Acta Sanctorum

Parisii et Romæ 1868

Dies Sexta Octobris

/289b/

Translatio metrica
S. Fidis virg. et mart.
ad monasterium Conchacense,

Auctore anonymoa
Ex veteribus Mss.

Ad inventas S. Fidis reliquias Post revelatum corporis

Thesaurum Fidis martyrisb,

Virgo sacra prodigiis

/290a/ A Cœpit clarere plurimis.

Sub ejus quidem nomine

Ecclesiam mirifice

Dulcidius erexerat,

Qui præsul urbis aderatc.

Iste diu absconditas

Invenerat reliquias

Fidis, præclaræ martyrisd,

Una cum suis sociis.

et a S. Dulcidio honorifice conditas, miraculisque claras, 2 Quas intra urbis mœnia

In majori ecclesia,

Quæ capitalis erat,

Decenter composuerat.

Solius autem Virginis

Corpus seorsum condidit

In quodam ædificio,

Constructo in suburbioe.

Illo in loco Domiuus

Tribuebat petentibus,

Quæ erant necessaria,

Per ejus patrocinia.

B Ægris namque remedium,

Mutis linguæ officium,

Cæsis sc. Cæcis Cæsis præstabat lumina,

Functis sc. Defunctis Functis vitæ spiramina.

Infirmi, prout cuique

Opus erat juvamine,

Convalescebant protinus

Sanctæ Fidis virtutibus f.

Nullus orans corde tenus

Revertebatur vacuus,

Sed impetrabat facile,

Quot erat illi utile.

magni concursus, et hinc urbis Aginnensis gloria. 3 Ex tota Aquitaniag

Ad tanta mirabilia,

Quæ fiebant quotidie,

Plebs cœperat confluere.

Tantus fragor de Virginis

Intonabat miraculis

Per partes quoque Galliæ

Et per oras Hispaniæh.

Urbs ipsa Agennensiumi

Condecorata plurimum,

Inter urbes finitimas

Caput suum extuleratk,

Nam exaltata splendide

Horum signorum munere,

Per multa terræ spatia

Fulgebat celeberrima.

C Sed quantum crevit altior,

mœstior sc. mæstior Dejecit vultum mœstior,

Remansit atque vidua

Tanta orbata glorial

Conchacensis monasterii situs et exordia 4 Nam Conchacenses monachi,

In somnis sæpe monitim,

De transferenda Virgine

Loquebantur creberrime.

Est istud monasterium

Inter prærupta montium

Consistens in suspendio,

Quod respicit Septentrion.

Sed quando huc pervenimus,

Placet nobis expressius

A primo quidem tempore

Loci situm exponere.

Istic quædam ecclesia

Primum fundata fuerat,

Quam devastavit funditus

Saracenorum impetuso.

Sed, evoluto tempore,

Illic vir, Dado nominep,

Præclarus ipse moribus,

/290b/ D Vivebat solitarius.

ejusdem restauratio per Ludovicum Pium 5 Hujus precatu Carolus

Magnus rex est submonitus,

Ut Conchas monasterium

Repararet potissimum.

Cujus rex favens precibus,

Præcepit diligentius

Natum suum summopere

Hoc Ludovicum facere.

Tunc Ludovicus maxime

Cœpit curam impendere

Ad restauranda omnia,

Quæ ibi erant perdita.

Sic regum juvaminibus

Jam reparatum funditus,

Id cœpit monasterium

haberi præclarissimumq.

Conchacenses, moti desiderio acquirendi S. Fidis reliquias 6 Istius loci incolæ,

Ut dictum est sæpissime,

Admirabantur talia

Sanctie Fidis magnalia.

E Cœperunt ergo dicere,

Sese beatos affore,

Si hujus almæ Martyris

Ditarentur reliquiis.

Omnes ergo egregio

Succensi desiderio,

Artificantur provider,

Quod mens tractabat cupide.

Inter quos quidam aderat,

Qui Ariviscuss fuerat

Vocatus, honestissime

Res cunctas cautus agere;

Is rerum secularium

Procurare officium

Sciebat solertissime

Absque reatu Regulæ.

Cumque, peracto subito

Conchacenses colloquio,

Exploratorem propere

Statuerent huc mittere,

Agennum ut accederet,

Et, si qua sors permitteret,

Quibuscumque ingeniis

Transferret glebam Virginis.

