Liber Miraculorum
Sancte Fidis
ed. Bouillet 1897

Liber I

[37 ro]

/55/ Francese →

[XIX]

De manicis aureis.

Jam vero quanta per sanctam Fidem hujusmodi miracula Dominus operari dignatus est, nemo potuit omnia retinere, neque ea quę retenta sunt nulli vacat scribere. Pauca tamen de his quę audivi prefatis volo subnectere, ita quidem ut /56/ nec nimio silentio taciturnus, nec nimia verbositate odiosus videar. Scio ante nos dictum: Omne rarum preciosum. Et ideo ad comprobationema reliquę universitatis scribo rara, ut sint preciosa. Indulgebit ergo Christus veniam, quod sciens pretereo plurima. Arsendis1, uxor Vuillelmi: Willelmi S. Vuillelmi Tholosani comitis, fratris illius Pontii qui ab Artaldo post hęc, privigno suo, dolo interfectus fuit, habebat armillas aureas, vel potius quod usque ad cubitum continuabantur manicas, mirifico opere gemmisque preciosis insignitas. Hęc, cum in suo nobili stratu aliquando sola accubuisset, videt per somnium ante se ac si speciosissimę puellę formam pertransire. Quam cum pre nimia miratur elegantia, tali rogatione aggreditur: Dic, inquiens, hera, quenam esse videris?

Sancta Fides humili respondit voce roganti:

Sancta Fides ego sum, noli dubitare, virago.

At illa contra admodum supplicans, ait: O sancta hera, ut quid ad peccatricem accedere es dignata? Tunc in eadem hora negotium adventus sui sancta Fides intimat perconctanti: Da michi, inquit, manicas aureas quas habes, pergensque ad Conchas, arę sancti Salvatoris superponito eas. Hęc enim est causa quamobrem tuam expetierim presentiam. Ad hęc prudens matrona, non tantum munus absque fenore passa abire, sic ait: O sancta hera, si per te Deus me mascula prole fecundari dederit, id libenti animo quod jubes exequar. Ad quam sancta Fides: Hoc omnipotens Creator, ait, pro famula sua facillime faciet, si quod postulo non negaveris. In crastinum mulier hoc responso sollicitata, perquirit studiosissime quo in pago vicus qui Conchę vocitatur situs /57/ sit. Nondum enim [37 vo] Conchacensium virtutum novitas, nisi raro, fines suos excesserat. Quo ab his qui noverantb comperto, ipsamet peregrini functa officio, aureos eo braciolos cum summa devotione detulit, Deoque ac sanctę ejus obtulit. Ibique venerabilis matrona aliquot Dominicę resurrectionis dies honorabiliter agens, suaque presentia sollempnitatem honorans, deinde ad propria rediit. Quę juxta divine visionis promissionem concepit, et peperit masculum. Rursusque gravida facta, enixa est alterum. Quorum nomina, primogeniti Raymundus: Raimundus S. Raymundus, secundi Hainricus. Hę postea manicę in opus tabulę fuerunt consumptę.

Torna su ↑

[Nota a p. 55]

[XIX]. S. B. A. M. – Cf. Hist. de Languedoc, II, p. 545. Torna al testo ↑

[Note a p. 56]

a. comparationem B. A. Torna al testo ↑

1. Guillaume Taillefer, comte de Toulouse, avait épousé Arsinde en premières noces, vers 975. « Nous avons lieu de croire, disent les historiens du Languedoc, que cette princesse étoit fille de Geoffroi Grisegonelle et sœur de Foulques Nerra, comtes d’Anjou, et, par conséquent, nièce d’Adélaïde, comtesse de Gévaudan, et de Gui, qui fut élu évêque du Puy vers l’an 975. » (Hist. de Languedoc, édit. de 1872, t. III, p. 175.) Toutefois, les nouveaux éditeurs de l’Histoire de Languedoc pensent que ces assertions ne reposent que sur des conjectures, et manquent d’autorité. Torna al testo ↑

[Nota a p. 57]

b. compererant B. Torna al testo ↑