Liber Miraculorum
Sancte Fidis
ed. Bouillet 1897

Liber III

[77 ro]

/156/ Francese →

[XVII]

De quodam Sygerio qui contra sanctam Fidem injuste agens infeliciter dampnatus est.

Sed dum hęc ex diversis partibus in unius massa congeriei summo studio colligere desudamus, unum quoddam mirabiliter patratum narrationis ostium puisat, cui aditum minime denegandum nemo [77 vo] dubitat. Conchacensi in Castro miles quidam Sigerius nomine1 habitabat, quem et /157/ prosapię dignitas et militaris valitudo insignem ferebat. In tantum tamen honoris sui dignitatem inminuebat, in quanto sanctę Fidi infestus esse volebat. Superbię enim elatione tumidus, avaricięque flammis plus equo succensus, omnia quecumque poterat a ditione sanctę martiris subripiebat, monachos ejus execrabilibus odiis insectari non cessabat, hominesque ejus membris diminuebat. Qui sepe a senioribus leni correptione castigatus, ut Sapientia dicit, stultus verbis non corripitur1, nullo modo a perniciosis sese continuit operibus. Cujus malignitatis improbitati seniores vi resistere non valentes, sanctę martiris suffragia sedulis orationibus implorant, ut ab hac peste liberentur crudelissima. Quin etiam dominicum triumphum a stipite eruentes, in plateę circo crucem cum capsis sacraque imagine beatę martyris exponunt, omnemque cętum astantium cohortantur, ut sancta virgo adversus illum tyrannum Dei incitet iram, locumque suum ab hujius ciclopis conservet insania. Unde contigit, ut infelix ille miserabili languore percussus, infernalibus penis traderetur puniendus. Et quia scriptum est: semen impiorum peribit2, Sodomę et Gomorrę similis efficitur3, quas cęlestis ira funditus exterminans, nec unum solum ab earum germine reservavit, ex cujus fetu aliqua propago emergens paternis posset terram inficere nequiciis. Eo enim extincto, tres ejus filii quos ei uxor sua genuerat, veloci tempore a corporibus exeunt, quartus vero paralisi morbo deformatus, fratres sequi cogitur indigno: vedi Errata indigno interitu. Quibus absque liberorum semine defunctis, tres sorores eorum aliquantisper superstites, merito patris infeliciter ab hac vita emigraverunt. Nam prima zelotipie suspicione viro execrabiliter odiosa atque abjecta, tandem paralisi /158/ percussa ab hac luce migravit inops et miserrima. Secunda cum suis liberis elephantino morbo ulcerosa pena dampnatur crudelissima. Ac ne tercia paternę suppellectili merito succederet, servile stuprum secuta omnem amisit honorem. Turris [78 ro] vero, in qua hoc perniciosum succreverat concilium, a vento validissimo undique concutitur, ac sic cum ingenti precipitio obruta solo equatur. Sic virtute sanctę martiris omnis illa superbia concidit, sic radix malorum evulsa periit, sic divina ultio sanctum locum ab impiorum infestatione eripuit.

Torna su ↑

[Note a p. 156]

[XVII]. S. A. Torna al testo ↑

1. Ce château, dont il a été dejà question (chap. v de ce livre), était situé sur un roc isolé qui se dresse au milieu du faubourg de Conques, au confluent de l’Ouche et du Dourdou. On en voit encore les ruines. Dans ce château existait une chapelle sous le vocable de Notre-Dame; elle est mentionnée dans une bulle d’Honorius III, en 1225 (Cartul. nº 558). Elle était le siège /157/ d’un prieuré appartenant à l’abbaye. Elle subsiste encore, mais sous le vocable de Notre-Dame de la Salette, après avoir été sous celui de S. Roch. Diverses chartes mentionnent le nom de plusieurs seigneurs du château de Conques: Bégon, Galvan, Guillaume, Hugues, Austrin, Frotard. Siger, dont il est ici question, est sans doute le même que le Siger mentionné au chap. iv de ce livre. Son fils Hugues, qui avait été delivré de la captivité par sainte Foy, mourut peu après Siger, comme il est raconte ci-après. Torna al testo ↑

[Note a p. 157]

1. Cf. Prov., xviii, 2. Torna al testo ↑

2. Psal. xxxvi, 28. Torna al testo ↑

3. Cf. Is., i, 9. Torna al testo ↑