Liber Miraculorum
Sancte Fidis
ed. Bouillet 1897

Liber I

[64 vo]

/126/ Francese →

Incipitn prologus libri tercii.

[65 ro]

Nemo sollicitis indagationum curis miretur in tam compendioso hujus libelli opusculo plura vigere proemia, quod aut librorum cogit diversitas, aut scriptorum premonuit varietas. Si enim unius studio cuncta exarata esse viderentur, dignum utique esset uno titulo sequentia insigniri, ceteris vacantibus, sed quia necessitas mutandarum personarum incubuit, opere precium videtur diversitatem prologorum suis aptandam et locis. Quo rite ita disposito, omnis ambiguitas auctorum extergitur, opusque singulorum proprio titulo assignatur. Alioquin permixta obscuritas lectoris mentem inextricabiliter confunderet, ignorantięque tedio affectus ipsa opera neglectui haberet. Ut ergo tantam ignominiam a sancto opere propellamus, post discessum Bernardi, viri in utraque scientia theorica scilicet atque practica non mediocriter inbuti, scribendi negotium suscepimus, vitęque ejus superstitae miraculorum gesta stili eloquio promulganda congessimus.

Passionem vero inerti studio ab ipsis tormentorum rudimentis compositam, et nimia brevitatis obscuritate contortam, ad rectum iter lucubratiori: lugubratiori S. lucubratiori sermone corripere offitii nostri extitit1, cui etiam pauca de pluribus miracula deflorantes, subicere curavimus, totumque libellum Panaretos, quod est omnium virtutum liber, nuncupare decrevimus. Et ne vilitate nostrae auctoritatis aliquam calamitatem huic opusculo inferremus, titulo nostri nominis silentio subposito, talem ut diximus intitulationem ei in omne evum optinendam censuimus.

Explicit prologus2.

Torna su ↑

[Note a p. 126]

n. S. Torna al testo ↑

1. Cf. Introd. Torna al testo ↑

2. On lit au bas de la page, en ecriture cursive du xvie siècle: Panaretos autoris innominati. Torna al testo ↑