Ariviscum mittunt Aginnum, 7 Tali fretus consilio,

Cum quodam pergens socio,

Viam constanter partium

Tenebant Agennensium;

F Spemque habens haud dubiam,

Pervenit ad ecclesiam,

Ubi Fidis sanctissimum

Corpus erat repositum.

Tunc stationem equidem

Finxit ibi diutinam,

Se gerens honestissime

Totius vitæ ordine.

Quid verbis opus amplius?

Cunctis factus notissimus

Fuit in brevi tempore

Et patria et nomine

Intentus sanctimoniæ,

Receptus libentissime

Est fratrum in consortio

Parvo dierum spatio.

Sub diligenti specie

Religionis splendidæ

Severum gestans animum,

Jussis parebat omnium.

qui ibi custos ecclesiæ constitutus, 8 Et dum, quæ illi omnia

Erant injuncta, munia

Fideliter excoluit,

/291a/ A Fidem sibi adhibuit.

Inde post pauco tempore

Cunctarum est ecclesiæ

Rerum ei custodia,

Tamquam fideli, credita.

Placebat simul omnibus,

Ibidem habitantibus,

Hujusmodi offcium

Illi esse impositum.

Sed Ariviscus providus,

Desidiæ non deditus,

Explorabat et temporum

Vices, et rei aditum.

Nec ob quam causam venerat,

Oblivioni dederat,

Manens licet cum fratribus

Decem annorum cursibus.

Sed tanta exspectatio,

Nullo confusa tædio,

Ad tempus sibi licitum

Talem invenit exitum.

tandem furtim aufert corpus S. Fidis 9 Dum die Theophaniæt,

Missæ peracto ordine,

Divinum post Officium

Venitur ad convivium.

B Tunc Ariviscus deerat,

Cunctos namque rogaverat,

Curaret hora prandii

Res sui monasterii.

Cum pranderent alacriter,

Custos ipse suaviter

Ad tumbam sanctæ Martyris

Suspensis it vestigiis.

Et quia opertorium

Erat signatum nimium,

Sigillis strictum ferreis,

Sursum nequivit erigi.

Quare, si fas est dicere,

Omni studens versutiæ,

Tumbæ pedes marmoreæ

Ausus fuit collidere.

Patefacto foramine,

Collectum corpus propere,

Inde totum extrahitur,

Et in pera reconditur.

Confecto hoc negotio,

Facto noctis silentio,

C Ariviscus suburbium

Reliquit Agennensiumu.

et cum eo fugam arripit, jacturam misere deflentibus Aginnensibus, 10 Transactis vero tenebris,

Cunctis a somno excitis,

Cum crastina lux splenduit,

Custos nusquam comparuit.

Huc atque illuc cursitant,

Sese illusos cogitant,

Inuquiruntque per omnia,

* al. Quid Qui * absit de ecclesia.

Ad sepulchrum marmoreum

Stupentes jam perveniunt,

Quod vident Fidis martyris

Vacuatum reliquiis.

* al. Postquam vero quid accidit, Quod postquam qui acciderit *.

Satis compertum sonuit,

Nullum solamen miseris,

Modus nec erat lacrymis.

Nec minor fit commotio,

Mixto clamore vario,

Quam si a sævis hostibus

Urbs periisset funditus.

quorum aliqui fugientem insequuntur, sed via contraria, 11 Capto tandem consilio,

Clerus cum omni populo

/291b/ D * al. Proposuerunt Constituerunt * insequi

Terga prædonis rapidi.

Persequutores siquidem,

Conchas quæ ducit semitam,

Putantes sequi, per viam

Perervenerunt Wasconiamx.

* al. protinusSed cognoscentes primitus *,

Se deviasse longius,

Domum reverti properant,

Seque errasse nunciant.

et tandem aliis recta insecuti, ad præsentem non agnoscentes, 12 Recentiores denique

Recto missi sunt tramite,

Cum equis velocissimis,

Nullis frustrati deviis,

Ab his cujusdam itaque

Orto diei jubare,

Usque ad locum curritur,

Qui nunc Albencay dicitur.

Ibi sub quadam arbore,

Quem quærebant, quiescere

Vident defessum penitus,

Sed non est illis coguitus.

Nec, quem per annos noverant,

Recognovisse poterant

E Veri vultus notamine

Neque similitudine.

Tantum illum interrogant,

An pertransisse quempiam

Vidisset tali specie,

Qualem se dicunt quærere.

Ille respondit equidem,

Prorsus vidisse neminem

Transisse illo tramite,

Postquam sedit sub arbore.

Aginnum, re infecta, revertuntur. 13 Relicto eo, milites,

Nullius voti compotes,

Ad urbem Conchacensiumz

Nil respirantes transeunt.

