Liber Miraculorum
Sancte Fidis
ed. Bouillet 1897

Liber III

[81 vo]

/167/ Francese →

[XXIV]

De quodam sacerdote, qui peregrinum sanctę Fidis in viam cępit.

[82 ro]

Superest aliud miraculum quod finem hujus libelli obtinere decernimus atque terminum. Albiensium in partibus Turusia castrum dicitur2, ex quo miles quidam, imminente Dominici natalis die, nomine Regembaldus, ad sanctę Fidis basilicam veniebat, sed infesto casu preventus, a quodam sacerdote Hadimaro eum odio habente capitur, et sic in vinculis mancipatur. Qui fidem reversionis in eadem captione faciens, ad predictę martiris oratorium pervenit, humique prostratus, ei omnem cordis sui rancorem atque captionis infestinationem innotuit, et ut ei subveniret obnixis /168/ precibus postulavit. Expleta vero orationum sollempnitate ad vincula rediit, seque capi permisit. Sed qui erigit elisos et solvit compeditos1, ut ille a vinculorum nexibus solveretur, memoratum sacerdotem a planta pedis usque ad verticem miserabili languore percussit, fetidaque sanie decurrente, intolerabilis cunctis habebatur domesticis. Captum vero quem in sua fide rediturum abire permiserat, omni captione absolvit, ac sic postmodum quia pedestri calle non poterat, equitando ad sanctę virginis evehitur limina. Quo ubi pervenit, culpam suam fidelibus gemitibus fatetur sanctę martiri ac cunctis monachis, seseque pro admisso crimine districtius accusando ferire cępit. Denique orationum votis suppliciter expletis, domum rediit, Deique miseratione curatus, modico intervallo totus detumuit, sicque solide reparatus, sumpto viatico Jherosolimam expetiit. Inde prosperante Deo regressus, ad sanctę virginis accessit oracula, seque ei ac omnibus monachis devotissime committens, eum summo honore locum deinceps frequentavit. Sed hęc hactenus prelibata studiosissimi lectoris attentioni sufficiant. Et quoniam hic libellus congeriem plurimorum continet miraculorum, ea quę restant secundi explicabit area, ut renovatione libri perinde auditorum renovetur animus, cum in utrisque stupenda audierit cunctipotentis Dei magnalia, quę per gloriosissimę martiris suę, Fidis in S. il nome è in carattere maiuscoletto evidenziato in rosso Fidis merita operari dignatus est, ad laudem et gloriam nominis sui, quod est admirabile ac tremendum per ęterna secula. Amen.

Explicil liber tercius.

Torna su ↑

[Nota a p. 167]

[XXIV]. S. Torna al testo ↑

2. Turusia castrum, le château de Turiès, situé à un kilomètre de Pampelonne (chef-lieu de canton de l’arrondt d’Albi, Tarn), sur une crête de rochers enserres par le Viaur. Fortifié par sa situation naturelle, il a joué un rôle important dans les guerres locales. Il n’en reste qu’une tour à éperon à demi ruinée; c’était le donjon. (Cf. E. Cabié, Les gorges du Viaur. Albi, 1890, p. 19-27). Torna al testo ↑

[Note a p. 168]

1. Psal. cxlv, 8. Torna al testo ↑