabiliter a Deo clarificata* supple fuit, et *, omnes, sanitate recepta, læti et incolumes magnalia Dei Virginisque annunciantes, inde regressi sunt.

7 Conchensis cœnobii, cujus situs et exordia referuntur, Sita est ergo supradicta urbs in Gallia Inferiori, quam præterluit fluvius, videlicet Garonnai, sed in trina Galliæ divisione hæc quidem tertia ad differentiam duarum, Gallia Comata et Inferior cognomine vocitaturk. Est item ejusdem Galliæ provinciæ monasterium quoddam, quod dicitur Conchasl, in quibusdam convallibus statutum, undique præruptis montibus circumclusum ad Meridianum polum nemorositate opacum, duorum stadiorum spatio in longitudine extensum, quod in ambitu qualitatis loci ad instar Conchæ videtur formatum, indeque vocabuli originem traxisse cognoscitur. Denique id ipsum quondam ab exercitu Saracenorum, quando hostilibus armis ad omnem pene Europam devastandam egressi sunt, funditus destructum corr. ÖH e[s]tm, ita ut regalia chirographa, ad diœcesim ipsius se habentia, dispersa perirent. Evolutis quoque post aliquantulis annis, Carolo summo imperatore jubente, a Ludovico, filio ejus, qui sub ipso patre, adhuc vivente, coronatus et in regnum sublimatus est, cum privilegiis, præcepto illius iterum rescriptis, ab imo /296a/ A fundamento honorifice restauratum estn; habetur siquidem usque nunc in eodem cœnobio venerabilis monachorum congregatio, cujus antecessores arduæ religiositatis more tenebantur, qui in successoribus, ut adhuc patet cernentibus quotidie, bonarum virtutum augmentis studiose dilatatur.

8 æscetæ, ut reliquias S. Fidis nanciscantur, Arinisdum, Hi tanti honoris viri, dum sæpius de supra taxatæ Virginis prodigiis ad invicem sermones conferrent, dextra interim suggestione excitati, ex improviso causa consilii apud eos extitit, quonam modo eventus rei examinaretur, ut sanctissimæ Martyris corpus in salutem patriæ et in redemptionem multorum ad se transferreturo. Accersito igitur quodam monacho, nomine Arinisdop, qui in parrochia ejusdem monasterii pro patrum communi utilitate ad cujusdam ecclesiæ curam agendam constitutus fuerat, qui in concilio providus, in prudentia strenuus et in omni morum habitudine erat præclarus; cum quo vero totius commoditatis viro omnem propositæ rei seriem disponentes, atque, prout necessitas exigebat, quomodo, si sors concederet, aperte perficeretur, artificantes, cum itineris duce post peractum consilium Agennum direxerunt. B

9 mittunt Aginnum, ubi callidus ille vir, Cum utique talis secreti legatus illo pervenisset, mentemque in diversa versaret, ut res postulaverat, cuncta secum solerter perspexerat, sub peregrinique habitu ibidem degens, ut proselitum decuit, se suaque cuncta caute habuit, quantum ad rem pertinuit, modeste se occultare studuit, perpetuam stationem permanendi sub specie simplicitatis finxit, bonæque conversationis studium veraciter omnibus præbuit. Qui vero, dum talis exempli forma fulsisset, amabillimus extemplo subinde inquilinis pro visibili corporis castimonia extitit, eisque notus fieri et moribus et patria incepit. A clericis vero non solum in amicitiam, sed etiam in consortium receptus est. Cum rursus inter eos solito more omnigena virtute claruisset, callentisque ingenii exercitio floruisset, divinæ legis amator haud iners extitit, ubique proficuus fuit, patientia et humilitate omnes antecellebat, et per omnia omnibus obedivit. Hæc morum laudabilis concordia cum cunctis pleniter complacuisset, post aliquos dies ad custoditorium ejusdem monasteriiq officium assensu omnium non immerito promotus est. C

10 ecclesiæ S. Fidis custos constitutus, Porro cum hoc ecclesiasticum negotium rite ordinabiliterque tractaret, curamque illius decenter gereret, magis magisque in bonis operibus tam ipse faciendo, quam alios docendo procederet, tamen eo minus arcanum, cujus causa aderat, ullis prosperis adversisve interceptum, a pectoris suis antro non dilapsit* non dilabi sivit *; sed quia in brevi temporum itervallo ad hoc desiderabile thesaurumr acquirendum facultas oportune accedendi pro metu adversæ fortunæ non data est, effectum voti suspendit, manens inter fratres locum opportunitatis expectando sub diuturno quoque tempore.

