Liber Miraculorum
Sancte Fidis
ed. Bouillet 1897

Liber II

[52 vo]

/93/ Francese →

[II]

De quodam Raimundo, qualiter naufragatus fuerit et a pyratis tentus et in externas nationes translatus, atque inde postmodum sanctę Fidis auxilio ereptus amissumque honorem reversus recepita.

Dicere etiam oportunum videtur de aliquo Raimundob, Tholosani pagi oriundo, genere divitiisque clarissimo, qui municipium quod Bochittum1 rustici vocant, in eodem pago /94/ possidet. Hic aliquando Hierosolimitanum iter aggressus, jam maxima Italię parte emensa, apud urbem Lunę vocabulo1 ab antiquis celebratam, Mediterraneo pelago sese classe apparata credidit, ut per marinum cursum citius rectiusque Hierosolimę partes accedere posset. At vero cum jam ęquoris pergrandi parte trajecta placida sulcarent cęrula, orta subito tempestate, navis illa scopulis illisa incidit in naufragium, disjectaque in partes ipsum gubernatorem cum reliquis sevis verticibus absorbtos reliquit, vix duobus reservatis, Raimundo videlicet servoque uno quem fidum adduxerat secum. Quorum servus ille, perparve navigii particulę herens, ad Italica quidem litora ejectus est. Ratus igitur dominum suum procul dubio marinis fluctibus esse necatum, repetit hospitem cui idem dominus suus, ut mos est peregrinis, partem peccunię crediderat, quam receptam quasi herile conjugi pignus referretc. Cui casus suos exponens, etiam fatalem domini sui sortem intimat. Illa vero, simulato aliquandiu dolore, non in graves lacrimas aut longa suspiria, ut mos est bonarum feminarum, rem vertit, sed ilico elegans virorum spectatrix effecta, infidum variumque amorem effreni libertate per varias formarum injectat species. Et sic quem pre ceteris egregium repperit, nanciscitur virum, quod potuit suę libidini oportunum. Cui et castellum dedit, et reliquum honorem sic fecisset, et etiam filias, quas Raimundo pepererat, a paterno beneficio, cęco cupidine perdita, [53 ro] alienasset, nisi quidam cognomine Excafrigusd Hugo, antiquus prefati Raimundi amicus, pro puellis sese maternis injuriis objectasset, atque ne ipsę indotatę ad ignominiam redigerentur, auctoritate sui et industria, totius honoris medium preter castrum subsidiis /95/ auctum recuperaret ac retineret. Nec de maritandis virginibus longa extitit ambiguitas, cum utramque germanam suis liberis nubere consensit. Raimundus vero, ut ad superiora redeam, unam disjectarum trabium similiter amplexus, non ad Italię, sed Africę partes pulsus est, sanctę Fidis auxilium incessanter invocans, nec umquam nomen illius ab ore reiciens. Et cum jam tertia lux fluxerat, ex quo nec hominem nec monstrum vidisset, ita marinis debacchationibus:
debaccationibus S.;
debachationibus corr.
debacchationibus attonitus stupefactusque, ut preter naturalem tutandę vitę intentionem, brutis etiam animalibus insitam, nihil prorsus jam saperet, cum ecce de improviso obvias habuit pyratarum phalanges, de Turlanda regione1 venientes, sagenarum bellicarum classe, telis, spiculis, clipeis et armis multipliciter instructas. Et jam dudum predam sitientes, ipso die jactata sorte inveherant: invenerant S. inveherant, sese statim predam inventuros. Itaque repertum hominem captumque barbarico fremitu circumstrepunt, genus conditionemque rogitant. De fortuna autem non quisquam movebatur, quippe cum illum plane naufragum cernerent. At ille insolentia fluctuum, ut dixi, sui oblitus, penitusque rigore membra correptus, vix se hominem esse recordabatur, nedum ad inquisita daret responsum, cum presertim nec linguam eorum, nec mores aliquando didicerat. Postea vero, peracto cursu, in patriam reversi sunt. Quibus iterum interrogantibus, jam cibo ocioque paululum recreatus, christianum se respondit. Decus vero generis professionemque officii prorsus abnegans, agricolam se fuisse mentitus est. Unde sibi dato in manibus fossorio, fodere ei imposuerunt. Quod cum pre nimia liberalium manuum teneritudine ignotique laboris impacientia minus pleniter perfecisset, ipsum jam impie tractare flagrisque inhumane cedere adorsi sunt. Ita demum invitus coactusque se ipsum aperit, nichilque preter milicię artes se olim exercuisse professus est. De qua re facto ilico examine, armorum peritissimum experiuntur. Qui preter /96/ ceteram hujus artis industriam, ita se sub arma colligere, clipeoque protegere perhibetur ingeniose, ut a quolibet difficile possit feriri. Jam ergo illum in ordinem militarem constituentes, sepius in expeditionibus ducunt. In quo cum egregiam laudis gloriam brevi optinuisset, jam