Liber Miraculorum
Sancte Fidis
ed. Bouillet 1897

Liber I

[20 vo]

/16/ Francese →

[II]

De Gerberto simile miraculum. Cap. II.

Et quia Dei bonitas recta desideria perficit, votaque fidelium semper accumulat: acumulat S. accumulat, evenit, divina dispouente providentia, ut quod in uno dudum videndi cupidus expetieram, nunc quoque idem incredibile dictu etiam preter spem in duobus videam. Video, inquam, Gerbertum paris miraculi novitate mutilata ora reformatum, cujus mentionem si in precedenti epistola non fecerim, nullum scrupulo pungat; nam cum de Vuitberto, mihi nominatim quęsito, primum dictarem, neque prorsus ullo modo, donec exoccupatus essem ex uno, miraculum aliud audire decrevissem, accidit, uti in clausula jam pene exacti miraculi ignotum inopinatumque michi offerrent et hunc Gerbertum. Scilicet ille prior multo cęlebriore fama divulgatus habetur, utpote transmissis jam circiter sex lustris, ex quo sibi juveni res hujusmodi acciderit. Alter vero, de quo nunc sermonem pre manibus habemus, non plus triennio sibi preterisse asseruit.

Hujus rei veritatem quot argumentis sollicitus indagaverim, tediosum nimis est revolvere; nam preter testimonium illorum qui michi parati vel super sanctę Martyris pignera jurare, vel judicium ignitum gerere assistunt, videas adhuc antiquas stigmatum cicatrices, sciseque cutis circa oculos deformitatem horrere: scilicet et res obscuro noctis initio gesta fuerat, et ipse caput improborum manibus subducens, hac illacque agitabat. Unde illę plage, quas tunc ante oculorum effossionem suscepit, predictorum [21 ro] testium dictis fidem dant nunc ampliorem. Nulli ergo de veritate ambigendum, nec existimet quis inexquisita narrare me, sive de corde meo quicquam falsi excogitare nec fantasticum spiritum imitari, ubi Deus debet nominari. Alioquin satius michi /17/ esset omnino silere, quam verhum Dei fallacia adulterare. Quod autem proposui, hujusmodi est.

Eratm quidem Vuigon in pago Aniciensium, regens castrum vocabulo Calmilliacum1, vir inhumanissimus, ingenioque ferocissimo. Hic cum aliquando consuetę crudelitatis tirannide tres viros de terra Sanctę Marię Aniciensis ecclesię indigna captione teneret, neque eos jam, nisi suspendio inde evasuros, obnixe protervo dejeraret juramento, vel potius, ut rei mox docebit exitus, pejeraret, accidit ut quidam Gerbertus, pro ordine suo haut obscura opinione, ante nervum, quo pedibus tenebantur, pertransiret solus. Quem quia virum misericordię noverant, utpote qui jam aliquot hujusmodi ob solius Dei amorem propriis pecuniis redimisset, una voce exclamantes efflagitant, uti pro amore Christi sanctęque ejusdem genitricis Marię unaque sanctę Fidis martiris sibi quantocius, ne perirent, si qua posset, subveniret. Is autem jam tunc anno transacto, dum per pagum Retonicum in expeditione pergeret, per sanctam Fidem, non quidem orationis causa, sed ut Vuitbertum illuminatum videret, diverticulum fecerat, cujus opinione jam a multo tempore audita, non tamen ipsum eatenus vidisset, eumque nummis, ut possibilitas arrisit, donaverat.

