Liber Miraculorum
Sancte Fidis
ed. Bouillet 1897

Liber III

[77 ro]

/155/ Francese →

[XVI]

De quadam matrona quę contra sanctam Fidem impie agens, mirabiliter interiit.

Caturcinensium in partibus res mira contigit, quam quia /156/ cunctipotens Deus pro amore virginis suę monstruose operari voluit, huic dignum ducimus interponendum lectioni. In predicto vero territorio matrona quędam erat nobilis, quę aut quia mulierum genus semper avarum legitur, aut certe diabolico instinctu terram sanctę martiris agris suis vicinam immoderate concupivit, arantesque monachorum bubulcos plurimis affectos contumeliis a jugeribus expulit. Sequenti vero die proprio vomere ea jugera sulcare fecit, suęque dicioni ea subjugare presumpsit. Atque ita cęlesti virtute actum est, ut dum illa a suis terminis agrum illum denormare juberet, acriterque insisteret, actutum toto corpore emarcuit, ac sic horrificis stridoribus garriens, infelicem spiritum orco demisit. Cujus terribili exitu aratores valde exterriti, relicto aratro fugerunt, ac in summo habitu vix palpitantes, domino suo rem actam retulerunt. At ille merens de mulieris interitu, pro cadavere misit, allatumque terrę condidit. Qua tali modo extincta, terra sanctę martiris tuta ab omnibus remansit, et in monachorum postea ditione jacuit.

Torna su ↑

[Nota a p. 155]

[XVI]. S. B. A. Torna al testo ↑