in provectiorem honoris gradum [53 vo] promovent. Interea vero inter hos atque inter Barbarinos1 acto prelio, Barbarini superiores Raimundum, cęteris interfectis partim: sparsim S. partim captisque, duppliciter captivum abigunt. Dein inquisitum et ipsi quoque honorabiliter eum habere cęperunt, sepiusque in pericula ducere. At postremum a Saracenis Cordube2 victi, ipsum rursus amiserunt. At ubi et isti acerrimum strenuumque militem diversis periculis experti sunt, ingenti lęticia gaudioque tanto milite congratulantur, nimirum quibus omnia ex voto nec usquam incassum hoc socio contingebant. Verum subiti gaudii indiscreta elatio, subiti infortunii interruptione interdum castigatur. Nam prelio commisso inter se et Abaritase3 victores, tanto milite remanserunt orbati. Postremo bellum fuit his cum Sanctione comite de Castellis, viro potentissimo militęque peritissimo, a quo Christi omnipotentis auxilio superati, non modum, sed etiam enormem christianorum captivitatem amiserunt. Sed hęc barbara gentium vocabula, non sic ab antiquis usitata fuisse videntur. Quorum industria per neglegentiam ignavię: ignavę S. ignavię, posteritatis pereunte, etiam gentium plerarumque nomina, aut penitus oblivione deleta, aut barbarie ingruente transmutata habentur. Igitur Sanctio comes cum accepisset hunc non solum /97/ christianum esse, sed etiam nobilitate generis pollere, miratus fortunas illius, quibuslibet donis remuneratum, libertale etiam cura reliquis Christianis donavit. Sed antequam ab eo discederet, sancta Fides ei dormienti apparuisse dicitur: Ego sum, inquiens, sancta Fides in S. in maiuscoletto Fides, cujus nomen naufragus tam constanter invocasti. Vade securus, quia amissum honorem recuperabis. Surrexit ergo atque in patriam rediit. Castroque suo jam propinquans, audito quod conjux alii nupserit marito, illic manifeste apparere metuit, atque ob id intra domesticum pauperis tegetem aliquandiu delituit, expectans quid per providentiam Dei de se futurum erat, partim peregrini habitu, partim ętatef deformatus. Nam tria annorum lustra abierant ex quo a patria exsulaverat1, propter quod etiam ipsum ultra rediturum esse omnis spes interierat. Tamen cum una dierum quędam muliercula, ejus olim concubina, in superfusione balnei ei casu obsequeretur, ad notas nudi corporis ipsa ipsum recognoscens: Tunc es, ait, ille Raimundus, qui dudum Jherosolimam tendens, equore mersus credebaris? Quo negante, illa adjecit: Hoc inquiens, verum est, nec me [54 ro] tuam presentiam cęlare poteris, cum qua olim consuevisti. Denique clanculum et quod potuit occultius: ocultius S. occultius festinavit ad dominam castri, nuntians invisum rumorem. Ita primum per vile scortum adventus illius emersit. Illa reducis viri postliminio consternata, cępit notare quantocius, qua via sibi mortem occultam ac sine infamia inveniret. At vero dum causa lęti excogitando differtur, nec ad id sceleris oportunitas satis efficax repperitur, voluntate scilicet et fortuna discordantibus, admonitus in somnis, cessit periculo vitęque tutamentum quęsivit. Quod ipse paulo ante fecisset, nisi sancta Fides ad suum castrum nominatim venire jussisset. Sed credo divino nutu ita esse factum, ut perfidiam conjugis ad liquidum deprehenderet. Ut ergo comperisset filias suas: filios suos S. filias suas claro matrimonio /98/ nubsisse, generosum petit genitorem. Casus narrat, uxoris noxam detegit. Porro Hugo Excafridus, fidelium amicorumque auxilio, liberorum socerum antiquumque amicum, pulso mox rivali, in honorem restituit. Preterea decretum est uti conjugem recipiat, sic enim posse fieri juxta majorum instituta, nec prorsus ullum esse dedecus. Nam ille qui simul hanc habebat, cum vidisset commune sibi judicium incumbere, cesserat justo rectoque alienum jus deserere paratus. Alter tamen pro nota homicidę voluntatis ipsam ab animo respuit, prorsus cui prava conscientia majus vulnus intulisset quam corporeę castitatis violatio. Ut autem in superioribus paucis suppleam, addunt etiam illum a primis pyratis potionem herbipotentem sumpsisse et ita magicis precantaminibus tactam, ut semel ex ea bibentes adeo lethea oblivione hebetentur, ut nec genus ultra nec domum meminisse possint. Dein superna sibi miseratione sanctam Fidem aiunt apparuisse, et a stupore illius oblivii excitasse, atque in mentem revocasse, et tamen post illa memoriam habuisse tardiorem, disponente Deo scilicet, ut antiquę corruptionis vestigiis adhuc testificantibus, perpendant alii quantis de malis eum Dominus absolverit.

