Liber Miraculorum
Sancte Fidis
ed. Bouillet 1897

Liber I

[37 vo]

/57/ Francese →

[XX]

De peregrina quę sanctę Fidi dedit anulum, ut a doloribus liberaretur.

Qua etiam occasione sancta Fides ab alia muliere anulum aureum extorserit, juvat et id propalare. Ea igitur, prohibente viro, ad sanctam Fidem devotissime venerat. Quę a monasterio exiens, regressaque in hospitium, tam repentinos dolores incurrit, erat enim vicina partui, ut pene exhalaret animam. Quid faceret misera, quando nec spem tempestive pariendi haberet, nec ad virum, si abortivum faceret, reverti tunc dopo auderet S. ha ? auderet. Tum mesta nimium et anxia, repetitis clamoribus sanctam Fidem interpellare cępit, ut sibi foret propitia. Ad extremum vero, cum doloribus nulla fieret remissio, a fidelibus bajulis in monasterium reportatur, ibique detractum de digito anulum Deo sanctęque ejus pro salute sua obtulit. Tam valida tamque efficax piissime martiris interventio dolenti muliercule ilico succurrit, ut in ipsa hora hilaris et sana, sicut heri et nudius tercius, propriis pedibus deambulans, ad hospicium reverteretur, et /58/ antequam partus qui instabat eam preocuparet, ad propria gaudens remearet.

Torna su ↑

[Nota a p. 57]

[XX]. S. Torna al testo ↑