Itaque deinceps sanctam Fidem intra viscera amoris super omnes sanctos speciali amore coluit. Unde, his ad se tam anxie clamantibus sanctęque Fidis mentionem facientibus, non potuit pati, etiam pro permutatione vitę, quin eis, quantum posset, suceurreret, tantus melliflui nominis /18/ affectus intra cordis ejus subiit penetralia, nam statim totus commotus pietatis visceribus lacrimisque ora madidus, quod potuit festinans, pares cultellos quęsivit acutissimos, eisque birro occultatos attulit, datis etiam funibus murali altitudine coherentibus, ea lege beneficia cohercens, ne se, si rursus caperentur, confitentes perderent. At hi continuo, morę impatientes, antequam furti amica nox incumberet, intempestive maturantes, [21º] preciso nervo, incautius capitis fugam corripiunt, sed rursus inimica luce manifestati captique, cum quis eorum esset libertatis auctor districtius inquireretur, Gerbertus fit manifestus. Itaque, ut meo more loquar, in bono scelere deprehensus, etiam futurus castelli deditor ab impio domino arguitur. Quid plura? Nec passus ipse crastinum diem exspectare, in ipso diei noctisque confinio minaciter inexorabiliterque ejus oculos violentissima evulsione excidi jubet. Nec mora, vallatus ab invitis commilitonibus, solotenusque precipitatus, diu renitens, ut erat prestantissimis viribus, caputque viriliter detorquens, cum multa tandem difficultate multaturo oculis. In qua reluctatione tanta sibi nutantibus digitis circa oculos inflicta sunt vulnera, ut hoc solo testimonio quis contentus facilem prebeat fidem.

Porro autem hi qui in captionem redacti fuerant, nullam sui Dei gratia detrimenti experti sunt jacturam, quod ita bene sibi accidisse per merita sanctę Fidis nolite ambigere. In illa hora, ille miser propriam vitam omnino exosus adit rus, lac caprinum bibiturus. Fertur enim quod si quis recenti plaga affectus sumpserit, ilico morte resolvetur. Quod dare cum nullus ei presumeret, et idcirco ut fame deficiens periret, octo continuis diebus noctibuscpie alio etiam cibo jejunus pernoctaret, novissima noctium velut in extasi sui paulo oblitus, cernit ac si decennem apparere virginem, aspectu jocundo indicibiliterque venusto, in vestitu deaurato atque inestimabilis artificii varietate circumdato. Quę propius illum intuita, extinctę fronti oculos infigere visa est dextra, manu sinistra cervicibus supposita. Ille /19/ continuo somno excitus, prepropero saltu de lecto exiliens, nititur ad sacra vestigia presentialiter procidere. Qua evanescente minimeque inventa, se miserum protestatus, ingenti clamore totum opplet diversorium. Experrectis ergo duobus suis servitoribus, et quidnam sibi vellet hujiuscemodi quęrimonia percontantibus, indicat se herilem virginis formam vidisse, eamque sibi oculos reformasse, seque ob hoc Conchas extimplo profectum iri. Ipsi vero in cachinnum subito elati, senioris conceptionem summę stulticię deputant, qui more illuminati Vuitberti se quoque aestimet illuminandum. Ille tamen, crastino exurgens: exsurgens corr. exurgens diluculo, ita totius [22 ro] mesticię pulsata nebula, hilaris factus est gaudensque, ut facile hunc divinitus relevatum adverteres, statimque poscens cibum recreatus est.

Post dies autem non multos, hujus apparitionis haut immemor, ad sacrum Conchacensis cęnobii monasterium se duci precepit. At vero, ut dictum est, servitores incepta senioris deliramento deputantes, vel potius dedignati, jussa cęci habentes neglectui, ita demum ab illo discedunt, ut qui, fugiente fortuna, cadit. Verum itaque est quod adversa fortuna falsos amicorum vultus detegit. Ille tamen nequaquam de Dei misericordia diffidens, quorundam amicorum sustentatus adminiculo, optatum iter exequitur. Perveniensque ad monasterium, Omnipotentis ibidem invocat adjutorium, atque reversus in hospicium, cępit jam aliquantum videre. Ille vero sentiens miraculum, cum se indiscrete de Dei munere jactat, tenebris denuo involvitur, nondum prandio peracto. Post hęc aliquot diebus orationi vacans, sanctę Fidis benignissima interventione visumque oculosque integratus, pristinum oris decus perfectissime meruit recipere. Qui deinceps iterum iterumque ad pristinam milicię vitam redire summo enitens conamine, divinitus statim impediebatur.