Sed postquam desiderii

In urbe illa proprii

Signa nulla percipiunt,

Agennum iterum redeunt.

Pro certo Agennensibus,

Omnino desperantibus,

Decreverunt obtegere

Hunc casum contumeliæ.

F Sed illis contristantibus

Ariviscus promptissimus,

Evadens manus hostium,

Lætus venit Figiacumaa,

Quem locum procul dubio

Coucbarum sub dominio

Pipinus rex qui fuerat,

Olim construi jusseratbb.

cœcus, divinitus pæmonitus, visus donatur. 14 Illo in loco tunc erat

Quidam, qui cæcus manserat,

Qui tunc recepit lumina

Per sanctæ Fidis merita.

Hic diu exspectaverat,

Quod in somnis didicerat,

Se in translatu Virginis

Laturum dona luminis.

Ergo dum vector corporis

Transiret Fidis martyris,

Exhortatus divinitus,

Forte adveuit obvius.

Procedens peram tetigit,

Tangensque visum recipit,

Videns laudare incipit,

Fama passim personuit.

* an martyre? Fidis mater * quamplurima

/292a/ A Tunc fecit mirabilia,

Quæ modo prætermisimus,

Ad alia nunc tendimus.

Conchas deferuntur reliquiæ xiv Januarii, regnante quodam Carolo Minore. 15 Nil Ariviscus remorans

Cœptum iter accelerans

Prope sua confiniacc

Jam defixit vestigia.

Cui turba Conchacensium,

Dei laudes sonantium,

Pro tanta illi gloria

Gaudens processit obvia.

Acceptisque reliquiis,

Divinis cum obsequiis,

Ut digmum erat facere,

Curarunt has reponeredd.

Tunc in Francorum partibus

Regnabat Minor Carolus,

Quem post Frauci de solio

Deposuerunt regioee.

Facta est hrec translatio.

Beatæ Fidis martyris

B In die nonodecimo

* l. Kalendas Februarias Kalendis Februariis * ff.

Hinc apud Conchas agitur

Hic dies celeberrimus,

In quo Christo sit gloria

Per infinita secula.

Annotata.

a Cum auctor anonymus, qui rhythmicos hosce versus de translatione corporis S. Fidis conscripsit, altero, de quo num. 34 el 35 in Commentario disseruimus, antiquior nobis videatur, lucubrationem ejus hic ante alterius Opus edendam censuimus. Porro hujuscemodi cersus jam tum a seculo ix compositos curiosus lector videre potest apud Muratorium tom. 3 Antiquitatum col. 693 et seq., ac tom. 7 Scriptorum Rerum Gallicarum pag. 306. Torna al testo ↑

b De epocha inventi translatique a S. Dulcidio corporis S. Fidis, deque hanc consecidis miraculis consule Commentarium nostrum num. 27 et 5 sequentibus. Torna al testo ↑

c S. Dulcidius, Aginnensis episcopus, probabilius sedit ineunte seculo v, uti in Commentario num. 27 et seqq. docuimus; colitur autem die xvi Octobris. C Vide, quæ de eo ad hunc diem vi dicta sunt in Prætermissis. Torna al testo ↑

d Consonant hæc anonymi, S. Dulcidio, uti a num. 26 ostendimus, coævi, disertis verbis, quæ habes in Commentario num. 32. Torna al testo ↑

e Tam S. Fidis, quam Sociorum martyrum reliquiæ in majori Aginnensi ecclesia in lucem elatæ decenterque a S. Dulcidio compositæ fuerunt; verum, uti et mox subdit auctor rhythmicus, non in eadem ecclesia, sed in suburbana, de qua in Commentario num. 33 et seq. egimus, sanctæ Martyris nostræ corpus honorifico mausoleo conditum ab eo fuit. Torna al testo ↑

f Ita etiam testatur auctor, S. Dulcidio synchronus, cujus narrationem dedimus in Commentario num. 32, scribens, SS. Fidis Sociorumque ejus meritis ad salutem omnium innumera cælitus patrari miracula. Torna al testo ↑

