Liber Miraculorum
Sancte Fidis
ed. Bouillet 1897

Liber I

[37 vo]

/58/ Francese →

[XXI]

De peregrino, qui votivum anulum permutare voluit.

Quidam juvenis, Arvernensis pagi indigena, nomine Vuillelmus, quadam necessitudine anxius intolerabilique sollicitudine plenus, anulum optimum, in quo preclara claudebatur hiaspis, sanctę Fidi voverat. Cui cum de eadem re plus spe evenisset [38 ro] prospere, cunctaque sibi ex sententia succederent, Conchas petiit, ex debito sollicitus voto. At cum ad sacram majestatem accessisset, protulit tres aureos atque obtulit, ratus votivum munus impari munere posse se redimere. Cum autem in revertendo jam ferme bis ternis elongaretur milibus, repentino gravatus somno humique prostratus obdormivit paululum. Mox evigilans, anulum quem in digito illuc usque attulerat, non videt. Tum socios districtius perscrutatus, minime repperit, intuitusque proprium sinum nichil videt. Rursus apposuit et zonam solvere, si forte per interiorem sinum vestis subter laberetur, et nichil est. Quid igitur faceret? Mestus et confusione plenus, retro acto jumento, celerrime ad sanctam regreditur, coramque imagine prostratus, lacrimabili voce de anuli amissione hoc modo conquestus est: O sancta Fides, quare michi tulisti anulum meum? Redde michi, obsecro, et sit tibi satis, quod ipsum, meo dono concedente, sortiaris, ne videlicet perditum reputem illum, sed potius salvum. Peccavi, fateor, peccavi coram Deo et coram te, sed ne respexeris, hera, ad delictum meum, sed ad solitam tuę benignitatis clementiam. Nec me peccatorem in tristiciam deicias, sed venia donatum cum gaudio remeare facias. Cum hęc et hujuscemodi frequenti instantia repeteret, inspicit seorsum. Mirabile dictu, sed fidelibus credibile, in pavimento cernit esse anulum. Quem /59/ protinus arreptum reddidit sanctę virgini nimium gavisus, nec sine admiratione circumstantium, qui virtutem sanctę Fidis etiam in vilibus rebus viderent.

Torna su ↑

[Nota a p. 58]

[XXI]. S. M. Torna al testo ↑