Liber Miraculorum
Sancte Fidis
ed. Bouillet 1897

Liber II

[64 ro]

/124/ Francese →

[XV]

De psalterio per virtutem sanctę Fidis reperto.

Rursus cum discipulorum meorum duo ad quendam locum, qui disparatur ternis milibus ab urbe Andecavensi, certo negotio tenderent, jamque fere medium vię traicerent, accidit ut respirantibus in opacitate saltus minor illorum psalterium, quod mutuo abs quolibet acceperat, oblivioni daret. Qui peracto cursu, cum rursus superventu noctis, jam rebus nigrescentibus redirent, suggeritur cogitacioni eorum de libro. Cujus portitor estimans vere relictum in loco a quo redibant, voluit quidem reverti, sed disturbatus a majore cui opere precium: opereprecium S. opere precium urbem repetere fuerat, solus quia nox incumbebat ire non est ausus. Cui contristato multaque merenti, ille alter ita consulit, quatinus pro libello inveniendo sanctę Fidi promissa candela, crastino [64 vo] mane ad eadem unde veniebant remenso itinere repedaret, si forte Dei clementia ibidem codicellum a superventu alieno custodiret. Nondum tamen in qua amiserant revertendo transierant silvam, nec unquam ea recordatio mentem illorum subire potuerat. Dictato igitur voto, unaque psalmorum /125/ devota celebratione facta, perveniunt ad urbem. In crastinum, ille cum hesterno itinere: itineri S. itinere retroactis passibus insisteret, idque silvę quo librum perdiderat ignarus accederet, divino nutu accidit sibi impremeditato, ut sublato clamore: Sancta Fides, redde michi psalterium, diceret. Quem pastor hęc audiens e silva eminus affatur, rogans quid rei quęrat, quidve reposcat. Cui etiam causam replicanti, insinuat alium libri repertorem, et ita certo indicio invento, non citius ad locum in quo putavit relictum pervenire potuisset, quam ad urbem regressus est, ovans multum et collaudans Deum sanctęque Fidis virtutem puplicem predicans. Quę res non ad casum potius quam ad sanctę Fidis est referenda virtutem, cum nec pastor alibi consistere potuit, nec iste similem vocem illuc usque protulit. Ex eo ergo colligere possumus Deum invocantibus in veritate, etiam in minimis rebus ejus misericordiam prope adesse. Nam si quis a magno honore deturbatus fuerit, non tamen est ei quamvis multum anxio plus necessarium, nec etiam tantum in eundem restitui, quia mundane sepe dignitates aut temporalem comparant interitum aut ęternum, et plerumque utrumque, dum quis nimia potencia elatus, nec suo jure contentus, alienas ardet fortunas, quas insana ambitione cęcus appetit incautius. Neque unquam magnorum honorum est ęqua conditio, qui si instrenue administrantur, ignaviam, si vero strenue peccatum generant. Multos tamen immerito depulsos honore novimus, quos Deus post hęc multa afflictione contritos in idipsum revocavit. Quod et preteritorum et presentium liquet exemplo. Unde si duo mei testes, etsi non per omnia, in aliquo tamen non discordassent, rem pulcherrimam et etiam fastidiosis lectoribus succinctam addidissem.

Explicit liber secundus miraculorum sanctę Fidis virginis et martiris1

Torna su ↑

[Note a p. 124]

[XV]. S. Torna al testo ↑

[Note a p. 125]

m. sic. Torna al testo ↑

1. On lit au bas de la page, en ecriture cursive du xvie siècle: Hactenus Bernardus ad Fulbertum episcopum Carnutensem. Torna al testo ↑