g Aquitaniam sæpe a Gallia disertis verbis distinctam reperias apud priscos auctores, inquit Hadrianus Valesius in Notitia Galliarum, quod et ex anonymo nostro patet, qui eam a Galliæ partibus mox distinguit. Multa erudite de Aquitania disserit laudatus Valesius, ex quo hæc saltem describere visum est. Et primo quidem, /292b/ D inquit pag. 33, una et simplex fuit Aquitania inter Pyrenæum et Garumnam ac Oceanum, qualis a Julio Cæsare describitur: deinde etiam diu post prolatos ab Augusto ejus terminos usque ad Ligerim, una esse perseveravit provincia Aquitania... Postea Constantini Maximi ordinatione, ut puto, ex una provincia duæ factæ, Aquitania altera, altera a Novem populis Novempopulana dicta...... Demum, remanentibus Novempopulis, Aquitania bifariam divisa est in Aquitanicam primam et Aquitanicam secundam: provinciæ Aquitaniciæ primæ metropolis facta Bourges, Bordeaux Biturigæ, secundæ Burdigala. Unde Rufus Festus in Breviario Rerum gestarum populi Romani et veteres Notitiæ provinciarum Galliæ tres provincias Aquitanis attribuunt, Aquitaniam primam, Aquitaniam secundam et Novempopulanam: quas tres provincias ab Augusto constitutas esse, falso Josephus Scaliger affirmat. Torna al testo ↑

h Notissimæ sunt hæ Europæ regiones. Torna al testo ↑

i E Ab hoc versu incipit rhythmicse hujus lucubrationis caput secundum, et tota hæc dividitur in capita quinque. Torna al testo ↑

k Vide, quæ de Aginnensi urbe diximus in Annotatis ad Acta martyrii S. Fidis lit. d Torna al testo ↑

l In hanc rem lubet transcribere, quæ Dionysius Sammarthanus tom. 2 Galliæ Christianæ auctæ col. 896 Bernardi, Andegavensis scholæ magistri, in Commentario a num. 88 ssepe laudati, verba esse affirmat. Urbs Aginnum, inquit, super omnes urbes Aquitaniæ multis olim Sanctorum patrociniis illustris emicuit, quibus pene omnibus temporum processu, ignoto, quo nescio, suo peccato, viduata remansit, partim vi, partim furto sublatis. Invenies, Aquitaniæ viator, quod ipse experimento comperi, diversis in locis, qui tibi dicant: hoc est corpus illius martyris ab Aginno translatum; hic illius virginis vel confessoris, vel tanta portio illius Sancti, quorum unus Phœbadius habetur Petragoras allatus. Torna al testo ↑

m Fieri quidem potuit, ut de transferendis ad cœnobium suum nonnullis S. Fidis reliquiis Conchenses aliqui divinitus moniti fuerint; at certe a Deo non fuit fraudulentus ille modus, quo sanctæ Martyris corpus Aginno Conchas delatum fuit, uti infra narrabitur. Ceterum Sanctorum reliquias furto auferre, F non nefas, sed pium opus, tunc temporis monachi quidam, at plus æquo simpliciores, sibi in animum inducebant. Torna al testo ↑

n Conchense monasterium situm est in diœcesi Rhutenensi inter fluvios Oltum et Avarionem, distatque Segoduno seu urbe Rhutena sex fere leucis Galliæ communibus Septentrionem versus; rivulus, cui in diplomate Ludovici Pii tom. I Gal. Christ. auctæ col. 236 Dorduni, vulgo Dordogne, nomen est, montis seu collis, cujus clivo ad Septentrionem Conchense monasterium impositum est, radices alluit, uti in Tabula Geographica Albiensis provinciæ ecclesiasticæ eodem tom. I Galliæ Christianæ auctæ ante pag. I videre licet. Teste Cointio in Annal. Ecclesiast. Franc. ad annum 812, num. 33, in plerisque chartis, ad Conchense monasterium spectantibus, commendatur locus ille sacer sanctæ Dei ecclesiæ, qui est situs in pago Ruthenico, in vicaria Farracense, super alveum Dordonis, fundatus in honore Domini nostri Jesu Christi, seu sanctæ Mariæ Virginis, et sancti Petri, principis Apostolorum nec non et clavigeri, ubi sanctus Vincentius et sancta Fides consistunt, nempe, postquam anno 886 vel 887 Arinisdus mo- /293a/ A nachus S. Fidis corpus eo attulisset, de quo vide, quæ diximus in Comm. a num. 45 et infra litt. ee. Torna al testo ↑

