Liber Miraculorum
Sancte Fidis
ed. Bouillet 1897

Liber II

[63 vo]

/122/ Francese →

[XIII]

Quod fratrem ejus sancta Fides a contorcione membrorum mirabiliter liberavit.

Quid: Quod S. Quid igitur nuperrime michi immeritissimo pro sancta Fide summi Patris clementia dignata est facere, quisquis me vanum ducat, non gravabor elicere, cum maxime debitum sit ut absolvam atque patefactum reddam. Habebam germanum2 gravi incommodo laborantem. Qui, jam dudum transacto die quo terminanda expectabatur infirmitas, inciderat jam in tam graves corporis horribilesque cruciatus, /123/ aliud enim erat quam putabatur, ut immanis artuum contorsio: contorcio S. contorsio visibus humanis cum dolore pariter et horrorem incuteret. Quem etiam in cerebelli interna confusio eo stupidum reddiderat, ut vix quippiam humanę rationis responsum diutina vocatione fatigatus ederet. Deinde cum jam omnino desperantes a salute recuperanda, nichil aliud quam ipsam pene mortem intuebamur, quippe qui eodem anno similibus tormentis aliquos defecisse videramus, cępi super fraterna pęna commotus viscera circumstantes efflagitare, meis ipsius meritis diffisus, uti sanctę Fidis exorarent auxilium.

Quibus id prorsus inutile putantibus, in hanc vocem ipse erumpo: Sancta Fides, quid confert michi virtutes tuas ubique predicare, si et ipse circumdatus angustia a beneficio adjutorii tui alienus relinquor? Redde fratrem, obsecro. Et ne per te convaluisse dubitetur, fac precor ut infra crastinum diem hęc intolerabilis passio allevietur. Quod si feceris, voto illum nudis pedibus tibi ducendum promitto. In quo me stulte egisse confiteor. Nam ponere tempus miserationis Domini et [64 ro] in humanum arbitrium diem constituere ei, potius est divinę irę et furoris provocatio, quam misericordię. Tamen confisus in patientia ejus, sic feci. Et sic dato pignore in manu assistentis diaconi sponsionem firmavi. Tam valida tamque efficax sanctę martiris statim affuit intercessio, ut in eadem die non ut reor plus duabus horis excursis, illa atrocium dolorum tempestas sedata conquieverit. Nam somnus repentinus hominem invasit, salubremque sudorem pervii fluxere pori, et sic paulatim moribundus, reviviscentibus membris, paucis interpositis diebus, convaluit.

Torna su ↑

[Note a p. 122]

[XIII]. S. X. M. Torna al testo ↑

2. Il s’agit peut-être de Robert (cf. Notice prélim.,) qui devint vers 1047 abbé de Cormery en Touraine. Nous savons qu’il consacra en 1054, le 13 septembre, la nouvelle église de son monastère (Gallia chr., XIV, col. 260). Torna al testo ↑