Liber Miraculorum
Sancte Fidis
ed. Bouillet 1897

Liber II

[51 ro]

/90/ Francese →

Incipit liber secundus miraculorum sanctę Fidis virginis et martirisv

[I]

[Iterum de Gerberto miraculumx.]

Revocetur ad memoriam ille Gerbertus, cujus mentionem jam dudum in superiore libro fecimus, quęmque, post evulsionem oculorum, more illuminati Vuitberti, illuminatum diximus. Provida videlicet mirabilique summi artificis dispensatione, ut virtutem cui in alio congratulatus fuerat, atque hunc, cui acciderat ultra omnia quę in mundo leticia putantur, beatificaverat, ut ipse aiebat, cum primum sibi accidisset videre predictum Vuitbertum, hanc demum in semetipso factam cerneret, ac preter spem simili felicitate gauderet. Deinde tamen, ne insolentia quandoque elatus ad desertę miliciae: milicie corr. miliciae malum reverti ultra presumeret, justo Dei consilio, unius restauratorum oculorum lumen amisisse, reliquę oculi substancię salva integritate, dextrum vero integrum retinuisse, et ita deinceps vitam sinceram in tranquillo et absque remeandi sollicitudine egisse scripsimus. Hujus miraculi certitudinem, sicut ipsi in priore itinere audivimus et vidimus inter cętera: cetera S. cętera compendiosissime literis designatam, post in patriam regressi, latius emendatiusque digessimus. At vero dum aliquot annorum, ut paulo ante dixi, intervalla extitissent, quibus neque Conchas rediissem nec legationem misissem, de hoc Gerberto haud impar priori accidit miraculum.

Nam cum ipse quadam die ante plateam templi spaciaretur, pellemque agniculi, veluti gratia ludendi, in manu /91/ ventilaret, mox ei quidam burgensis illius villę Barnardus, quem Porcellum cognomine dicunt, furibundus insilivit. Et quia consimile tergus transacta [51 vo] die perdiderat, ipsum fore [furem], falsa opinione delusus, non dubitavit. Unde sicut erat temulentus ac sobrietatis impos, absque ulla premeditationis discretione, statim illum ille nequissimus convitiis appetit, suęque rei furem compellans, etiam sine legali comprobatione, latrocinii in presentiarum temptat vindictam. Alter vero objecti injuste convicii impatiens, nam rari perpaucique sunt mortales qui non commoveantur si etiam merito dehonestantur, par pari respondere, neque in aliquo verbis illius cęderę. Ita utrimque in intrectabilis rixę conflictu audire erat omnigena convitia in alterutrum objectari, quousque ad pugnos ventum est. Dum ergo aliquandiu ęquo marte dimicarent et neuter cederet: cęderet S. cederet, ille Barnardus, quem sevior instigabat furia, commisso certamine se proripiens, raptim ad arma recurrere cepit. Cęterum ut in hujusmodi festinationis articulo solet optingere, non fuit oportunum arma suppetere ad manum, sed tantum veru reperto, in quo caro assata decocta fuerat, oculum illum sanum repetito conflictu penitus inspicat, pupillaque terebrata, reliquum ocelli in particulas disicit violentus. Postremo vicinorum concursu dirimuntur.