o De Conchensis cœnobii exordiis hæc tom. I Galliæ Christianæ auctæ col. 233 refert Dionysius Sammarthanus: Hujus monasterii exordia, si ejus Chronico fas est credere, referenda sunt saltem ad annum ccclxxi, quo mille monachi ab idolorum cultoribus, vel potius ab Gothis Arianis, interfecti dicuntur. Tunc ex eodem Chronico destructum est monasterium; sed Chlodoveus Magnus pergens adversus Alaricum, Gothorum regem, illud restauravit et munivit; posteaque sub Regula S. Benedicti cœpit florere. Iterum tamen evertitur anno circiter dccxxx in Saracenorum incursione, qui et monachos occiderunt, et chartas omnes abstulerunt, aut consumpserunt flammis. Iterum vero e ruinis excitatur a Pipino rege, qui accersivit Dadonem, miræ sanctitatis virum. Hic monachorum congregationem apud Conchas instituit, quibus ex ærario regio necessaria suppeditabantur. Carolus Magnus multis donis et privilegiis Conchas ditavit, uti Ludovicus Pius, et Pipinus Aquitaniæ rex. Verum hæc omnia, quæ ex Conchensi Chronico hausta videntur, non æque certa habet laudatus Sammarthanus, B ut contra Conchense cænobium paulo ante Ludovicum Pium non restauratum, sed primum conditum fuisse, potius adstruat, atque ex præfati imperatoris diplomate probare nitatur. Fieri tamen potuit, ut ante Saracenorum irruptionem Conchense cœnobium exstiterit, eoque ab iis in una ex prioribus incursionibus funditus subruto, Christiani deinde, cum in devastata circumcirca regione adhuc aptior locus se non offerret, permodicum illic construxerint oratorium, uti Ludovici Pii diploma tradit, quod dein ab hoc principe, uti Ermoldus Nigellus, num. 38 in Commentario laudatus, scribit, in monasterium erectum fuit. Torna al testo ↑

p Dado vir religiosus, inquit citatus Sammarthanus col. 237, sanctitate conspicuus, propriis manibus locum, dictum Conchas, mundavit, stirpavitque, ut ibi contemplationi vacaret. Sed ad eum accessit Madraldus, et post ipsum plurimi, quos odor et fama sanctitatis attraxerat; utque paulatim congregatio crevit, ecclesiam ibidem in honore Domini et Salvatoris nostri Jesu Christi constituerunt. Tunc Dado, quietis et solitudinis studiosissimus, remotiorem locum, C qui dicitur Grandevabrum, petiit, designato prius Medraldo, qui ut abbas nascenti congregationi præesset. Torna al testo ↑

q Non habeo aliunde, quibus integram hanc anonymi narrationem confirmem. Id tamen ex diplomate Ludovici Pii, citata fol. 236 edito, indubium est, Conchense cœnobium multis bonis ab eo auctum et in tutelam ejus receptum fuisse. Porro desinit hic in apographo nostro capud 2dum. Torna al testo ↑

r Vide Annotata hic lit. m. Torna al testo ↑

s Varie hoc nomen scriptum invenitur. Alibi Aronisdus, alibi Arinisdus vocatur. Consule, quæ de callidissimo hoc viro, deque patrato ab eo furto diximus in Commentario num. 38. Torna al testo ↑

t Theophaniæ dies, idem qui Epiphaniæ, celebraturque die vi Januarii. Varia de hoc festo fuse juxta ac erudite disputata vide apud Benedictum PP. XIV lib. de D. N. Jesu Christi Matrisque ejus festis parte 1, num. 26 et seqq. Torna al testo ↑

u Sitam in suburbio Aginnensi fuisse S. Fidis ecclesiam, docuimus etiam in Commentario num. 33 et seq. Ceterum in apographo nostro hic clauditur metricæ hujus lucubrationis caput tertium. Torna al testo ↑

/293b/ [D]

x Wasconia, seu potius Vasconia, sic dicta est a Vasconibus, Hispaniæ populis, trans Pyrenseos antea degentibus, qui a regibus Visigothorum bellis exagitati, quod impetrata facere, situ locorum confisi, nolebant, crebro sese effudere in Norempopulanum et, occasione bellorum civilium inter Francos usi, paulatim ibi sedem cepere, totamque tandem obtinuere, uti scribit Hadrianus Valesius in Notitia Galliarum pag. 381. Est autem Vasconia sita inter Oceanum Aquitanicum, Garumnam fluvium et Pyrenæos montes, uti apud Baudrandum aliosque videre licet. Oportet itaque, ut, qui Arinisdum insequi in mandatis habebant, mente capti fuerint, dum Garumnam fluvium transierunt, itaque in Vasconiam properarunt; dum oppositæ viæ, quæ per Cadurcos Conchas ducit, insistere debuissent. Id nutu Dei factum fuisse, scribit alter anonymus Translationis auctor, penes quem fides sit. Torna al testo ↑