Torna su ↑

[Note a p. 93]

[II]. S. B. M. Torna al testo ↑

a. De quodam Raymundo, qualiter naufragatus fuerit et sanctę Fidis auxilio liberatus sit. B. V. Torna al testo ↑

b. Ragimundo M. Torna al testo ↑

1. Boschitum vedi Errata Boschitum. – Boschitum castrum, le Bousquet. Le château de ce nom existe encore dans la commune de Saint-Pierre de Lages (canton de Lanta, arrondt de Villefranche, Haute-Garonne), à trois lieues de Toulouse, vers le sud-est. D’autre part, le Cartulaire de Saint-Sernin mentionne une église du [94] Bousquet, dans les environs de Vacquiers et de Buzet, à six lieues au nordest de Toulouse. (Douais, Cartulaire de l’abbaye Saint-Sernin de Toulouse, p. 2.) Torna al testo ↑

[Note a p. 94]

c. Quam receptam cui quam herili conjugi dignius referret? B. V. Torna al testo ↑

d. Excafridus B. Torna al testo ↑

1. Luna, port aujourd’hui détruit, à l’extremité meridionale de la lagune, à l’embouchure de la Magra, près de la Spezzia. Torna al testo ↑

[Nota a p. 95]

1. Turlanda regio. L’identité de ce pays n’a pu être precisée. D’après le contexte, il s’agit des États barbaresques de la côte septentrionale d’Afrique. Torna al testo ↑

[Note a p. 96]

e. Alabitas B. Torna al testo ↑

1. Barbarinos, les Barbarins. C’est, selon toute apparence, les Berbères, les indigènes de l’Afrique septentrionale, que l’auteur entend désigner par ce nom; d’où il suit implicitement que les Turlandais doivent être les Arabes. Torna al testo ↑

2. Prise en 711 par les Maures (ou Sarrasins), la ville de Cordoue fut, après 756, la capitale du Califat d’Occident. Torna al testo ↑

3. « La bataille dont il est fait mention entre les Arabes de Cordoue et le comte don Sanche de Castille est certainement la bataille de Djebal-Quinto, que ce comte et son allié musulman Soliman-ben-el-Hakem, chef des milices africaines de la Peninsule, gagnèrent sur le roi de Cordoue, Mohammed-el-Mohdi, en 1009 ou 1010. » (Fauriel, Hist. de la poesie provençale, I, p. 446.) Soliman avait imploré le secours de don Sanche, qui le plaça sur le trône de Cordoue. Les partisans de Mobammed se nommaient les Alabites. Torna al testo ↑

[Note a p. 97]

f. etate corrig. in et arte S. Torna al testo ↑

1. Quinze ans avant la bataille livrée en 1009 donnent la date de 994 pour le naufrage de Raymond. Torna al testo ↑