Tum Gerbertus, recenti cruore vestem notatus geminaque lucerna captus, in ęcclesiam ductu alieno festinare, clamoresque ad cęlum ingeminare, sanctę Fidis auxilium invocare. Denique totos tres menses continuans, per singulas noctes coram sanctuario excubavit, omnia invictis clamoribus fatigans, sanctamque Fidem instantius increpitans: O sancta Fides, Conchacensium domina, quare, inquit, non tuebaris oculum quem olim eradicatum reddidisti? Quare non defendebas misellum, quem tuo beneficio servum tibi pecculiarem adquisisti? Hęc et similia his assiduis vocibus repetere non cessavit, quoad usque festivitas sancti Michaelis instaret. Nocte itaque illa quę precedit vigiliam, ecce in somnis sancta Fides apparens, sic sibi visa est dicere: Vade crastina die post vesperos cum processione monachorum, /92/ ante altare sancti Michahelis, et ibi Deus tibi restituet oculum. In crastinum ergo, ad horam qua sibi jussum fuerat, homo divine visionis haud inmemor, in oratorium sancti Michahelis processionem est comitatus. Ubi cum pro honore futurę celebritalis antiphonam super Evangelium concinerent, cęlestis artifex, cujus sapientia nichil repperit difficile, [52 ro] detrimentum proprii figmenti supplere dignatus, non est passus ultra diutinas lacrimas dolentis ac supplicia vota inaniter fundi, unius oculi substanciam jam bis conditam tercio reformans, quarto etiam in novissimo magnę resurrectionis die reformaturus. Nec tamen plures oculos quam reliquis mortalibus natura dedit, hic in illa ultima regenerationey est habiturus.

Cumque ergo novi oculi acies cuncta circa se intuens, circumpositarum formas rerum clare discerneret, antequam in vocem tanti gaudii erumperet, ipse primus omnium ad campanarum funes indomito cursu per gradus solarii precipitavit, quod in aditu monasterii arcuata macheria sustentatum jam dicto altari subiciebatur. Quem protinus insequentes ministri, huic officio dediti, nil jam de ostensa cęlitus virtute cunctati, universam signorum classem exagitant, pariterque Te Deum laudamus omnis chorus divinasque laudes intonant, fit clamor et ineffabile gaudium, cui in rebus humanis nichil ęquę conferri potest. Ille denique, interjecto parvi temporis spatio, cum tanto gaudio bonoque testimonio ineffabilibus mirabilibus glorificatus, vitę metas consequitur, ad illam procul dubio interminabilem vitam translatus, in qua sancta virgo et gloriosissima martir Fides perenni lętitia: lęticia S. lętitia fruitur, habens et ibidem Gerberti consortium, cujus in hoc seculo, post reparationem mutilati capitis, non est passa discidium.

Hunc ergo secundo itinere quia excesserat, videre non potui. Illum vero antiquiorem Vuitbertum, qui cognomen illuminati ex eventu habuerat, adhuc Dei gratia vidi admodum senem multumque super reditu meo flentem ac dicentem: Nunc reverteris, domine pater, meusque et re et /93/ consilio adjutor, ego jam plenus evi: aevi S.; evi corr. evi senioque confectus, scio me satis non te in hac vita posthac visurum. Deus et sancta Fides in S. in maiuscoletto Fides reddat tibi meritum, qui de longinquo solus hanc curam cepisti, ut virtutes ejus audire ac retinere venires. Cujus ego oculos ob dignitatem insignis miraculi terque quaterque deosculatus ei valedicens abscessi. Nec minori affectu pietatis compunctus, quam qui dulces natos vel caram conjugem petens transmarina deserit, incertus utrumne sibi propria revisendi fas olim esse poteritz. Porro si Deus ad Conchas me per suam misericordiam quandoque reduxerit, adhuc eodem superstite, illud jam non habeo tantę vilitati [52 vo] nec a pectore alienum, quominus celeberrimis scriptis perpetuę tradam memorię, faciamque cunctis seculis memorabile. Quidni faciam, cum constat hanc pessimam ętatem non alibi audisse nos tanto glorificatam miraculo? Sed jam prolixus sermo ab his quę restant nimia dilatione nos suspendens, maturo claudatur fine.

Torna su ↑

[Note a p. 90]

[I]. S. V. M. Torna al testo ↑

v. S. Torna al testo ↑

x. V. Aliud de Gerberto M. Torna al testo ↑

[Nota a p. 92]

y. credendus V. Torna al testo ↑

[Nota a p. 93]

z. deest Nec minori... poterit. V Torna al testo ↑