y Albencam, scu Gallice l’Albenque, vicum medio itinere inter Aginnum et Conchas situm, reperio in mappa geographica Aquitaniæ apud Blaevium, utrimque distantem quindecim fere leucis Gallicis, estque, ni fallor, locus, qui ab anonymo nostro indicatur, et ubi sub arbore sedens Arinisdus defessus, ob Aginnensibus, seu quod alienam vestem induisset, E seu quod ab iis interrogatus, statim, ne agnosceretur, vultum ad terram convertisset, minime agnitus fuit. Torna al testo ↑

z Discrepare hic videtur anonymus metricus ab altero. Hic Aginnenses equites Cadurcum urbem, noster Conchas properasse scribit, ut, si eo delatum jam fuisset S. Fidis corpus, illud vendicarent: verum utroque eos divertisse, facile intellectu est; primo quidem Cadurcum, ac dein, cum nullo hic quæsiti pignoris indicia invenirent, Conchas sese contulerint, unde, re infecta, Aginnum repetierunt. Torna al testo ↑

aa Figiacum, quo Arinisdus se statim contulit, quandoque Fiacum dictum, est monasterium Ordinis S. Benedicti antiquum et illustre in diœcesi et pago Caturcensi ad Sellam amnem, qui influit in Olitim (le Lot) non lunge a Divona Cadurcorum, situmque est versus Orientem; ubi propter celebre boc cœnobium populorum frequentia condendæ urbis non ignobilis occasionem præbuit. Ita tom. I Galliæ Christianæ auctæ col. 171. An vero a Pipino Seniore, patre Caroli Magni, F an contra a Pipino Juniore, Aquitaniæ rege, conditum fuerit, hujus loci non est definire. Torna al testo ↑

bb Figiacenses, qui se dicunt fundatos a Pipino Seniore, negant, se Conchensibus ab exordio fuisse subjectos, inquit Sammarthanus laudatus tom. I Galliæ Christ. auctæ col 235. Contra Conchenses, jactatum a Figiacensibus privilegium Pipini, quo Figiaco cœniobium Conchense tamquam membrum suo capiti unitur et subjicitur, ... adulterinum putant, contenduntque, Figiacum a Pipino, rege Aquitaniæ, fundatum fuisse, ut perpetuo sub abbatis Conchensis jure permaneret; ideoque illud voluit appellari novas Conchas. Ita rursus landatus Sammarthanus col. 238, qui in Instrumentis Rhutenensis ecclesiæ pag. 52, col. 2 chartam exhibet, qua Conchensium de hac re opinio nostrique anonymi assertio non parum stabiliuntur. Plura tle his vide laudato tom. Galliæ Christianæ et tom. 2 Annal. Bened. a pag. 401. Porro in apographo nostro desinit hic caput iv. Torna al testo ↑

cc Cum Figiacum novem circiter leucis communibus Gallicis a Conchensi cœnobio distet, po- /294a/ A tuit inde Arinisdus uno die Conchas pervenire, una cum ablato S. Fidis corpore. Torna al testo ↑

dd Vide, quæ ea de re in Commentario diximus num. 39 et 46. Torna al testo ↑

ee De tempore hujus Translationis, deque hoc Carolo Minore vide disputata a num. 40. Ceterum non est, quod contra fixam a nobis hujus translationis epocham objiciantur verba Mabillonii tom. 2 Annal. Benedict. pag. 401, ubi cum dixisset, Conchense monasterium exstitisse anno vigesimo primo Ludocici, tum Aquitanorurn regis, id est, anno octingentesimo primo, mox subdit: In plerisque chartis ejus loci, quas Cointius vidit, situs dicitur in pago Rhutenico... fundatus in honore Domini nostri Jesu Christi et sanctæ Mariæ Virginis, ac sancti Petri, Apostolorum principis, ubi sanctus Vincentius, martyr Aginnensis, et sancta Fides requiescunt, unde monasterium S. Fidis non raro appellatur. Etenim, tametsi verissimumsit, post translatas ad Conchense cœnobium S. Fidis reliquias, illud passim sub nomine S. Fidis venisse, nusquam tamen seu Cointius, seu Mabillonius chartam aliquam produxit, ex qua liqueat, B ante annum Christi 886 vel 887 hoc ei nomen fuisse inditum. Torna al testo ↑

ff Consule Commentarium num. 39 et 46. Torna al testo ↑