Postremo cum ab inclita Teotberga Poncii comitis conjuge1, /20/ sibi aliquando persuasum fuisset, ne quando si salvus vellet fieri, sanctam Fidem desereretp ejusque servitutis jugum detrectaret, cum sit manifestum, inquit, sanctam Fidem in te non ad hoc tantum peregisse miraculum, ut inter mundane milicię fluctus item periclitaturus redeas, sed ut ei perpetua familiaritate adherens, ad perpetuę glorię portum salvandus emergas, nequaquam ultra rebellis extitit, nec divinę voluntati contraire inceptavit, a sapiente matrona vehementer increpatus salubriterque edifîcatus. Quamobrem Deo sancteque ejus nunc in eodem loco devotissimo famulatur obsequio, monachorum prebenda contentus, pro modulo ac tempore nostro vir compositis moribus ac sincerę conversationis. Unde hactenus illo seniores loci bene usi sunt, quos per omnia obsequens nimio amoris colit affectu. Cerneres inter antiquas stigmatum cicatrices pupillarum micare gemmas, inque prioris nature modum restitutos contra naturam oculos non vitreos sed carneos [22 vo] resplendere. Verum tamen ne insolentia vel malesuado propinquorum consilio, ut est humana fragilitas, aliquando forte corruptus, inter seculares reverti velit, oculorum sinister divina voluntate postea cepit defluere, fugato tantum lumine.

In quo, o sancta Fides, tuę bonitatis laudabilis apparet compassio, quę, quos in corpore sanas, eisdem in anima nichilominus mederi sollicita es, ideoque exteriorem corporis oculum lumini subducis, ut interior animę fiat lucidior. Hoc quoque, fideles, miraculum in tabulis cordis vestri exarate, sanctęque Fidis martiris merita laudate, atque bonorum operum exhibitione quantopere imitari satagite, ad sepulcrum ejus concurrite, salutemque animarum vestrarum fideliter postulate. Nam non latet humanę rationis /21/ intellectum, eam, quę salutis beneficium in inferiori hominis parte, id est in corpore, sic indulget copiose, copiosius etiam in excellentiore, id est in anima, si quis recte petit, largituram.

Torna su ↑

[Note a p. 16]

[II]. S. V. L. Torna al testo ↑

[Note a p. 17]

m. Ce qui suit se trouve dans S. V. M. L.Torna al testo ↑

n. Unigo V. Torna al testo ↑

1. Castrum Calmilliacum. Le Monastier, chef-lieu de canton, arrondt du Puy, Haute-Loire. Ce castrum comprenait, dans une même enceinte, un château, une église et un monastère; il en existe encore des restes. Le monastère fut fondé vers 680, par saint Calmin ou Calmilius, duc d’Auvergne, d’où son nom de Calmiliacum. A saint Eudes, premier abbé, succéda saint Théofrède, appelé vulgairement saint Chaffre, martyrisé par les Sarrazins en 732; dans la suite, le monastère fut plutôt connu sous le nom de Monasterium Sancti Theofredi, ou monastère de Saint-Chaffre. L’église abbatiale, dont les parties les plus anciennes datent du xie siècle, sert aujourd’hui d’église paroissiale. (Hist. du monastère, de la ville et des châteaux du Monastier, par l’abbé Th. de l’Herm, 1855. – Cf. Gallia christiana, II, col. 761.)Torna al testo ↑

[Note a p. 18]

o. mutilatur V.Torna al testo ↑

[Note a p. 19]

1. « Theotberga illa fuit Pontii, comitis Gobolitoni et Forensis, uxor, de qua Baluzius (Hist. domus Arvernicae, I, p. 43, 44; II, p. 49), ubi diploma /20/ anno Christi 1010 editum, aliaque dein, quæ ad Theodbergam et Pontium attinent, pro suo more ex documentis certis exhibet. De his videbis etiam tom. II Historiæ Occitaniæ, p. 145 et 146. » (Bolland, Act. SS., octob. III p. 308.) D’après de Barrau (Docum. hist. et généal., 1, p. 215) et de Gaujal Etudes histor. sur le Rouergue, I, p. 233), les vicomtes de Millau furent quelque temps vicomtes de Gévaudan. (Cf. Hist. de Languedoc, II, p. 134.)Torna al testo ↑

[Note a p. 20]

p. ne quando... desereret deest V.Torna al testo ↑