Liber Miraculorum
Sancte Fidis
ed. Bouillet 1897

Liber II

[62 vo]

/120/ Francese →

[XII]

De miraculo valvarum internarumque januarum, quę ultro peregrinis clamantibus patuerunt.

Est mos ab antiquis, ut peregrini semper vigilias agant in ęcclesia sanctę Fidis cum cereis ac luminaribus, clericis quidem literarumque peritis psalmos ac vigilias decantantibus. Horum vero ignari, tam cantilenis rusticis quam aliis nugis longe noctis solantur fastidium. Quod pessime sollempnem sacrę vigilię honorem honestatemque horrificare videtur. De qua re ad monachos concionatus in capitulo, hanc detestabilem absurdamque consuetudinem, variis usus argumentis, prorsus inhibendam esse peroravi. Quę omnia rata atque inreprehensibilia asserentes, non tamen reprimere talia posse, nec divine voluntati contraire respondent. Nam tempore illius fortissimi Gimonis1, abbas inquit, cum /121/ seniores hujus loci sepius interdicendo, ineptum hunc tumultum, feralesque rusticanorum vociferationes atque incompositas cantationes compescere nequivissent, omnium consultu decretum est, ut foribus clausis, rusticana [63 ro] multitudo ad vigilias non admitteretur. Quod cum semel atque iterum fieret, accidit ut una noctium peregrinorum turba copiosior solito, post cęnam, cum cereis ac luminaribus astaret pro foribus, vociferantes et efflagilantes admitti inter: intra S. inter monasterii septa. Cumque penitus illis negaretur aditus, ecce repente, nobis dormientibus, portarum repagula sponte resolvuntur, vectes nemine impellente ultro dissiliunt, reseratis etiam internis januis quę ante reliquiarum sacrarium pro summa custodia habebantur. Has frequentare nulli licitum fuerat, excepto custode, et quem custos speciali reverentia introducere dignum ducebat. Media autem nocte surgentes ad matutinos, ita ęcclesiam vigilantium plenam offendimus, ut difficile ad stationem suam quisque prorumpere potuerit. Mirantes qui claves portarum habebamus, et super vi illata causantibus obicitur miraculum, quod circum astancium testimonio predicatum, nulla quis ratione calumniari potuit. Hoc ante miraculum de Vuitberto illuminato videns puerulus, nunc senex recolo1. Bene, inquam, probabiliterque voluntas Dei etiam in hoc stare potest. Nam cum in memetipsitm redeo, utrumque hoc dictum perpendo, satis pro simplicitate illorum innocens cantilena, licet rustica, utcumque tolerari potest. Nam fortasse si hic mos tolleretur, et frequentatio sanctuarii pariter adimeretur, non tamen ea cantilena Deus gaudere credendus sit, sed excubantum labore et simplicium bona voluntate. Populo olim Israhelitico juxta ritum gentium victimę pecudum permisse sunt, sed non diis, sed Deo immolande, quanquam hujusmodi libamina Deo perfecte non complaucuisse comprobentur, quoniam sacrificium Deo spiritus contribulatus et sacrificium justicię Deus /122/ acceptat1. Sed ad duriciam cordis occulorum carnales cerimonias fieri observarique patiebatur, dummodo sibi tantum litaretur. Sic quoque idem permittit et his quę sapiunt cantare, dum tamen sibi Deo uni illa fiat concelebratio. Sin aliter prudentiores super istiusmodi sentiunt, viderint ne multa scientia sua inducti, id sapiant quod sobrietatem excedat, aut quod divino judicio contrarium fiat. Tamen ne putet aliquis hisce assertionibus me velle id concludere ut Deus pure simpliciterque hęc eadem velit, cum sint rustica et inepta cantica, sed eo modo ut dixi ad devotionem cordium respiciens, [63 vo] humanę ignorantię ac simplicitati condescendit, quia Deus, humanę fragilitatis patris compassione sustentator, qui cognoscit figmentum nostrum, non qua pereat homo causam quęrit, sed peccantibus radicem salutis investigat. Hęc ergo pro captu meę quantulę scientię respondens, valde super hoc hesitantibus profuit. Et versa vice in quo reprehendere putavi, mea ipsius sentencia reprehendi potui, proprioque jugulatus gladio veluti in certamine cecidi, demens qui bonitatem Dei humano judicio subjectam pene credidi.

Torna su ↑

[Note a p. 120]

[XII]. S. M. Torna al testo ↑

1. Cf. lib. I, c. xxvi. Torna al testo ↑

[Note a p. 121]

1. L’abbé qui vient de clore ainsi son recit est Adalgerius (Cf. sup. p. 48, note). Il nous apprend que ce miracle eut lieu avant celui de la guérison de Witbert, ante miraculum de Vui[t]berto. Et comme cette guérison eut lieu vers l’an 980, il s’ensuit que le fait raconte dans ce chapitre doit être placé avant cette époque. Le prieur Gimon vivait donc aussi avant l’an 980. Torna al testo ↑

[Note a p. 122]

1. Psal. l, 18, 20. Torna al testo ↑