11 integrum ejusdem Martyris corpus furto aufert. Interea dum anxia mens persæpe laboraret, curaque intima cordis ureret, quo ordine ad tam arduum opus perpetrandum aditum arriperet, quadam die orbitam annuam magnæ festivitatis Apparitionis Dominicæs, sole revehente, post divina Missarum peracta solemnia cum omnes ad communem refectionem sumendam solemniter convenirent; ipse pro occasione /296b/ D custodiendæ ecclesiæ, ne forte, ut fieri solet, in tanta lætitia diei festi aliquid sinistri accideret, licentiam ad quæque monastica juris ministeria providenda obnixe ab omnibus postulaverat, qui hoc suo arbitrio uno ore unanimes concesserant, et prudenter in hoc agere dijudicaverant. His vero in festiva mensa epulando diu commorantibus, ille autem non in se, sed in Domino confisus, Poliandrumt sacræ Virginis adire non hæsitavit. Sed quia lapis coopertorius præ sigillis ferreis, quibus ad subteriorem firmiter se tenuit, immobilis mansit, et erigi ab eo integer nequiverat, ex parte pedum collisus est, tumuloque partim aperto sacratissimum corpus diligentissime collegit, indeque illud venerabillime sublevans, sacculo mundissimo, ovans Deumque magnificans, intulit.

Torna su ↑

Annotata.

a. Vide dicta in Commentario de epocha ejus martyrii num. 24. Torna al testo ↑

b. Dacianum non tantum in Hispaniis Galliisque, sed etiam in Oriente sæviisse in Christianos, nec Acta martyrii antiqua, quæ supra edidimus, nec alii vetusti scriptores tradunt. Torna al testo ↑

c. Caprasium, Primum et Felicianum E probabilius non eodem die cum S. Fide passos fuisse, in Commentario num. 21 et 22 docuimus, quos proin adisis. Torna al testo ↑

d. Ita etiam testatur anonymus, S. Dulcidio coævus, cujus verba dedimus in Commentario num. 31. Torna al testo ↑

e. Vide Annotata ad Translationem, metrice conscriptam, lit. c. Torna al testo ↑

f. Consule Commentarium num. 33 et seq. Torna al testo ↑

g. Vide dicta in Commentario loco mox citato. Torna al testo ↑

h. Adi Annotata ad Translationem metrice conscriptam lit.66f. Torna al testo ↑

i. Garumna est Galliæ fluvius, de quo et infra. De situ Aginni vide Annotata pag. 289 lit. d. Torna al testo ↑

k. Galliam olim in partes tres divisam fuisse, scribit etiam C. Julius Cæsar Commentariorum de Bello Gallico lib. 1, ita inquiens: Gallia est omnis divisa in partes tres, quarum unam incolunt Belgæ, aliam Aquitani, tertiam, qui ipsorum lingua Celtæ, nostra Galli appellantur. Hi omnes lingua, institutis, legibus inter se differunt. Gallos ab Aquitanis Garumna flumen, a Belgis Matrona et Sequana dividit. F Et post nonnulla subdit: Aquitania a Garumna flumine ad Pyrenæos montes, et eam partem Oceani, quæ ad Hispaniam pertinet, spectat inter Occasum solis et Septentriones. Verum fallitur anonymus noster, dum Aquitanicam ad differentiam duarum Galliam Comatam tunc dictam fuisse innuit; id enim nomen toti Galliæ, quæ Romanis transalpina erat, commune fuit, uti apud Bouquetum tom. 1 variis locis videre est. Porro Aquitaniam tempore Julii Cæsaris Inferiorem Galliam vocatam fuisse, nuspiam invenio. Torna al testo ↑

l. Conchense monasterium situm quidem est in Aquitania, at in ea, quæ Prima vocatur; Aginnum vero, ut ante dictum fuit, situm est in Aquitania Secunda. Ceterum Conchensem locum in quibusdam convallibus situm esse, anonymus tradit; cum tamen mappa geographica provinciæ ecclesiasticæ Albiensis tom. 1 Galliæ Christianæ auctæ Conchense cœnobium colli impositum exhibet. Fortassis uterque auctor ita conciliandus est, ut, habita altiorum montium, quibus Conchæ /297a/ A cinguntur, ratione, in convallibus sitæ, seu, ut Hermoldus Nigellus scribit, valle sedere magna dicantur, cum tamen cœnobium in loci editi declivitate exstructum sit, cujus radices rivulus Dordunus subluit, et eo forte sensu alter anonymus utitur voce suspendio, quo et nunc adhibetur vox Gallica pente. Torna al testo ↑

m. Vide Annotata pag. 293 lit. o. Torna al testo ↑

n. Vide rursus Annotata pag. 293 lit. o et lit. q. Torna al testo ↑

o. Nihil hic de admonitione Conchensibus in somnis facta, de qua alter anonymus num. 4. Torna al testo ↑

p. Consule rursus Annotata pag. 293 lit. s. Torna al testo ↑

q. Universim ecclesiæ Monasteria olim dictæ, eæque præsertim, quarum presbyteri communi utebantur domicilio, uti a clericis hujus ecclesiæ fiebat. Torna al testo ↑

r. Thesaurum neutro genere usurpant etiam Alcuinus Epist. 49 et Poëmate 105, Folcardus lib. 1 Miracul. S. Bertini cap. 8, et alii scriptores ævi medii, inquit Cangius in Lexico. Torna al testo ↑

s. Vide Annotata pag. 293 lit. t. Torna al testo ↑

t. Polyandrum seu Polyandrium, Latine cœmeterium seu tumulum mortuorum sonat. At interdum et sæpius apud ævi inferioris scriptores (uti hoc loco) sumitur pro monumento aut sepulcro unius hominis; B ita Cangius in Lexico, apud quem plura vide. Torna al testo ↑